Libro XVII
Hac rerum varietate, quam iam digessimus, ita
Unde cum captivis omnibus praedam Mediomatricos servandam ad reditum usque suum duci praecipit, et petiturus ipse Mogontiacum, ut ponte compacto transgressus, in suis
At barbari perstricti negotii magnitudine, qui se in tranquillo positos otio,
Quibus clara fide compertis, Caesar noctis prima quiete, navigiis modicis et velocibus octingentos imposuit milites, ut spatio stadiorum xx
Quo ita disposito, solis primo exortu, visis per montium vertices barbaris, ad celsiora ducebatur alacrior miles, nulloque invento (hoc si quidem opinati discessere confestim) eminus ingentia fumi volumina visebantur, indicantia nostros perruptas populari terras hostiles.
Quae res Germanorum perculit animos, atque desertis insidiis, quas per arta loca et latebrosa struxerant nostris, trans Menum nomine fluvium ad opitulandum suis necessitudinibus avolarunt.
Ut enim in
Emensaque aestimatione decimi lapidis, cum prope silvam venisset squalore tenebrarum horrendam, stetit dux
Ausi tamen omnes accedere fidentissime, ilicibus incisis et fraxinis, roboreque
Et quoniam aeris urente saevitia cum discriminibus ultimis laboratur in cassum (aequinoctio quippe autumnali exacto, per eos tractus superfusae nives opplevere montes simul et campos) opus arreptum est memorabile.
Et dum nullus obsisteret, munimentum quod in Alamannorum solo conditum Traianus suo nomine voluit appellari, dudum violentius oppugnatum, tumultuario studio reparatum est; locatisque ibi pro tempore defensoribus, ex barbarorum visceribus alimenta congesta sunt.
Quae illi maturata ad suam perniciem contemplantes, metuque rei peractae volucriter congregati, precibus et humilitate suprema, petiere missis oratoribus pacem; quam Caesar omni consiliorum via firmatam,
Hac fiducia tres immanissimi reges venerunt tandem aliquando iam trepidi, ex his qui misere victis apud Argentoratum auxilia, iurantes conceptis ritu patrio
Hoc memorabili bello, comparando quidem Punicis et Teutonicis, sed dispendiis rei Romanae peracto levissimis, ut faustus Caesar exultabat et felix; credique obtrectatoribus potuit, ideo fortiter eum ubique fecisse fingentibus, quod oppetere dimicando gloriose magis optabat, quam damnatorum sorte (sicut sperabat,) ut frater Gallus occidi, ni pari proposito post excessum quoque Constanti actibus mirandis inclaruisset.
Quibus ut in tali re compositis firmiter, ad sedes revertens hibernas, sudorum reliquias repperit tales. Remos Severus magister equitum per Agrippinam petens et Iuliacum, Francorum
Hac Iulianus rei novitate perculsus, et coniciens quorsum erumperet, si eisdem transisset intactis, retento milite circumvallare disposuit castella munita, quae Mosa2, Mommsen;
Ad quos eximendos periculo,
Quia igitur plurimae gentes vi maiore collaturae capita sperabantur, dubia bellorum coniectans, sobrius rector magnis curarum molibus stringebatur. Dumque per indutias, licet negotiosas et breves, aerumnosis possessorum damnis mederi posse credebat, tributi ratiocinia dispensavit.
Cumque Florentius praefectus praetorio, cuncta permensus (ut contendebat,) quicquid in capitatione deesset, ex conquisitis se supplere firmaret, talium gnarus, animam prius amittere quam hoc sinere fieri memorabat.
Norat enim huius modi provisionum, immo eversionum, ut verius dixerim, insanabilia vulnera, saepe ad ultimam egestatem provincias contrusisse,
Ob quae praefecto praetorio ferri non posse clamante, se repente
Nihilo minus tamen, diu postea indictionale augmentum oblatum sibi nec recitare nec subnotare perpessus, humi proiecit. Litterisque Augusti monitus ex relatione praefecti, non agere ita perplexe, ut videretur parum Florentio credi, rescripsit, gratandum esse si provincialis, hinc inde vastatus, saltem sollemnia praebeat nedum incrementa quae nulla supplicia egenis possent hominibus extorquere. Factumque est
Denique,2;
Inter haec recreandarum exordia Galliarum, administrante secundam adhuc Orfito praefecturam, obeliscus Romae in circo erectus est maximo. Super quo nunc (quia tempestivum est) pauca discurram.
