Libro XV
Utcumque potui veritatem
Nondum apud Noricum exuto penitus Gallo, Apodemius quoad vixerat igneus turbarum incentor, raptos eius calceos vehens, equorum permutatione veloci, ut nimietate cogendi quosdam exstingueret, praecursorius index Mediolanum advenit ingressusque regiam, ante pedes proiecit Constantii, velut spolia regis occisi Parthorum; et perlato nuntio repentino, docente rem insperatam et arduam ad sententiam
Quo ille studio blanditiarum exquisite sublatus, immunemque se deinde fore ab omni mortalitatis incommodo fidenter existimans, confestim a iustitia declinavit ita intemperanter, ut Aeternitatem meam
aliquotiens subsereret ipse dictando, scribendoque propria manu orbis totius se dominum appellaret; quod dicentibus aliis, indignanter admodum ferre deberet is qui ad aemulationem civilium principum formare vitam moresque suos, ut praedicabat, diligentia laborabat enixa.
Namque etiam si mundorum infinitates Democriti regeret, quos Anaxarcho incitante Magnus somniabat Alexander, id reputasset legens vel audiens, quod (ut docent mathematici concinentes),
Iamque post miserandam
Hac enim superabatur difficultate, quod ad suscipiendas defensiones aequas et probabiles, imperatoris aures occlusae, patebant2AG;
Sed contra accidentia vir magnanimus stabat immobilis, ne se proiceret abiectius cavens, parum tuto loco innocentiam stare medullitus gemens, hocque uno tristior quod amici ante haec frequentes ad potiores desciverant, ut ad successores officiorum, more poscente, solent transire lictores.
Impugnabat autem eum per fictae benignitatis illecebras, collegam et virum fortem propalam saepe appellans
Igitur paucis arcanorum praesentibus
Quibus ita compositis, cum ad hoc destinati praedictum tempus operirentur, consilio in lenitudinem flexo, facinus impium ad deliberationem secundam differri praeceptum est.
Indeque ad
Qui cum obiecta dilueret, ostenderetque neutrum sine iussu fecisse, nefando assentatorum coetu perisset urgente, ni adspiratione superni numinis Eusebia suffragante regina, ductus ad Comum oppidum Mediolano vicinum, ibique paulisper moratus, procudendi ingenii causa (ut cupidine flagravit) ad Graeciam ire permissus est.
Nec defuere deinceps ex his emergentia casibus, quae diceres2G;
Perductus est eisdem diebus et Gorgonius, cui erat thalami Caesariani cura commissa, cumque eum ausorum fuisse participem, concitoremque interdum, ex confesso pateret, conspiratione spadonum iustitia concinnatis mendaciis obumbrata, periculo evolutus abscessit.
Haec dum Mediolani aguntur, militarium catervae ab oriente perductae sunt Aquileiam, cum aulicis pluribus, membris inter catenas fluentibus, spiritum trahentes exiguum vivendique moras per aerumnas detestati multiplices. Arcessebantur enim ministri fuisse Galli ferocientis, perque eos Domitianus discerptus credebatur et Montius, et alii post eos acti in exitium praeceps.
Ad quos audiendos
Vehementius hinc et deinde Constantius, quasi praescriptum fatorum ordinem convulsurus, recluso pectore patebat insidiantibus multis. Unde rumorum aucupes subito exstitere complures, honorum vertices ipsos ferinis morsibus appetentes, posteaque pauperes et divites indiscrete; non ut Cibyratae illi Verrini, tribunal
Inter quos facile Paulus et Mercurius eminebant:
Mercurius vero
Haec augente vulgatius fama, tantum aberat, ut proderet quisquam visa nocturna, ut contra
Inter has quaestionum suppliciorumque species diras, in Illyrico exoritur alia clades, ad multorum 2 N, Mommsen;
E quorum numero Gaudentius agens2 BG.
