Libro XVIII

Latín

Liber XVIII
Iulianus Caesar Gallorum commodis consulit, et ubique ab omnibus ius servandum curat.

Haec per orbis varias partes uno eodemque anno sunt gesta. At in Galliis cum in meliore statu res essent, et Eusebium atque Hypatium fratres sublimarent vocabula consulum, Iulianus contextis successibus clarus, apud Parisios hibernans,apudParisios hibernans, Clark; apud hibernans (ns from s, V2), V. sequestratis interim sollicitudinibus bellicis, haut minore cura provinciarum fortunis multa conducentia disponebat, diligenter observans nequem tributorum sarcina praegravaret, neve potentia praesumeret aliena, aut hi versarentur in medio, quorum patrimonia publicae clades augebant, vel iudicum quisquam ab aequitate deviaret impune.

Idque ea re levi labore correxit, quod ipse iurgia dirimens, ubi causarum cogebat magnitude vel personarum, erat indeclinabilis iustorum iniustorumque distinctor.

Et licet multa sint eius laudanda in huius modi controversiis, unum tamen sufficiet poni, ad cuius similitudinem acta vel dicta sunt.

Numerium Narbonensis paulo ante rectorem, accusatum ut furem, inusitato censorio vigore, pro tribunali palam admissis volentibus audiebat, qui cum infitiatione defenderet obiecta, nec posset in quoquam confutari, Delphidius orator acerrimus, vehementer eum impugnans, documentorum inopia percitus, exclamavit: Ecquis, florentissime Caesar, nocens esse poterit usquam, si negare sufficiet? Contra quem Iulianus prudenter motus ex tempore, Ecquis ait innocens esse poterit, si accusasse sufficiet? Et haec quidem et huius modi multa civilia.

lulianus C. castellorum ad Rhenum quae receperat moenia reparat; Rhenum transit, et hostili Alamanniae parte vastata, V Alamannorum reges ad pacem petendam et captivos reddendos compellit.

Egressurus autem ad procinctum urgentem, cum Alamannorum pagos aliquos esse reputaret hostiles, et ausuros immania, ni ipsi quoque ad ceterorum sternerentur exempla, haerebat anxius qua vi qua celeritate, cum primum ratio copiam tribuisset, rumore praecurso, terras eorum invaderet repentinus.

Seditque tandem multa et varia cogitanti, id temptare quod utile probavit eventus. Hariobaudem vacantem tribunum, fidei fortitudinisque notae, nullo conscio legationis specie ad Hortarium miserat regem iam pacatum, ut exinde facile ad collimitia progressus eorum, in quos erant arma protinus commovenda, scitari possit quid molirentur, sermonis barbarici perquam gnarus.

Quo fidenter ad haec patranda digresso, ipse anni tempore opportuno, ad expeditionem undique milite convocato, profectus, id inter potissima mature duxit implendum, ut ante proeliorum fervorem, civitates multo ante excisas ac vacuasexcisas ac vacuas, Her.; excisa quas, V. introiret, receptasque communiret, horrea quin etiam exstrueret pro incensis, ubi condi possit annona, a Britanniis sueta transferri.

Et utrumque perfectum est spe omnium citius. Nam et horrea veloci opere surrexerunt, alimentorumque in eisdem satias condita, et civitates occupatae sunt septem: Castra Herculis Quadriburgium Tricensima et Novesium, Bonna Antennacum et Vingo, ubi laeto quodam eventu, etiam Florentius praefectus apparuit subito, partem militum ducens, et commeatuum perferens copiam, sufficientem usibus longis.

Post haec impetrata, restabat adigente necessitatum articulo, receptarum urbium moenia reparari, nullo etiam tum interturbante; idqueidque, G; et que, V; consociato labore cunctorum mox est perfectum; unde, Novak between idque and claris. claris indiciis apparet, ea tempestate utilitati publicae metu barbaros oboedisse, rectoris amore Romanos.