Urbem priscis saeculis conditam, ambitiosa moenium strue et portarum centum quondam aditibus celebrem, hecatompylos Thebas, institutores ex facto cognominarunt, cuius vocabulo provincia nunc usque Thebais appellatur.
Hanc inter exordia pandentis se late Carthaginis, improviso excursu duces oppressere Poenorum, posteaque reparatam, Persarum rex ille Cambyses, quoad vixerat alieni cupidus et immanis, Aegypto perrupta aggressus est, ut opes exinde raperet invidendas, ne deorum quidem donariis parcens.
Qui dum inter praedatores turbulente concursat, laxitate praepeditus indumentorum, concidit pronus, ac suomet pugione, quem aptatum femori dextro gestabat, subita vi ruinae nudato, vulneratus paene letaliter interisset.
Longe autem postea Cornelius Gallus Octaviano res tenente Romanas, Aegypti procurator, exhausit civitatem plurimis interceptis, reversusque cum furtorum arcesseretur, et populatae provinciae, metu nobilitatis acriter indignatae, cui
In hac urbe inter delubra
Est autem obeliscus asperrimus lapis, in figuram metae cuiusdam sensim ad proceritatem consurgens excelsam, utque radium imitetur, gracilescens paulatim, specie quadrata in verticem productus angustum, manu levigatus artifici.
Formarum autem innumeras notas, hieroglyphicas appellatas, quas ei undique videmus incisas, initialis sapientiae vetus insignivit auctoritas.
Volucrum enim ferarumque etiam alieni mundi genera multa sculpentes, ut
Non enim ut nunc litterarum numerus praestitutus et facilis exprimit,
Cuius rei scientiam3), V.
Et quia sufflantes adulatores ex more Constantium id sine modo strepebant, quod cum Octavianus Augustus obeliscos duos ab
Verum Constantinus id parvi ducens, avulsam hanc molem sedibus suis, nihilque committere in religionem
Quibus ita provisis, digressoque vita principe memorato, urgens effectus intepuit, tandemque sero impositus navi, per maria fluentaque Tibridis, velut paventis, ne quod paene ignotus miserat Nilus, ipse parum sub emeatus
Sola post haec restabat erectio, quae vix aut ne vix quidem sperabatur posse compleri. At ea ita est facta: aggestis erectisque digestisque ad perpendiculum
Secutaeque aetates alios transtulerunt, quorum unus in Vaticano, alter in hortis Sallusti, duo in Augusti monumento erecti sunt.
Qui autem notarum textus obelisco incisus est veteri, quem videmus in Circo, Hermapionis librum secuti interpretatum litteris subiecimus Graecis.
Datiano et Cereali consulibus, cum universa per Gallias studio cautiore disponerentur, formidoque praeteritorum barbaricos hebetaret excursus, rex Persarum in confiniis agens adhuc gentium extimarum, iamque cum Chionitis et Gelanis, omnium acerrimis bellatoribus, pignore icto societatis, rediturus ad sua, Tamsaporis scripta suscepit, pacem Romanum principem nuntiantis poscere precativam.
Ideoque non nisi infirmato imperii robore temptari talia suspicatus, latius semet extentans, pacis amplectitur nomen, et condiciones proposuit graves, missoque cum muneribus Narseo quodam legato, litteras ad Constantium dedit nusquam a genuino fastu declinans, quarum hunc fuisse accepimus sensum:
“Rex regum Sapor, particeps siderum, frater Solis et Lunae, Constantio Caesari fratri meo salutem plurimam dico.
Gaudeo tandemque mihi placet, ad optimam viam te revertisse, et incorruptum aequitatis agnovisse suffragium, rebus ipsis expertum pertinax alieni cupiditas quas aliquotiens ediderit strages.