Qui confestim quasi pinnis elatus, ad comitatum principis advolavit, eumque ad suspiciones huius modi mollem et penetrabilem, ita acriter inflammavit, ut sine deliberatione ulla Africanus, et omnes letalis mensae participes, iuberentur rapi sublimes. Quo facto delator funestus, vetita ex more humano validius cupiens, biennio id quod agebat (ut postularat) continuare praeceptus est.
Missus igitur ad eos corripiendos Teutomeres protector domesticus cum collega onustos omnes catenis (ut mandatum est) perducebat. Sed ubi ventum est Aquileiam, Marinus tribunus
Residui ducti Mediolanum, excruciatique tormentis, et confessi inter epulas petulanter se quaedam locutos, iussi sunt attineri poenalibus claustris, sub absolutionis aliqua spe (licet incerta). Protectores vero pronuntiati vertere solum exilio, ut Marino eisdem consciis mori permisso, veniam Arbetione meruere precante.
Re hoc modo finita,
Inter montium celsorum amfractus, immani pulsu Rhenus exoriens, per scopulos extenditur altos,
Iamque ad plana volutus,
Hanc ergo paludem spumosis strependo
Quodque
Sic Alpheus oriens in Arcadia, cupidine fontis Arethusae captus, scindens Ionium mare, ut fabulae ferunt, ad usque amatae confinia proruit nymphae.
Arbetio qui adventus barbarorum nuntiarent non exspectans dum
Namque improvisi
Ob quae Alamanni sublatis animis ferocius incedentes secuto die
Verum cum plerosque recentis aerumnae documenta terrerent, et
Qui cum commissis sibi militibus, pro causa communi se velut propria Deciorum veterum exemplo voventes, more
Multique cum equis interfecti iacentes, etiam tum eorum dorsis videbantur innexi; quo viso omnes e castris effusi, qui prodire in proelium cum sociis ambigebant, cavendi immemores, proterebant
Hocque exitu proelio terminate, imperator Mediolanum ad hiberna ovans revertit et laetus.
Exoritur iam hinc rebus afflictis, haut dispari provinciarum malo calamitatum turbo novarum, exstincturus omnia simul, ni Fortuna moderatrix humanorum casuum motum eventu celeri consummavit, impendio formidatum.
Cum diuturna incuria Galliae caedes acerbas rapinasque et incendia, barbaris licenter grassantibus, nullo iuvante perferrent, Silvanus pedestris militiae rector, ut efficax ad haec corrigenda, principis iussu perrexit,
Dynamius quidam
Memorato itaque duce Gallias ex re
Hunc fascem ad arbitrium figmenti compositum,2)
Confestimque iniquitate rei percitus Malarichus, gentilium rector, collegis adhibitis strepebat immaniter, circumveniri homines dicatos imperio per factiones et dolos minime debere proclamans, petebatque ut ipse relictis obsidum loco necessitudinibus suis, Mallobaude armaturarum tribuno spondente quod remeabit, velocius iuberetur ire ducturus Silvanum, aggredi nihil tale conatum, quale insidiatores acerrimi concitarunt; vel contra se paria promittente, Mallobaudem orabat properare permitti, haec quae ipse pollicitus est impleturum.
Testabatur enim id se procul dubio scire, quod siqui mitteretur externus, suopte ingenio Silvanus etiam nulla re perterrente timidior, composita forte turbabit.
Et quamquam utilia moneret et necessaria, ventis tamen loquebatur incassum. Namque Arbetione auctore, Apodemius ad eum vocandum cum
Inter haec tamen dum praesentia Silvani speratur, et Apodemius quieta perturbat, Dynamius ut argumento validiore impie structorum adsereret fidem, compositas litteras his concinentes quas obtulerat principi per praefectum, ad tribunum miserat fabricae Cremonensis, nomine Silvani et Malarichi, a quibus ut arcanorum conscius monebatur parare propere cuncta.
Qui cum haec legisset, haerens et ambigens diu quidnam id esset—nec enim meminerat secum aliquando super negotio ullo interiore hos quorum litteras acceperat collocutos—epistulas ipsas per baiulum qui portarat, iuncto milite ad Malarichum remisit,
Haec Malarichus subito nanctus, etiam
Hisque cognitis statuit imperator, dispicientibus consistorianis et militaribus universis, in negotium perspicaciter inquiri.