Reges ex pacto superioris anni aedificiis habilia multa suis misere carpentis, et auxiliarii milites semper munia spernentes huius modi, ad obsequendi sedulitatem Iuliani blanditiis deflexi, quinquagenarias longioresque materias vexere cervicibus ingravate, et fabricandi ministeriis opem maximam contulerunt.

Quae dum diligenti maturantur effectu, Hariobaudes exploratis omnibus rediit, docuitque comperta. Post cuius adventum incitatis viribus omnes venere Mogontiacum, ubi Florentio et Lupicino (Severi successore) destinate certantibus, per pontem illic constitutum transiri debere, renitebatur firmissime Caesar, asserens pacatorum terras non debere calcari, ne (ut saepe contigit) per incivilitatemindiuitatem, V (emended by a later hand). militismilitis, G; militio, V. occurrentia vastitantis, abrupte foedera frangerentur.

Alamanni tamen omnes quos petebat exercitus, confine periculum cogitantes, Suomarium regem amicum nobis ex pactione praeterita monuerunt minaciter, ut a transitu Romanos arceret. Eius enim pagi Rheni ripis ulterioribus adhaerebant. Quo testante resistere solum non posse, in unum coacta barbara multitude venit prope Mogontiacum, prohibitura viribus magnis exercitum, ne transmitteret flumen.

Gemina itaque ratione visum est habile quod suaserat Caesar, ne pacatorum terrae corrumperentur, neve renitente pugnacissima plebe, pons cum multorum discrimine iungeretur iriHac. ind. Her., Clark; iri, added by Val., ni by T2; no lac. in V. in locum ad compaginandum pontem aptissimum.

Quod hostes sollertissime contemplati, per contrarias ripas leniter incedentes, ubi nostros figere tentoria, procul cernebant, ipsi quoque noctes agebant exsomnes, custodientes pervigili studio, ne transitus temptaretur.

Verum cum nostri locum adventarent provisum, vallo fossaque quievere circumdati, et asscito Lupicino in consilium, Caesar certis imperavit tribunis, ut trecentenos pararent cum sudibus milites expedites, quid agi quove iri deberet penitus ignorantes.

Et collecti nocte provecta, impositique omnes quos lusoriae naves quadraginta quae tune aderant solae, ceperunt, decurrere iubentur per flumen, adeo taciti, ut etiam remi suspenderentur, ne barbaros sonitus excitaret undarum, atque mentis agilitate et corporum, dum hostes nostrorum ignes observant, adversas perrumpere militesmilites, V, deleted by Eyssen., Novák limitis, G. ripas.

Dum haec celerantur, Hortarius rex nobis antea foederatus, non novaturus quaedam, sed amicus finitimis quoque suis, reges omnes et regales et regulos ad convivium corrogatos retinuit, epulis ad usque vigiliam tertiam gentili more extentis; quos discedentes inde casu nostri ex improviso adorti, nec interficere nec corripere ullo genere potuerunt, tenebrarum equorumque adiumento, quo dubius impetus trusit, abreptos; lixas vero vel servos, qui eos pedibus sequebantur, (nisi quos exemit discrimine temporis obscuritas) occiderunt.

Cognito denique transitu Romanorum,transit Romanorum, Clark, c.c. R.t., V. qui tune perque expeditiones praeteritas, ibi levamen sumere laborum opinabantur, ubi hostem contingeret inveniri, perculsi reges eorumque populi, qui pontem ne strueretur, studio servabant intento, metu exhorrescentes diffuse vertuntur in pedes; et indomito furore sedato, necessitudines opesque suas transferre longius festinabant. Statimque difficultate omni depulsa, ponte constrato, sollicitarum gentium opinione praeventa, visus in barbarico miles per Hortarii regna transibat intacta.

Ubi vero terras infestorum etiam tum tetigit regum, urens omnia rapiensque,rapiensque, G; rapinisque, V. per medium rebellium solum grassabatur intrepidus.

Postque saepimenta fragilium penatium inflammata, et obtruncatam hominum multitudinem, visosque cadentes multos aliosque supplicantes, cum ventum fuisset ad regionem (cui Capillacii vel Palas nomen est) ubi terminales lapides AlamannorumRomanorum, V, def. Norden. et Burgundiorum confinia distinguebant, castra sant posita, ea propter ut Macrianus et Hariobaudus, germani fratres et reges, susciperentur impavidi, qui propinquare sibi perniciem sentientes, venerant pacem anxiis animis precaturi.