Quia igitur veritatis ratio soluta esse debet et
Ad usque Strymona flumen et Macedonicos fines tenuisse maiores imperium
Ideoque Armeniam recuperare cum Mesopotamia debeo, avo meo composita fraude praereptam. Illud apud nos numquam in acceptum feretur,
Postremo si morem gerere suadenti volueris recte, contemne partem exiguam, semper luctificam et cruentam, ut cetera regas securus, prudenter reputans medellarum quoque artifices urere non numquam et secare et partes corporum amputare, ut reliquis uti liceat integris, hocque bestias factitare: quae cum advertant cur maximo opere capiantur, illud propria sponte amittunt, ut vivere deinde possint impavidae.
Id sane pronuntio, quod si haec mea legatio redierit irrita, post tempus
His litteris diu libratis, recto pectore (quod dicitur) considerateque responsum est, hoc modo:
Victor terra marique Constantius, semper Augustus, fratri meo Sapori regi salutem plurimam dico.
Sospitati quidem tuae gratulor ut futurus (si velis,) amicus, cupiditatem vero semper indeflexam fusiusque vagantem, vehementer insimulo.
Mesopotamiam poscis ut tuam, perindeque Armeniam, et suades integro corpori adimere membra quaedam, ut salus eius deinceps locetur in solido, quod infindendum
Praefectus praetorio meus, opinatus aggredi negotium publicae utilitati conducens, cum duce tuo per quosdam ignobiles, me inconsulto, sermones conseruit super pace. Non refutamus hanc nec repellimus: adsit modo cum decore et honestate, nihil pudori nostro praereptura vel maiestati.
Est enim absonum et insipiens nunc cum
2 BG; nam, Bentley;
Cessent autem quaeso formidines, quae nobis intentantur ex more, cum ambigi nequeat, non inertia nos sed modestia, pugnas interdum excepisse potius quam intulisse, et nostra quotiens lacessimur, fortissimo bonae conscientiae
Hanc legationem nullo impetrato remissam,— nec enim effrenatae regis cupiditati responderi amplius quicquam potuit—post paucissimos dies secutus est Prosper comes et Spectatus tribunus, et notarius itemque Eustathius, Musoniano suggerente philosophus, ut opifex suadendi; imperatoris scripta perferentes et munera, enisuri apparatum interim Saporis arte quadam suspendere, ne
Inter quae ita ambigua, Iuthungi Alamannorum pars Italicis conterminans tractibus, obliti pacis et foederum, quae adepti sunt obsecrando, Raetias turbulente vastabant, adeo ut etiam oppidorum temptarent obsidia praeter solitum.
Ad quos repellendos cum valida manu missus Barbatio, in locum Silvani peditum promotus magister, ignavus sed verbis effusior, alacritate militum vehementer erecta, prostravit acerrime multos, ita ut exigua portio, quae periculi metu se dedit in fugam, aegre dilapsa, lares2 E2, Gardt.;
Huic pugnae Nevitta, postea consul, equestris praepositus turmae, et adfuisse et fortiter fecisse firmatur.
Eisdem diebus terrae motus horrendi, per Macedoniam Asiamque et Pontum, assiduis pulsibus oppida multa concusserunt et montes. Inter monumenta tamen multiformium aerumnarum, eminuere Nicomediae clades, Bithyniae urbium matris, cuius ruinarum eventum vere breviterque absolvam.
Primo lucis exortu, diem nonum kal. Septembrium, concreti nubium globi nigrantium, laetam paulo ante caeli speciem confuderunt, et amendato solis splendore, nec contigua vel apposita cernebantur; ita oculorum obtutu praestricto, humo involutus crassae caliginis squalor insedit.
Dein velut numine summo fatales contorquente manubias, ventosque ab ipsis excitante cardinibus,
Et quoniam acclivitate collium aedes pleraeque vehebantur, aliae super alias concidebant, reclangentibus cunctis sonitu ruinarum immenso. Inter quae clamoribus variis celsa culmina resultabant, quaeritantium coniugium liberosque, et siquid necessitudines artae
Post horam denique secundam (multo
Uno ictu caesi complures, paulo ante homines
Alii subita magnitudine ruinae oppressi, eisdem adhuc molibus conteguntur. Collisis quidam capitibus, vel umeris praesectis aut cruribus, inter vitae mortisque confinia, aliorum adiumenta paria perferentium implorantes, cum obtestatione magna deserebantur.