Proinde fallaciarum nube discussa, imperator doctus gesta relatione fideli, abrogata potestate praefectum statui sub quaestione praecepit, sed absolutus est enixa conspiratione multorum. Suspensus autem Eusebius ex comite privatarum, se conscio haec
Aedesius omnino nescisse
Agens inter haec apud Agrippinam Silvanus, assiduisque suorum comperiens
Sed Laniogaiso vetante (tunc tribuno) quem dum militaret candidatus solum adfuisse morituro Constanti supra rettulimus, docenteque Francos, unde oriebatur, interfecturos eum aut accepto praemio prodituros, nihil tutum ex praesentibus ratus, in consilia agitabatur
Dumque haec aguntur in Galliis, ad occasum inclinato iam die, perfertur Mediolanum insperabilis nuntius, aperte Silvanum demonstrans, dum ex magisterio peditum altius nititur, sollicitato exercitu ad augustum culmen evectum.
Hac mole casus inopini Constantio icto, quasi fulmine Fati, primates, consilio secunda vigilia convocato, properarunt omnes in regiam. Cumque nulli ad eligendum quid agi deberet, mens suppetere posset aut lingua, submissis verbis perstringebatur Ursicini
Et qui paulo antea cum insectatione malivola, orientis vorago, invadendaeque
Igitur cum de profectione celeranda disponeretur, propulsationem obiectorum criminum eundem ducem parantem praegressus, oratione leni prohibet imperator, non id esse memorans tempus, ut controversa defensio causae susciperetur, cum vicissim restitui in pristinam concordiam partes necessitas subigeret urgentium rerum, antequam cresceret mollienda.
Habita igitur deliberatione multiplici, id2G; V omits.
Post haec ita digesta protinus iubetur exire, tribunis et protectoribus domesticis decem, ut postularat, ad iuvandas necessitates publicas ei coniunctis, inter quos ego quoque eram cum Veriniano collega, residui omnes propinqui et
Iamque eum egressum solum de se metuens quisque per longa spatia deducebat. Et quamquam ut bestiarii obiceremur intractabilibus feris, perpendentes tamen hoc bonum habere tristia accidentia,Et quamquam optatissimum est perpetuo fortunam quam florentissimam permanere, illa tamen aequalitas vitae non tantum habet sensum, quantum cum ex miseris
Festinamus itaque itineribus magnis, ut ambitiosus magister armorum, ante allapsum per Italicos de tyrannide ullum Rumorem, in suspectis finibus appareret, verum cursim nos properantes aeria quadam via
Namque convena undique multitudine trepide coepta fundante, coactisque copiis multis, pro statu rei praesentis id aptius videbatur, ut ad imperatoris novelli, per ludibriosa auspicia virium accessu firmandi sensum ac voluntatem dux flexibilis
Cuius rei finis arduus videbatur; erat enim cautius observandum, ut appetitus opportunitati obtemperarent, nec praecurrentes eam nec deserentes. Qui si eluxissent intempestive, constabat nos omnes sub elogio uno morte multandos.
Susceptus tamen idem dux leniter adactusque, inclinante negotio ipso cervices, adorare sollemniter anhelantem celsius purpuratum, ut spectabilis colebatur et intimus: facilitate aditus honoreque mensae regalis adeo antepositus aliis, ut iam secretius de rerum summa consultaretur.
Aegre ferebat Silvanus ad2BG; V omits.2BG; V omits.
Terrebant nos tamen, cum dicerentur haec et similia, circumfrementia undique murmura causantis inopiam militis, et rapida celeritate ardentis angustias Alpium perrumpere Cottiarum.
In hoc aestu mentis ancipiti, ad effectum tendens consilium occulta
Firmato itaque negotio per sequestres quosdam gregarios, obscuritate ipsa ad id patrandum idoneos, praemiorum exspectatione accensus solis ortu iam rutilo, subitus armatorum globus erupit, atque ut solet in dubiis rebus, audentior caesis custodibus, regia penetrata, Silvanum2G;
Ita dux haut exsilium meritorum hoc genere oppetit mortis, metu calumniarum, quibus factione iniquorum irretitus est absens, ut tueri possit salutem, ad praesidia progressus extrema.