Post quos statim rex quoque Vadomarius venit, cuius erat domicilium contra Rauracos, scriptisque ConstantiiConstantii, Clark, c.c.; Constanti, V. principis, quibus commendatus est artius, allegatis, leniter susceptus est (utut, added by Henr. Val.; ut conducebat, Hadr. Val.; V omits. decebat), olim ab Augusto in clientelam rei Romanae susceptus.

Et Macrianus quidem cum fratre inter aquilas admissus et signa, stupebat armorum viriumqueviriumque, del. Gardt. as dittography. varium decus, visa tune primitus, proque suis orabat. Vadomarius vero nostris coalitus (utpote vicinus limiti) mirabatur quidem apparatum ambitiosi procinctus, sed vidisse se talia saepe ab adulescentia meminerat prima.

Libratis denique diu consiliis, concordi assensione cunctorum, Macriano quidem et Hariobaudo pax est attributa, Vadomario vero, qui suam locaturus securitatem in tuto, et legationis nomine precator venerat, pro Urio et Ursicino et Vestralpo regibus pacem itidem obsecrans, interim responderi non poterat, ne (ut sunt fluxioris fidei barbari) post abitum recreati nostrorum, parum acquiescerent per alios impetratis.

Sed cum ipsi quoque missis legatis, post messes incensas et habitacula, captosque plures et interfectos, ita supplicarent tamquam ipsiipsi, V; non ipsi, Mommsen. haec deliquissent in nostros, pacem condicionum similitudine meruerunt. Inter quas id festinatumfestinatum, V; destinatum, Cornelissen. est maxime, ut captives restituerent omnes, quos rapuerant excursibus crebris.

Barbationi magistro peditum et uxori eius cur capita abscissa sint iussu Constantii Aug.

Haec dum in Galliis caelestis corrigit cura, in comitatu Augusti turbo novarum exoritur rerum, a primordiis levibus ad luctus et lamenta progressus. In domo Barbationis, pedestris militiae tunc rectoris, examen apes fecerefecere, G; texere, A, Mommsen; struxere, Pet; pestexere, V (ex above the line, ere added by V2). perspicuum. Superque hoc ei prodigiorum gnaros sollicite consulenti, discrimen magnum portendi responsum est, coniectura videlicet tali, quod hae volucres post compositas sedes, opesque congestas, fumo pelluntur, et turbulento sonitu cymbalorum.

Huic uxor erat Assyria nomine, nec taciturna nec prudens, quae eo ad expeditionem profecto, et multiplici metu suspenso, ob ea quae meminerat sibi praedicta, perculsa vanitate muliebri, ancilla asscita notarum perita, quam e patrimonio Silvani possederat, ad maritum scripsit intempestive, velut flens obtestans ne post obitum Constanti propinquantem, in imperium ipse ut sperabat admissus, despecta se anteponeret Eusebiae matrimonium tune reginae, decore corporis inter multas feminas excellentis.

Quibus litteris occulte quantum fieri potuit missis, ancilla, quae domina dictante perscripserat, reversis omnibus e procinctu, exemplum ferens ad Arbetionem noctis prima quiete confugit, avideque suscepta, chartulam prodidit.

Hocque indicio ille confisus, ut erat ad criminandum aptissimus, principi detulit, atque ex usu, nec mora ulla negotio tributa nec quiete, Barbatio epistulam suscepisse confessus, et mulier scripsisse documento convicta non levi, cervicibus interiere praecisis.

Hisque punitis, quaestiones longe serpebant, vexatique multi nocentes sunt et innocentissimi.innocentissimi, Damsté, c.c.; innocentes, V; Fletcher would delete aunt, or write n. simul et innocentes. Inter quos etiam Valentinus ex primicerio protectorum tribunus, ut conscius inter complures alios tortus aliquotiens supervixit, penitus quid erat gestum ignorans. Ideoque ad iniuriae periculique compensationem, ducis in Illyrico meruit potestatem.