Et superesse potuit aedium sacrarum et privatarum, hominumque pars maior, ni palantes abrupti flammarum ardores per quinque dies et noctes, quicquid consumi poterat exussissent.
Adesse tempus existimo, pauca dicere quae de terrae pulsibus coniectura veteres collegerunt. Ad ipsius enim veritatis arcana, non modo haec nostra vulgaris inscitia, sed ne sempiterna quidem lucubrationibus longis nondum exhausta, physicorum iurgia penetrarunt.
Unde et in ritualibus et pontificio
Accidunt autem, (ut opiniones aestimant inter quas Aristoteles aestuat et laborat), aut in cavernis minutis terrarum, quas Graece
Anaximander ait, arescentem nimia aestuum siccitate, aut post madores imbrium terram rimas pandere grandiores, quas penetrat supernus aer violentus et nimius, ac per eas vehementi spiritu quassatam, cieri propriis sedibus. Qua de causa terrores huius modi, vaporatis temporibus, aut nimia aquarum caelestium superfusione, contingunt. Ideoque Neptunum, umentis substantiae potestatem, Ennosigaeon et Sisichthona poetae veteres et theologi nuncuparunt.
Fiunt autem terrarum motus modis quattuor: aut enim brasmatiae sunt, qui humum more aestus imitus1; 2.
Inter haec tria genera terrae motuum, mycematiae sonitu audiuntur minaci, cum dissolutis elementa compagibus, ultro assiliunt, vel relabuntur considentibus terris. Tune enim necesse est velut taurinis reboare mugitibus, fragores fremitusque terrenos. Sed hinc ad exorsa.
At Caesar hiemem apud Parisios agens, Alamannos praevenire studio maturabat ingenti, nondum in unum coactos, sed ad
Sed ut est difficultatum paene omnium diligens ratio victrix, multa mente versans et varia, id tandem repperit solum, ut anni maturitate non exspectata, barbaris occurreret insperatus, firmatoque consilio, XX dierum frumentum, ex eo quod erat in sedibus consumendum, ad usus diuturnitatem excoctum, bucellatum (ut vulgo appellant,) umeris imposuit libentium militum, hocque subsidio fretus, secundis (ut ante,) auspiciis profectus est, intra mensem quintum vel sextum, duas expeditiones consummari posse urgentes et necessarias arbitratus.
Quibus paratis, petit primos omnium Francos, eos videlicet quos consuetudo Salios appellavit,
Dictoque citius secutus profectos, Severo duce misso per ripam, subito cunctos aggressus, tamquam fulminis turbo perculsit, iamque precantes potius quam resistentes, in opportunam clementiae partem effectu victoriae flexo, dedentes se cum opibus liberisque suscepit.
Chamavos itidem ausos similia adortus, eadem celeritate partim cecidit, partim acriter repugnantes, vivosque captos, compegit in vincula, alios praecipiti fuga repedantes
Cunctis igitur ex voto currentibus, studio pervigili properans, modis omnibus utilitatem fundare provinciarum, munimenta tria recta serie superciliis imposita fluminis Mosae, subversa dudum obstinatione barbarica, reparare pro tempore cogitabat, et ilico sunt instaurata, procinctu paulisper omisso.
Atque2G;
Longe autem aliter accidit. Frugibus enim nondum etiam maturis, miles, expensis quae portabat, nusquam reperiens victus, extrema minitans Iulianum compellationibus incessebat et probris, Asianum appellans Graeculum et fallacem, et specie sapientiae stolidum. Utque inveniri solent quidam inter armatos verborum volubilitate conspicui, haec et similia multa strepebant:
Quo trahimur spe meliorum abolita,
Et nequi nos turbarum existimet concitores, pro vita loqui sola testamur, non aurum neque argentum petentes, quae olim nec contrectare potuimus nec videre, ita nobis negata, velut contra rem publicam, tot suscepisse labores et pericula confutatis.