Licet enim ob tempestivam illam cum armaturis proditionem ante Mursense proelium obligatum gratia retineret Constantium, ut dubium tamen et mutabilem verebatur, licet patris quoque Boniti praetenderet fortia facta, Franci quidem sed pro Constantini partibus in bello civili acriter contra Licinianos saepe versati.
Evenerat autem Silvanus devictus est
magnis vocibus exclamaret.
Igitur Silvano Agrippinae (ut relatum est) interfecto, inaestimabili gaudio re cognita princeps, insolentia coalitus et tumore, hoc quoque felicitatis suae prosperis cursibus assignabat, eo more quo semper oderat fortiter facientes, ut quondam Domitianus, superare tamen quacumque arte contraria cupiebat.
Tantumque afuit laudare industrie gesta, ut etiam quaedam scriberet de Gallicanis intercepta thesauris, quos nemo attigerat. Idque scrutari iusserat artius interrogate Remigio, etiam tum rationario apparitionis armorum magistri, cui multo postea Valentiniani temporibus laques vitam in causa Tripolitanae legationis, eripuit.
Post quae ita completa, Constantius ut iam caelo contiguus, casibusque imperaturus humanis, magniloquentia sufflabatur adulatorum, quos augebat ipse spernendo proiciendoque id genus parum callentes, ut Croesum legimus ideo regno suo Solonem expulisse praecipitem, quia blandiri nesciebat; et Dionysium intentasse poetae
Quae res perniciosa vitiorum est altrix. Ea demum enim laus grata esse potestati debet excelsae, cum interdum et vituperationi secus gestorum pateat locus.
Iamque post securitatem quaestiones agitabantur ex more, et vinculis catenisque plures ut noxii plectebantur. Exsurgebat enim effervens laetitia Paulus, tartareus ille delator, ad venenatas artes suas licentius exercendas, et inquirentibus in negotium consistorianis atque militaribus (ut praeceptum est) Proculus admovetur eculeo, Silvani domesticus, homo gracilis et morbosus, metuentibus cunctis, ne vi nimia tormentorum, levi corpore fatigato, reos atrocium criminum promiscue citari faceret multos. Verum contra quam speratum est contigit.
Memor enim somnii quo vetitus erat per quietem (ut ipse firmavit) pulsare quendam insontem, usque ad confinia mortis vexatus, nec nominavit nec prodidit aliquem, sed asserebat factum Silvani constanter, id eum cogitasse quod iniit, non cupiditate sed necessitate compulsum, argumento evidenti demonstrans.
Causam enim probabilem ponebat in medio, multorum testimoniis claram, quod die quinto antequam infulas susciperet principatus,
Post hunc damnatorum sorte Poemenius raptus ad supplicium interiit, qui (ut supra rettulimus) cum Treveri civitatem Caesari clausissent Decentio, ad defendendam plebem electus est. Tum Asclepiodotus et Lutto et Maudio comites interempti sunt, aliique plures, haec et similia perplexe temporis obstinatione scrutante.
Dum has exitiorum communium clades suscitat turbo feralis, urbem aeternam Leontius regens, multa spectati iudicis documenta praebebat, in audiendo celerior,
Prima igitur causa
Diebusque paucis secutis cum itidem plebs excita calore quo consuevit, vini causando inopiam, ad Septemzodium convenisset, celebrem locum, ubi operis ambitiosi Nymphaeum Marcus condidit imperator, illuc de industria pergens praefectus, ab omni toga apparitioneque rogabatur enixius, ne in multitudinem se arrogantem immitteret et minacem, ex commotione pristina saevientem; difficilis ad pavorem, recta tetendit, adeo ut eum obsequentium pars
Insidens itaque vehiculo, cum speciosa fiducia contuebatur acribus oculis tumultuantium undique cuneorum, veluti serpentium vultus, perpessusque multa dici probrosa, agnitum quendam inter alios eminentem vasti corporis rutilique capilli, interrogavit, an ipse esset Petrus Valuomeres (ut audierat) cognomento; eumque cum esse sonu respondisset obiurgatorio, ut seditiosorum antesignanum olim sibi compertum, reclamantibus multis, post
Quo viso sublimi, tribuliumque adiumentum nequicquam implorante, vulgus 2, vulgo;
Hoc administrante Leontio, Liberius Christianae legis antistes, a Constantio ad comitatum mitti praeceptus est, tamquam imperatoriis iussis et plurimorum sui consortium decretis obsistens, in re quam brevi textu percurram.