Erat autem idem Barbatio subagrestis, arrogantisque propositi, ea re multis exosus, quod et dum domesticos protectores sub Gallo regeret Caesare, proditor erat et perfidus, et post eius excessum, nobilioris militiae fastu elatus, in Iulianum itidem Caesarem paria confingebat, crebroque detestantibus bonis, sub Augusti patulis auribus multa garriebat et saeva.

Ignorans profecto veterisueteris, Cornelissen, Schneider; uetus, V. Aristotelis sapiens dictum, qui Callisthenem sectatorem et propinquum suum ad regem Alexandrum mittens, ei saepe mandabat, ut quam rarissime et iucunde apud hominem loqueretur, vitae potestatem et necis in acie linguae portantem.

Ne sit hoc mirum, homines profutura discernere non numquam et nocentia, quorum mentes cognatas caelestibus arbitramur, animalia ratione carentia salutem suam interdum alto tueri silentio solent, ut exemplum est hoc perquam notum.

Linquentes orientem anseres ob calorem, plagamque petentes occiduam, cum montem penetrare coeperint Taurum, aquilis abundantem, timentes fortissimas volucres, rostra lapillis occludunt, ne eis eliciat vel necessitas extrema clangorem, eisdemque collibus agiliore volatu transcursis, proiciunt calculos, atque ita securius pergunt.

Rex Persarum Sapor Romanos totis viribus aggredi parat.

Dum apud Sirmium haec diligentia quaeruntur impensa, Orientis fortuna periculorum terribiles tubas reflabat. Rex enim Persidis, ferarum gentium quas placarat adiumentis accinctus, augendique regni cupiditate supra homines flagrans, arma viresque parabat et commeatus, consilia tartareis manibus miscens, et superstitionessuperstitiones, Her.; praesciones, Gronov; praestionis, V. omnes consulens de futuris; hisque satis collectis, pervadere cuncta prima verni temperie cogitabat.

Et cum haec primo rumores, dein nuntii certi perferrent, omnesque suspensos adventantium calamitatum complicaret magna formido, comitatensis fabrica eandem incudem (ut dicitur) diu noctuque tundendo, ad spadonum arbitrium, imperatori suspicaci ac timido intendebat Ursicinum, velut vultus Gorgonei torvitatem, haec saepe taliaque replicans, quod interempto Silvano, quasi paenuria meliorum, ad tuendas partes eoas denuo missus, altius anhelabat.

Hac autem assentandi nimia foeditate, mercari complures nitebantur Eusebi favorem, cubiculi tunc praepositi, apud quem (si vere dici debeat) multa Constantius posuit,posuit, Damsté; potuit, V. ante dicti magistri equitum salutem acriter impugnantis ratione bifaria, quod omnium solus nec opeshopes, Her.; opis, G; opus, V. eius augebat,augebat, Her.; agebat, V. ut ceteri, et domo sua non cederet Antiochiae, quam molestissime flagitabat.

Qui ut coluber copia virus exuberans, natorum multitudinem etiam tum aegre serpentium, excitans ad nocendum, emittebat cubicularios iam adultos, ut inter ministeria vitae secretioris, gracilitate vocis semper puerilis et blandae, apud principis aures nimium patulas, existimationem viri fortis invidia gravi pulsarent. Et brevi iussa fecerunt.

Horum et similium taedio iuvat veterem laudare Domitianum, qui licet patris fratrisque dissimilis, memoriam nominis sui inexpiabili detestatione perfudit, tamen receptissima inclaruit lege, qua minaciter interdixerat ne intra terminos iuris dictionis Romanae castraret quisquam puerum; quod ni contigisset, quis eorum ferret examina, quorum raritasraritas, Boxh.; paritas, V. difficile toleratur?

Actum est tamen cautius, ne (ut fingebat) rursus accitus idem Ursicinus, metu cuncta turbaret, sed cum fors copiam detulisset, raperetur ad mortem.