Et erat ratio iusta querellarum. Inter tot enim rerum probabilium cursus, articulosque necessitatum ancipites, sudoribus Gallicanis miles exhaustus, nec donativum meruit nec stipendium, iam inde ut Iulianus illo est missus, ea re quod nec ipsi quod daret suppetere poterat usquam, nec Constantius erogari more solito permittebat.
Hocque exinde claruit fraude potius quam tenacitate committi, quod cum idem Caesar petenti ex usu gregario cuidam, ut barbas detonderet, dedisset aliquid vile, contumeliosis calumniis appetitus est a Gaudentio
Lenito tandem tumultu, non sine blanditiarum genere vario, contextoque navali ponte transito Rheno,
Et qui saepe
Inter has tamen moras, Alamannorum rex Suomarius ultro cum suis improvisus occurrit, ferox ante saeviensque in damna Romana, sed tum
Et eam cum concessione praeteritorum sub hac meruit lege, ut captivos redderet nostros, et quotiens sit necesse, militibus alimenta praeberet, susceptorum vilium more securitates accipiens pro illatis: quas si non ostendisset in tempore, sciret se rursus eadem flagitandum.
Quod ita recte dispositum est, impraepedite completo, Hortari nomine petendus erat regis alterius pagus, et quia nihil videbatur deesse praeter ductores, Nesticae tribuno scutariorum, et Chariettoni viro fortitudinis mirae, imperaverat Caesar, ut magna quaesitum industria, comprehensumque offerrent sibi captivum, et correptus velociter, adulescens ducitur Alamannus, pacto obtinendae salutis pollicitus itinera se monstraturum.
Hoc progresso secutus exercitus, celsarum arborum obsistente concaede, ire protinus vetabatur. Verum per circuitus longos et flexuosos ubi
His malis perculsus, rex cum multiplices legiones,
Quo cognito ad indignationem iustam Iulianus erectus, cum munerandus venisset ex more, quattuor comites eius, quorum ope et fide maxime nitebatur, non ante absolvit, dum omnes rediere captivi.
Ad colloquium tandem accitus a Caesare, trementibus oculis adorato, victorisque superatus aspectu, condicione difficili premebatur, hac scilicet ut quoniam consentaneum erat, post tot secundos eventus, civitates quoque reparari, vi barbarorum excisas, carpenta et materias ex opibus suis suorumque praeberet; et haec pollicitus imprecatusque (si perfidum quicquam egisset,) luenda sibi cruore supplicia, ad propria remeare permissus est. Annonam enim transferre, ita ut Suomarius, ea re compelli non potuit, quod ad internicionem regione eius vastata, nihil inveniri poterat quod daretur.
Ita reges illi tumentes quondam immaniter, rapinisque ditescere assueti nostrorum, Romanae
Haec cum in comitatu Constantii subinde noscerentur—erat enim necesse, tamquam apparitorem, Caesarem super omnibus gestis ad Augusti referre scientiam—omnes qui plus poterant in palatio, adulandi professores iam docti, recte consulta prospereque completa vertebant in deridiculum, talia sine modo strepentes insulse: In odium venit cum victoriis suis capella, non homo,
ut hirsutum Iulianum carpentes, appellantesque loquacem talpam
et purpuratam simiam
et litterionem Graecum,
et his congruentia plurima. Atque ut tintinnabula
Namque ut solet amplissima quaeque
Ut Cimonem Miltiadis filium, insimulatum incesti,
Nec non etiam in Pompeium obtrectatores iniqui, multa scrutantes, cum nihil unde vituperari deberet, inveniretur, duo haec observarunt ludibriosa et irrita: quod genuino quodam more caput digito uno scalpebat, quodque aliquandiu tegendi ulceris causa deformis fasciola candida crus colligatum gestabat:
Dum haec ita aguntur, Romae Artemius curans vicariam praefecturam, pro Basso quoque agebat,
Augusto inter haec quiescenti per hiemem apud Sirmium, indicabant nuntii graves et crebri, permixtos Sarmatas et Quados, vicinitate et similitudine morum armaturaeque concordes, Pannonias Moesiarumque alteram cuneis incursare dispersis.