Athanasium episcopum eo tempore apud Alexandriam, ultra professionem altius se efferentem, scitarique conatum externa, ut prodidere rumores assidui, coetus in unum quaesitus eiusdem legis cultorum
Dicebatur enim fatidicarum sortium fidem, quaeve augurales portenderent alites, scientissime callens, aliquotiens praedixisse futura; super his intendebantur ei alia quoque, a proposito legis abhorrentia cui praesidebat.
Hunc per subscriptionem abicere sede sacerdotali, paria sentiens ceteris, iubente principe Liberius monitus, perseveranter renitebatur, nec visum hominem nec auditum damnare nefas ultimum saepe exclamans, aperte
Id enim ille Athanasio semper infestus, licet sciret impletum, tamen auctoritate quoque potiore aeternae urbis episcopi firmari desiderio nitebatur ardenti; quo non impetrato, Liberius aegre populi metu, qui eius amore flagrabat, cum magna difficultate noctis medio potuit asportari.
Et haec quidem Romae (ut ostendit textus superior) agebantur. Constantium vero exagitabant assidui nuntii,2N2BG;
Id ubi, urgente malorum impendentium mole, confessus est proximis, succumbere tot necessitatibus tamque crebris unum se (quod numquam fecerat) aperte demonstrans, illi in assentationem nimiam
Quis annitentibus obstinate opponebat se sola regina, incertum migrationem ad longinqua pertimescens, an pro nativa prudentia consulens in commune, omnibusque memorans anteponi debere propinquum. Post multa itaque
Et cum venisset accitus, praedicto die advocato omni quod aderat commilitio, tribunali ad altiorem suggestum erecto, quod aquilae circumdederunt et signa, Augustus insistens
Adsistimus apud vos—optimi rei publicae defensores—causae communi uno paene omnium spiritu vindicandae, quam acturus tamquam apud aequos iudices succinctius edocebo.
Post interitum rebellium tyrannorum, quos ad haec temptanda quae moverunt, rabies egit et furor, velut impiis eorum manibus Romano sanguine parentantes, persultant barbari Gallias, rupta limitum pace;
Huic igitur malo ultra apposita iam proserpenti, si dum patitur tempus, occurrerit nostri vestrique consulti suffragium, et colla superbarum gentium detumescent, et imperii fines erunt intacti. Restat ut venturorum
Iulianum hunc fratrem meum patruelem (ut nostis,) verecundia qua nobis ita ut necessitudine carus est, recte spectatum, iamque elucentis industriae iuvenem, in Caesaris adhibere potestatem exopto, coeptis (si videntur utilia) etiam vestra consensione firmandis.