Haec operientibus illis, et ancipiti cogitatione districtis, nobis apud Samosatam, Commageni quondam regni clarissimam sedem, parumper morantibus, repente novi motus rumoribus densis audiuntur et certis.certis, Val.; contextis, Petschenig; concertis, V. Quos docebit orationis progrediens textus.

Antoninus protector cum suis omnibus ad Saporem transfugit; eumque in bellum Romanum sponte iam motum impellit.

Antoninus quidam ex mercatore opulento rationarius apparitor Mesopotamiae ducis, tunc protector exercitatus et prudens, perque omnes illas notissimus terras, aviditate quorundam nexus ingentibus damnis, cum iurgando contra potentis, se magis magisque iniustitia frangi contemplaretur, ad deferendam potioribus gratiam, qui spectabant negotium, inclinatis, ne contra acumina calcitraret, flexusflexus, Pet.; flectens, Mommsen; flectis, V. in blanditias molliores, confessusque debitum per colludia in nomen fisci translatum, iamque ausurus immania, rimabatur tectius rei publicae membra totius, et utriusque linguae litteras sciens, circa ratiocinia versabatur, qui vel quarum virium milites ubi agant, vel procinctus tempore quo sint venturiquosint uenturi, C. F. W. Muller; q.s. ituri, Bentley; quos intuenturi, V. describens, itidem armorum et commeatuum copiae, aliaque usui bello futura, an abunde suppetant indefessa scitatione scitatione, BG, Novk; sciscitatione, EA; indefessas cititatione, V. percontans.

Et cumcum, Val.; dum, V. totius Orientis didicisset interna, virorum stipendiique parte maxima per Illyricum distributa, ubi distinebatur ex negotiis seriis imperator, allapsuro iam praestituto die solvendae pecuniae, quam per syngrapham debere se confiteri, vi metuque compulsus est, cum omnibus se prospiceret undique periculis opprimendum, largitionum comite ad alterius gratiam infestius perurgente, fugam ad Persas cum coniage liberis et omni vinculo caritatum, ingenti molimine conabatur.

Atque ut lateret stationarios milites, fundum in Iaspide (qui locus Tigridis fluentis adluitur,) pretio non magno mercatur. Hocque commento cum nullus causam veniendi ad extremas Romani limitis partes, iam possessorem cum plurimis auderet exigere, per familiares fidos peritosque nandi, occultis saepe colloquiis cum Tamsapore habitis, qui tractus omnes adversos ducis potestate tune tuebatur, et antea cognitus, misso a Persicis castris auxilio virorum pernicium, lembis impositus, cum omni penatiumpenatium, Bentley; penatum, AG; paena dum, V. dulcedine, nocte concubia transfretaturtransfretatur, Clark; transfretat rex, V. exex, Mommsen; rex, V. contraria specie Zopyri illius similis Babylonii proditoris.

Rebus per Mesopotamiam in hunc statum deductis, Palatina cohors palinodiam in exitium concinens nostrum, invenit tandem amplam nocendi fortissimo viro, auctore et incitatore coetu spadonum, qui feri et acidi semper, carentesque necessitudinibus ceteris, divitias solas ut filiolas iucundissimas amplectuntur.

Stetitque sententia, ut Sabinianus cultuscultus, Her.; uegetus, Cornelissen and Novák; victus V. quidem senex et bene nummatus, sed imbellis et ignavus et ab impetranda magisterii dignitate per obscuritatem adhuc longe discretus, praeficiendus eois partibus mitteretur, Ursicinus vero curaturus pedestrem militiam, et successurus Barbationi, ad comitatum reverteretur, quo praesens rerum novarum avidus concitor, (ut iactabant,) a gravibus inimicis et metuendis incesseretur.

Dum haec in castris Constantii quasi per lustra aguntur et scaenam, et diribitores venundatae subito potestatis pretium per potiores diffunditant domos, Antoninus ad regis hiberna perductus, aventer suscipitur, et apicis nobilitatus auctoritate, quo honore participantur mensae regales, et meritorum apud Persas ad suadendum, ferendasque sententias in contionibus ora panduntur, non contis nec remulco (ut aiunt,) id est non flexiloquis ambagibus vel obscuris, sed velificatione plena in rem publicam ferebatur, eundemque incitans regem, ut quondam Maharbal lentitudinis HannibalemHannibalem increpans, transposui, c.c.; i. H., V. increpans, posse eum vincere, sed victoria uti nescire, assidue praedicabat.