Quibus ad latrocinia magis quam aperto habilibus Marti, hastae sunt longiores et loricae ex cornibus rasis et laevigatis, plumarum specie linteis indumentis innexae; equorumque plurimi ex usu castrati, ne aut feminarum visu exagitati, raptentur, aut in subsidiis ferocientes, prodant hinnitu densiore vectores.
Et per spatia discurrunt amplissima, sequentes alios vel ipsi terga vertentes, insidendo
Aequinoctio itaque temporis verni confecto, imperator coacta militum valida manu, ductu laetioris fortunae profectus, cum ad locum aptissimum pervenisset, flumen Histrum exundantem
Stratisque plurimis, quorum gressus vinxerat timor, si2 A;
Gerebantur haec in ea parte Sarmatiae, quae secundam prospectat Pannoniam, parique fortitudine circa2 HTE, Val.;
Cuius cladis immensitate permoti, posthabito latendi consilio, Sarmatae petendae specie pacis, agmine tripertito agentes, securius
Aderant autem ilico Sarmatis periculorum Quadi participes, qui noxarum saepe socii fuerant indiscreti, sed ne eos quidem prompta iuvit audacia, in discrimina ruentes aperta.
Caesis enim compluribus, pars quae potuit superesse, per notos calles
Recreatus denique tandem, iussusque exsurgere, genibus nixus, usu linguae recuperate, concessionem delictorum sibi tribui supplicavit et veniam, eoque ad
Duxerat potior cum ceteris Sarmatis etiam Rumonem et Zinafrum et Fragiledum subregulos, plurimosque optimates, cum impetrandi spe similia petituros. Qui, licet elati gaudio salutis indultae, condicionum sarcina compensare inimice facta pollicebantur, seque cum facultatibus et liberis et coniugibus terrarumque suarum ambitu Romanae potentiae libenter offerrent. Praevaluit tamen aequitati iuncta benignitas, iussique obtinere sedes impavidi, nostros reddidere captivos. Duxeruntque obsides
Hortante hoc exemplo clementiae, advolarunt regalis
Qui cum reorum
His ex aequo bonoque compositis Usafer in preces admissus est, Arahario pertinaciter obstrepente, firmanteque pacem quam ipse meruit, ei quoque debere proficere, ut participi licet inferiori, et obtemperare suis imperiis consueto.
Verum quaestione discussa, aliena potestate eripi Sarmatae iussi (ut semper Romanorum clientes,) offerre obsides quietis vincula conservandae, gratanter amplexi sunt.
Ingerebat autem se post haec maximus numerus catervarum confluentium nationum et regum, suspendi a iugulis suis gladios obsecrantium, postquam Araharium impune compererat abscessisse; et pari modo ipsi quoque adepti pacem quam poscebant, accitos ex intimis regni procerum filios obsidatus sorte opinione celerius obtulerunt, itidemque captivos (ut placuerat) nostros, quos haut minore gemitu perdidere quam suos.
Quibus ordinatis translata est in Sarmatas cura, miseratione dignos potius quam simultate. Quibus incredibile quantum prosperitatis
Potentes olim ac nobiles
Qui confundente metu consilia, ad Victohalos discretos longius confugerunt, obsequi defensoribus, (ut in malis) optabile, quam servire2 A, Novák;
Atque ut restitutio libertatis haberet dignitatis augmentum, Zizaim regem eisdem praefecit, conspicuae fortunae tum insignibus aptum profecto, (ut res docuit) et fidelem, nec discedere quisquam post haec gloriose gesta permissus est, antequam (ut placuerat) remearent nostri captivi.
His in barbarico gestis, Bregetionem castra commota 2BG; V omits.
His (ut narratum est) secundo finitis eventu, ad Limigantes, Sarmatas servos, ocius signa transferri utilitas publica flagitabat, quos erat admodum nefas, impune multa et nefaria perpetrasse. Nam velut obliti priorum, tunc erumpentibus Liberis, ipsi quoque tempus aptissimum nancti, limitem perrupere Romanum, ad hanc solam fraudem dominis suis hostibusque concordes.