Dicere super his plura conantem, interpellans contio lenius prohibebat, arbitrium summi numinis id esse non mentis humanae velut praescia venturi proclamans.2, Clark, c.c.;
Stansque imperator immobilis dum silerent, residua fidentius explicavit: Quia igitur vestrum quoque favorem adesse fremitus indicat laetus, adulescens vigoris tranquilli, cuius temperati mores imitandi sunt potius quam praedicandi, ad honorem prosperante deo delatum
Dixit moxque indutum avita purpura Iulianum,
Recepisti primaevus originis tuae splendidum florem, amantissime mihi omnium frater; aucta gloria mea, confiteor, qui iustius in deferenda suppari
Adesto igitur laborum periculorumque particeps, et tutelam ministerii suscipe Galliarum, omni beneficentia partes levaturus afflictas: et si hostilibus congredi sit necesse, fixo gradu consiste inter signiferos ipsos, audendi in tempore consideratus hortator, pugnantes accendens praeeundo cautissime, turbatosque subsidiis fulciens, modesteque
Proinde urgente rei magnitudine, perge vir fortis, ducturus viros itidem fortes. Aderimus nobis vicissim amoris robusta constantia, militabimus simul, una orbem pacatum, deus modo velit quod oramus, pari moderatione pietateque recturi. Mecum ubique videberis praesens, et ego tibi quodcumque acturo non deero. Ad summam i, propera sociis omnium votis, velut assignatam tibi ab ipsa re publica, stationem cura pervigili defensurus.
Nemo post haec finita reticuit, sed militares omnes horrendo fragore scuta genibus illidentes (quod est prosperitatis indicium plenum; nam contra cum hastis clipei feriuntur, irae documentum est et doloris)
Cuius oculos cum venustate terribilis, vultumque excitatius gratum, diu multumque contuentes, qui futurus sit colligebant velut scrutatis veteribus libris, quorum lectio per corporum signa pandit animorum interna. Eumque ut potiori reverentia servaretur, nec supra modum laudabant, nec infra quam decebat, atque ideo censorum voces sunt aestimatae, non militum.
Susceptus denique ad consessum vehiculi, receptusque in regiam, hunc versum ex Homerico carmine susurrabat:
ἔλλαβε πορφύρεος φάνατος καὶ μοῖρα κραταιή.
Haec diem octavum iduum Novembrium gesta sunt, cum Arbetionem consulem annus haberet et Lollianum.
Deinde diebus paucis Helena virgine, Constanti sorore, eidem Caesari iugali foedere
Indicabat autem Coloniam Agrippinam, ampli nominis urbem in secunda Germania, pertinaci barbarorum obsidione reseratam magnis viribus et deletam.
Quo maerore perculsus, velut primo adventantium malorum auspicio, murmurans querulis vocibus saepe audiebatur: nihil se plus assecutum, quam ut occupatior interiret.
Cumque Viennam venisset, ingredientem optatum quidem et impetrabilem
Proinde quoniam—ut Mantuanus vates praedixit excelsus—maius opus moveo
Ambigentes super origine prima Gallorum, scriptores veteres notitiam reliquere negotii semiplenam, sed postea Timagenes, et diligentia Graecus et lingua, haec quae diu sunt ignorata collegit ex multiplicibus libris. Cuius fidem secuti, obscuritate dimota, eadem distincte docebimus et aperte.
Aborigines primos in his regionibus quidam visos esse firmarunt, Celtas nomine regis amabilis et matris eius vocabulo Galatas dictos—ita enim Gallos sermo Graecus appellat—alii Dorienses antiquiorem secutos Herculem oceani locos inhabitasse confines.
Drysidae memorant re vera fuisse
Aiunt quidam paucos post excidium Troiae fugitantes Graecos ubique
Regionum autem incolae id magis omnibus asseverant, quod etiam nos legimus in monumentis eorum incisum, Amphitryonis filium Herculem ad Geryonis et Taurisci saevum
A Phocaea vero Asiaticus populus, Harpali inclementiam vitans, Cyri regis praefecti, Italiam navigio petit. Cuius pars in Lucania Veliam, alia condidit in Viennensi Massiliam: dein secutis aetatibus oppida, aucta virium copia, instituere non pauca. Sed declinanda varietas saepe satietati coniuncta.
Per haec loca hominibus paulatim excultis, viguere studia laudabilium doctrinarum, inchoata per bardos et euhagis et
Hanc Galliarum plagam ob suggestus montium arduos, et horrore nivali semper obductos, orbis residui incolis antehac paene ignotam, nisi qua litoribus est vicina, munimina claudunt undique natura velut arte circumdata.