Educatus enim in medio, ut rerum omnium gnarus, auditorum nanctus vegetosuegetos (eius a corr. of iliis) cf, xxii. 13, 1 Her.; vigiles, G; vigiliis eius, V. sensus, et aurium delenimenta captantes, nec laudantium, sed secundum Homericos Phaeacas cum silentio admirantium, iam inde quadragesimi anni memoriam replicabat, post bellorum assiduos casus, et maxime apud Hileiam et Singaram, ubi acerrima illa nocturna concertatione pugnatum est, nostrorum copiis ingenti strage confossis, quasi dirimente quodam medio fetiali, Persas nondum Edessam nec pontes Euphratis tetigisse victores quos armipotentia fretos, successibusque magnificis, ita dilatasse decuerat regna,lac. after decuerat indic. Eyssen.; regna added by Schneider; decue ratarenteo, V. utut, added by Eyssen. toti Asia imperarent,toti Asiae imper(arent), added by Novák. eo maxime tempore quo diuturnis bellorum civilium motibus, sanguis utrimque Romani roboris fundebatur.

His ac talibus subinde inter epulas sobrius perfuga, ubi de apparatu bellorum et seriis rebus apud eos Graiorum more veterum consultatur, regem incendebat ardentem, ut exacta hieme statim arma fretus fortunae suae magnitudine concitaret, ipse quoque in multis ac necessariis operam suam fidenter promittens.

Ursicinus magister militum ex Oriente evocatus, cum iam venisset in Thraciam, remittitur in Mesopotamiam; quo reversus, per Marcellinum Saporis adventum explorat.

Sub eisdem fere diebus, Sabinianus adepta repentina potestate sufflatus, et Ciliciae fines ingressus, decessori suo principis litteras dedit, hortantis ut ad comitatum dignitate afficiendus superiore citius properaret, eo necessitatum articulo, quo etiam si apud Thulen moraretur Ursicinus, acciri eum magnitude rerum ratione probabili flagitabat, utpote disciplinae veteris et longo usu bellandi artis Persicae scientissimum.

Quo rumore provinciis percitis, ordines civitatum et populi, decretis et acclamationibus densis, iniecta manu detinebant paene publicum defensorem, memores quod relictus ad sui tutelam, cum inerti et umbratili milite, nihil amiserat per decennium; simul metuentes saluti, quod tempore dubio, remoto illo advenisse hominem compererant inertissimum.

Credimus (neque enim dubium est) per aerios tramites Famam praepetem volitare, cuius indicio haec gesta pandente, consiliorum apud Persas summa proponebaturproponebatur, Lind.; praeponebatur, V. ; et multis ultro citroque deliberatis, placuit Antonino suadente, ut Ursicino procul amoto, despectoque duce novello,duce novello, transposui c.c.; n.d., V. posthabitis civitatum perniciosis obsidiis, perrumperetur Euphrates, ireturque prorsus, ut occupari possint provinciae, fama celeritate praeventa, omnibus ante bellis (nisi temporibus Gallieni,) intactae, paceque longissima locupletes, cuius rei prosperante deo ductorem commodissimum fore spondebat.

Laudato firmatoque concordi omnium voluntate consilio, conversisque universis ad ea quae erant citius congerenda, commeatus milites arma ceteraque instrumenta, quae poscebat procinctus adventans, perpetua hieme parabantur.

Nos interea paulisper cis Taurum morati, ex imperio ad partes Italiae festinantes, prope flumen venimus Hebrum, ex Odrysarum montibus decurrentem, ibique principis scripta suscepimus, iubentia omni causatione posthabita, reverti Mesopotamiam, sine apparitione ulla expeditionem curaturi periculosam, ad alium omni potestate translata.