Deliberatum est
Ideoque in se pugnae molem suspicati vertendam, dolos parabant et ferrum et preces. Verum aspectu primo exercitus tamquam fulminis ictu perculsi, ultimaque cogitantes, vitam precati, tributum annuum delectumque validae iuventutis et servitium spoponderunt, abnuere parati si iuberentur aliorsum migrare, ut gestibus indicabant et vultibus, locorum confisi praesidio, ubi lares post exactos dominos fixere securi.
Has enim terras Parthiscus irruens obliquatis meatibus, Histro miscetur. Sed dum solus licentius fluit, spatia longa et lata sensim praelabens,
Hortante igitur principe, cum genuino fastu ad citeriorem venere fluminis ripam, ut exitus docuit, non iussa facturi, sed ne viderentur militis praesentiam formidasse, stabantque contumaciter, ideoque propinquasse monstrantes, ut iubenda repudiarent.
Quae imperator accidere posse contemplans, in agmina plurima clam distributo exercitu, celeritate volucri morantes
Sed fluctuantes ambiguitate mentium in diversa rapiebantur, et furori mixta versutia, temptabant cum precibus proelium, vicinumque sibi in nostros parantes excursum, proiecere
Iamque vergente in vesperum die, cum moras rumpere lux moneret excedens, erectis vexillis in eos igneo miles impetu ferebatur. Qui conferti acieque densiore contracta, adversus ipsum principem stantem (ut dictum est) altius, omnem impetum contulerunt, eum oculis incessentes et vocibus truculentis.
Cuius furoris amentiam
Cohors praetoria ex adverso Augustum cautius stipans, resistentium pectora moxque terga fugientium incidebat, et cadentes insuperabili contumacia barbari non tam mortem
Nec eorum quisquam inter diversa supplicia veniam petit aut ferrum proiecit, aut exoravit celerem mortem, sed arma iugiter retinentes, licet afflicti, minus criminis aestimabant, alienis viribus potius quam conscientiae suae iudicio vinci; mussantesque audiebantur interdum, fortunae non meriti fuisse quod evenit. Ita in semihorae curriculo discrimine proeliorum emenso, tot procubuere subito barbari, ut pugnam fuisse sola victoria declararet.
Vix dum populis hostilibus stratis, gregatim peremptorum necessitudines ducebantur, humilibus extractae tuguriis, aetatis sexusque promiscui, et fastu vitae prioris abolito, ad infimitatem obsequiorum venere servilium, et exiguo temporis intervallo decurso, caesorum aggeres et captivorum agmina cernebantur.
Incitante itaque fervore certaminum, fructuque vincendi, consurrectum est in perniciem eorum qui deseruerant
Denique cum inflammarentur omnia nullusque latere iam posset, cunctis vitae praesidiis circumcisis, aut obstinate igni peribat absumptus, aut incendium vitans, egressusque uno supplicio declinato, ferro sternebatur hostili.
Fugientes tamen aliqui tela, incendiorumque magnitudinem, amnis vicini se commisere gurgitibus, peritia nandi ripas ulteriores occupare posse sperantes, quorum plerique summersi necati sunt, alii iaculis periere confixi, adeo ut abunde cruore diffuso, meatus fluminis spumaret immensi; ita per elementum utrumque, Sarmatas vincentium ira virtusque delevit.
Placuerat igitur post hunc rerum ordinem
Statimque ne alacritas intepesceret pugnatorum, impositi lintribus, per abdita ducti, velites expediti occuparunt latibula Sarmatarum, quos repentinus fefellit aspectus, gentiles lembos et nota remigia conspicantes.
Ubi vero procul micantibus telis, quod verebantur, propinquare senserunt, ad suffugia locorum palustrium se
Post absumptos paene diffusosque Amicenses, petiti sunt sine mora Picenses, ita ex regionibus appellati conterminis; quos tutiores fecere sociorum aerumnae, rumorum assiduitate compertae. Ad quos opprimendos, (erat enim arduum sequi per diversa conspersos, imprudentia viarum arcente,) Taifalorum auxilium et Liberorum adaeque Sarmatarum assumptum est.