Et a latere quidem australi, Tyrrheno alluitur et Gallico mari; qua caeleste suspicit plaustrum, a feris gentibus fluentis distinguitur Rheni; ubi occidentali subiecta est sideri, oceano et altitudine Pyrenaea arcetur;
In his Alpibus Cottiis, quarum initium a Segusione est oppido, praecelsum erigitur iugum, nulli fere sine discrimine penetrabile.
Est enim e Galliis venientibus prona humilitate devexum, pendentium saxorum altrinsecus visu terribile praesertim verno tempore,
Hieme vero humus crustata frigoribus et tamquam levigata ideoque labilis incessum praecipitantem impellit; et patulae valles per spatia plana glacie perfidae vorant non numquam transeuntes. Ob quae locorum callidi eminentes ligneos stilos per cautiora loca defigunt, ut eorum series viatorem ducat innoxium; qui si 2, Bentley;
A summitate autem huius Italici clivi, planities ad usque stationem nomine Martis per septem extenditur milia, et hinc alia celsitudo erectior, aegreque superabilis, ad Matronae porrigitur verticem, cuius vocabulum casus feminae nobilis dedit. Unde declive quidem iter sed expeditius ad usque castellum Brigantiam patet.
Huius sepulcrum reguli, quem itinera struxisse rettulimus, Segusione est moenibus proximum, manesque eius ratione gemina religiose
Et licet haec quam diximus viam media sit et compendiaria, magisque celebris, tamen etiam aliae multo antea temporibus sunt constructae diversis.
Et primam Thebaeus Hercules, ad Geryonem exstinguendum (ut relatum est) et Tauriscum lenius gradiens, prope maritimas composuit Alpes, hisque
Superioris Africani pater Publius
Consulens tamen rei communi, Cn. Scipionem fratrem ire monuit in Hispanias, ut Hasdrubalem exinde similiter erupturum arceret. Quae Hannibal doctus a perfugis, ut erat expeditae mentis et callidae, Taurinis ducentibus accolis, per Tricasinos et oram Vocontiorum extremam, ad saltus Tricorios venit. Indeque exorsus, aliud iter antehac insuperabile fecit; excisaque rupe in immensum elata, quam cremando vi magna flammarum acetoque infuso dissolvit, per Druentiam flumen, gurgitibus vagis intutum, regiones occupavit Etruscas. Hactenus super Alpibus. Nunc ad restantia veniamus.
Temporibus priscis, cum laterent hae partes ut barbarae, tripertitae fuisse creduntur in Celtas eosdemque Gallos divisae, et Aquitanos et Belgas, lingua institutis legibusque discrepantes.
Et Gallos quidem (qui Celtae sunt) ab Aquitanis Garumna disterminat flumen, a Pyrenaeis oriens collibus, postque oppida multa transcursa, in oceano delitescens.
Belgis vero eandem gentem Matrona discindit et Sequana, amnes magnitudinis geminae; qui fluentes per Lugdunensem, post circumclausum ambitu insulari Parisiorum castellum, Lutetiam
Horum omnium apud veteres Belgae dicebantur esse fortissimi, ea propter quod ab humaniore cultu longe discreti, nec adventiciis effeminati deliciis, diu cum transrhenanis certavere Germanis.
Aquitani enim, ad quorum litora ut proxima placidaque, merces adventiciae convehuntur, moribus ad mollitiem lapsis, facile in dicionem venere Romanam.
Regebantur autem Galliae omnes, iam inde uti crebritate bellorum urgenti cessere Iulio dictatori, potestate in partes divisa quattuor, quarum Narbonensis una Viennensem intra se continebat et Lugdunensem; altera Aquitanis praeerat universis;
At nunc numerantur provinciae per omnem ambitum Galliarum: secunda Germania, prima ab occidentali exordiens cardine, Agrippina et Tungris munita, civitatibus amplis et copiosis.
Dein prima Germania, ubi praeter alia municipia Mogontiacus est et Vangiones, et Nemetae et Argentoratus, barbaricis cladibus nota.
Post has Belgica prima Mediomatricos praetendit et Treveros, domicilium principum clarum.