Quod ideo per molestos formatores imperil struebatur, ut si Persae frustra habiti redissent ad sua, ducis novi virtuti facinus adsignaretur egregium; si fortuna sequior ingruisset, Ursicinus reus proditaeproditae, Cornelissen; ut proditor, Bentley; proditor, V. rei publicae deferretur.

Agitatis itaqueitaque, Bentley, Haupt; ita siue, V. rationibus, diu cunctati reversique, fastidii plenum Sabinianum invenimus, hominem mediocris staturae, et parvi angustique animi, vix sine turpi metu sufficientem ad levem convivii, nedum proelii strepitum, perferendum.

Tamen quoniam speculatores apparatus omnes apud hostes fervere, constanti asseveratione perfugis concinentibus, affirmabant, oscitante homunculo, Nisibin propere venimus, utilia paraturi, ne dissimulantes obsidium, Persae civitati supervenirent incautae.

Dumque intra muros maturanda perurgerentur, fumus micantesque ignes assidue aa, added by Lind.; adsiduae trigidae, V. Tigride per Castra Maurorum et Sisara et collimitia reliqua, ad usque civitatem continui perlucebant, solito crebriores, erupisse hostium vastatorias manus superato flumine permonstrantes.

Qua causa ne occuparentur itinera, celeri cursu praegressi, cum ad secundum lapidem venissemus, liberalis formae puerum torquatum, (ut coniectabamus) octennem, in aggeris medio vidimus heiulantem, ingenui cuiusdam filium (ut aiebat); quem mater dum imminentium hostium terrore percita fugeret, impeditior trepidando reliquerat solum. Hunc dum imperatu ducis miserationemiseratione, Her.; miserati, V. commoti, impositum equo, prae me ferens ad civitatem reduco, circumvallato murorum ambitu praedatores latius vagabantur.

Et quia me obsidionales aerumnae terrebant, intra semiclausam posticam exposito puero, nostrorum agmen agilitate volucri repetebam exanimis, nec multum afuitafuit, Bentley, C. F. W. Müller, Haupt; fuit, V (def. Löfstedt, Pighi). quin caperer.

Nam cum AbdigildumAbdigildum, Her.; Abdigidum, G; abdigitdum, V. quendam tribunum, fugientem cum calone ala sequeretur hostilis, lapsoque per fugam domino servum deprehensum, cum ego rapido ictu transirem, interrogassent, quisnam provectusprovectus, Val.; profectus, V. sit iudex, audissentque Ursicinum paulo ante urbem ingressum, montem Izalam petere; occiso indice in unum quaesiti complures nos irrequietis cursibus sectabantur.

Quos cum iumenti agilitate praegressus, apud Amudin munimentum infirmum, dispersis per pabulum equis, recubantes nostros securius invenissem, porrecto extentius brachio, et summitatibus sagi contortis elatius, adesse hostes signo solito demonstrabam, eisdemque iunctus impetu communi ferebar, equo iam fatiscente.

Terrebat autem nos plenilunium noctis, et planities supina camporum, nulla (si occupasset artior casus,) latibula praebere sufficiens, ubi nec arbores nec frutecta nec quicquam praeter herbas humiles visebatur.

Excogitatum est ergo ut ardente superposita lampade, et circumligata ne rueret, iumentum solum quod eam vehebat solutum, sine rectore laevorsus ire permitteretur, cum nos ad montanos excessus dextra positos tenderemus, ut praelucere sebalem facem duci lenius gradienti, Persae credentes, eum tenerent potissimum cursum; quod ni fuisset praevisum, circumventi et capti, sub dicionem venissemus hostilem.

Hoc extracti periculo, cum ad nemorosum quendam locum vineis arbustisque pomiferis consitum, Meiacarire nomine venissemus, cui fontes dedere vocabulum gelidi, dilapsisdilapsis, Cornelissen; lapsis, V. accolis omnibus, solum in remoto secessu latentem invenimus militem, qui oblatus duci et locutus varia prae timore, ideoque suspectus, adigente metu qui intentabatur, intentatur, suggested by Clark, c.c. pandit rerum integram fidem, docetque quod apud Parisios natus in Galliis, et equestri militans turma, vindictam quondam commissi facinoris timens, ad Persas abierat profugus, exindeque morum probitate spectata, sortita coniuge liberisque susceptis, speculatorem se missum ad nostra, saepe veros nuntios reportasse. At nunc se a Tamsapore et Nohodare optimatibus missum, qui catervas ductaverant praedatorum, ad eos redire quae didicerat perlaturum. Post haec, adiectis quae agi in parte diversa norat, occiditur.