Cumque auxiliorum agmina locorum ratio separaret, tractus contiguos Moesiae sibi miles elegit, Taifali proxima
Quae2W2;
Accepta itaque publica fide, deserto montium propugnaculo, ad castra Romana convolavit eorum pars maior, diffusa per spatia ampla camporum, cum parentibus et natis atque coniugibus, opumque vilitate, quam eis
Et qui animas amittere potius, quam cogi solum vertere putabantur, dum licentem amentiam libertatem existimarent, parere imperiis, et sedes alias suscipere sunt assensi, tranquillas et fidas, ut nec bellis vexari, nec mutari seditionibus possint. Eisdemque ex sententia (ut credebatur,) acceptis,
Hoc rerum prospero currente successu, tutela Illyrico competens gemina est ratione firmata, cuius negotii duplicem magnitudinem imperator aggressus utramque perfecit. Infidis attritis stratisque,
Tali textu recte factorum, Constantius iam metuente sublimior, militarique consensu, secundo Sarmaticus appellatus, ex vocabulo subactorum, iamque discessurus, convocatis cohortibus, et centuriis, et manipulis omnibus,
Hortatur recordatio rerum gloriose gestarum, omni iucunditate viris fortibus gratior, ea
Persultabat Illyricum furor hostilis, absentiam nostram inanitate tumenti despiciens, dum Italos tueremur et Gallos, variisque discursibus vastabat extima limitum, nunc cavatis roboribus, aliquotiens peragrans pedibus flumina, non congressibus nec armis fretus aut viribus, sed latrociniis assuetus occultis, astu et ludificandi varietate, iam inde ab instituta gente nostris quoque maioribus formidatus; quae longius disparati, qua
Ubi vero per licentiam scandens in maius, ad funestas provinciarum clades erepsit et crebras, communitis aditibus Raeticis, tutelaque pervigili Galliarum securitate fundata, terrore nullo relicto post terga, venimus in Pannonias, si placuerit
His sequestratis Limigantes quoque fortitudine superavimus pari, interfectisque pluribus, alios periculi declinatio adegit suffugia petere latebrarum palustrium.
Hisque secundo finitis eventu, lenitatis tempus aderat tempestivae. Limigantes ad loca migrare compulimus longe discreta, ne in perniciem nostrorum se commovere possent ulterius et pepercimus plurimis, et Zizaim praefecimus Liberis, dicatum nobis futurum et fidum, plus aestimantes creare quam auferre barbaris regem, hoc decore augente sollemnitatem, quod eisdem quoque rector tributus antehac electus est et acceptus.
Quadruplex igitur praemium, quod unus procinctus absolvit, nos quaesivimus et res publica, primo ultione parta de grassatoribus noxiis, deinde quod vobis abunde sufficient ex hostibus capta.
Nobis amplae facultates opumque sunt magni thesauri, si
Postremo ego quoque hostilis vocabuli spolium prae me fero, secundo Sarmatici cognomentum, quod vos unum idemque sentientes, mihi (ne sit arrogans dicere,) merito tribuistis.
Post hunc dicendi finem contio omnis alacrior solito, aucta spe potiorum et lucris, vocibus festis in laudes imperatoris adsurgens, deumque ex usu testata non posse Constantium vinci, tentoria repetit laeta. Et reductus imperator ad regiam, otioque bidui recreatus, Sirmium cum pompa triumphali regressus est, et militares numeri destinatas remearunt ad
Hisce eisdem diebus, Prosper et Spectatus atque Eustathius, legati ad Persas (ut supra docuimus) missi, Ctesiphonta reversum regem adiere, litteras perferentes
Diu igitur ibi morati, cum obstinatissimum regem, nisi harum regionum dominio sibi adiudicato, obdurescentem ad suscipiendam cernerent pacem, negotio redierunt infecto.
Post quod id ipsum condicionum robore pari impetraturi, Lucillianus missus est comes, et Procopius tunc notarius, qui postea nodo quodam violentae necessitatis adstrictus, ad res consurrexerat