Huic annexa secunda est Belgica, qua Ambiani sunt, urbs inter alias eminens, et Catelauni et Remi.
Apud Sequanos Bisontios videmus et Rauracos, aliis potiores oppidis multis. Lugdunensem primam
Secundam enim Lugdunensem Rotomagi et Turini, Mediolanum ostendunt et Tricasini; Alpes Graiae et Poeninae exceptis obscurioribus
In
Novem populos Ausci commendant et Vasatae. In Narbonensi Elusa et Narbona et Tolosa
His prope Salluvii sunt et Nicaea et Antipolis, insulaeque Stoechades.
Et quoniam ad has partes opere contexto pervenimus, silere super Rhodano, maximi nominis flumine, incongruum est et absurdum. A Poeninis Alpibus effusiore copia fontium Rhodanus fluens, et proclivi impetu ad planiora degrediens, proprio agmine ripas occultat, et paludi sese ingurgitat, nomine Lemanno, eamque intermeans, nusquam aquis miscetur externis, sed altrinsecus summitates undae praeterlabens segnioris, quaeritans exitus, viam sibi impetu veloci molitur.
Unde sine iactura rerum per Sapaudiam fertur et Sequanos, longeque progressus, Viennensem latere sinistro perstringit, dextro Lugdunensem, et emensus spatia flexuosa, Ararim quem Sauconnam appellant, inter
Dein Isarae
Celsioris staturae et candidi paene Galli sunt omnes et rutili, luminumque torvitate terribiles, avidi iurgiorum, et sublatius insolentes. Nec enim eorum quemquam adhibita uxore rixantem, multo se
Metuendae voces complurium et minaces, placatorum iuxta et irascentium, tersi tamen pari diligentia cuncti et mundi, nec in tractibus illis, maximeque apud Aquitanos, vir
Ad militandum omnis aetas aptissima, et pari pectoris robore senex ad procinctum ducitur et adultus, gelu duratis artubus et labore assiduo, multa contempturus et formidanda. Nec eorum aliquando quisquam (ut in Italia) munus Martium pertimescens, pollicem sibi praecidit, quos localiter murcos appellant.
Vini avidum genus, affectans ad vini similitudinem multiplices potus, et inter eos humiles quidam, obtunsis ebrietate continua sensibus, quam furoris voluntariam speciem esse Catoniana sententia definivit, raptantur discursibus vagis, ut verum illud videatur quod ait defendens Fonteium Tullius: Gallos post haec dilutius esse poturos quod illi venenum esse arbitrabantur.
Hae regiones, praecipueque confines Italicis, paulatim levi sudore sub imperium venere Romanum, primo temptatae per Fulvium, deinde proeliis parvis quassatae per Sextium, ad ultimum per Fabium Maximum domitae. Cui negotii plenus effectus, asperiore Allobrogum gente devicta, hoc indidit cognomentum.
Nam omnes Gallias (nisi qua paludibus inviae fuere, ut2 G; V omits.
Domitiano crudeli morte consumpto, Musonianus eius
Constantinus enim cum limatius superstitionum quaereret sectas, Manichaeorum et similium, nec interpres inveniretur idoneus, hunc sibi commendatum ut sufficientem elegit; quem, officio functum perite, Musonianum voluit appellari, ante Strategium dictitatum, et ex eo percursis honorum gradibus multis, ascendit ad praefecturam, prudens alia tolerabilisque provinciis, et mitis et blandus, sed ex qualibet occasione, maximeque ex controversis litibus (quod nefandum est) et in totum
Hunc Prosper adaequabat, pro magistro equitum agente etiam tum in Galliis, militem regens, abiecte ignavus et (ut ait comicus) arte despecta furtorum rapiens propalam.
Quis concordantibus, mutuaque commercia vicissim sibi conciliando locupletatis, Persici duces vicini fluminibus, rege in ultimis terrarum suarum terminis occupato, per praedatorios globos nostra vexabant, nunc Armeniam aliquotiens Mesopotamiam confidentius incursantes, Romanis ductoribus ad colligendas oboedientium exuvias occupatis.