Proinde curarum crescente sollicitudine, inde passibus citis Amidam pro temporis copia venimus, civitatem postea secutis cladibus inclutam. Quo reversis exploratoribus nostris, in vaginae internis notarum figuris membranam repperimus scriptam, a Procopio ad nos perferri mandatam, quem legatum ad Persas antea missum cum comite Lucilliano praedixi, haec consulto obscurius indicantem, ne captis baiulis, sensuque intellecto scriptorum, excitaretur materia funestissima.

Amendatis procul Graiorum legatis, forsitan et necandis, rex illeill(e), added by Clark; vel, E. Meurig Davies; flongeuti. V. longaevus non contentus Hellesponto, iunctis GreniciGrenici, Her.; graenicia, V. et Rhyndaci pontibus, Asiam cum numerosis populis pervasurus adveniet, suopte ingenio irritabilis et asperrimus, auctore et incensore Hadriani quondam Romani Principis successore; actum et conclamatum est, ni caverit Graecia.

Qui textus significabat Persarum regem transitis fluminibus Anzaba et Tigride, Antonino hortante, dominium Orientis affectare totius. His ob perplexitatem nimiam aegerrime lectis, consilium suscipitur prudens.

Erat eo tempore satrapa Corduenae, quae obtemperabat potestati Persarum, Iovinianus nomine appellatus in solo Romano,Romano, adulescens, Mommsen; lac. after R. Cornelissen, or educatus for adulescens. adulescens nobiscum occulte sentiens ea gratia, quod obsidatus sorte in Syriis detentus, et dulcedine liberalium studiorum illectus, remeare ad nostra ardenti desiderio gestiebat.

Ad hunc missus ego cum centurione quodam fidissimo, exploratius noscendi gratia quae gerebantur, per avios montes angustiasque praecipites veni. Visusque et agnitus, comiterque susceptus, causam praesentiae meae uni illi confessus, adiuncto taciturno aliquo locorum perito, mittor ad praecelsas rupes exinde longe distantes, unde nisi oculorum deficeret acies, ad quinquagesimum usque lapidem, quodvis etiam minutissimum apparebat.

Ibi morati integrum biduum, cum sol tertius affulsisset, cernebamus terrarum omnes ambitus subiectos, quos ὁριζοντας appellamus, agminibus oppletos innumeris, et antegressum regem vestis claritudine rutilantem. Quem iuxta laevus incedebat Grumbates, Chionitarum rex nervositateneruositate, Pet.; uenustate, Her.; nobilitate, Mommsen; nobis aetate, V. quidem media rugosisque membris, sed mente quadam grandifica, multisque victoriarum insignibus nobilis; dextra rex Albanorum, pari loco atque honore sublimis; post duces varii, auctoritate et potestatibus eminentes, quos ordinum omnium multitudo sequebatur, ex vicinarum gentium roboribus lecta, ad tolerandam rerum asperitatem diuturnis casibus erudita.

Quo usque nobis Doriscum Thraciae oppidum, et agminatim intra consaepta exercitus, recensitos Graecia fabulosa narrabis? cum nos cauti vel (ut verius dixerim) timidi, nihil exaggeremus, praeter ea quae fidei testimonia neque incerta monstrarunt.

Sapor cum Chionitarum et Albanorum regibus Mesopotamiam intrat. Romani suos ipsi agros incendunt, agrestes in oppida compellunt, ac citeriorem ripam Euphratis castellis praesidiisque communiunt.

Postquam reges Nineve Adiabenae ingenti civitate transmissa, in medio pontis Anzabae hostiis caesis, extisque prosperantibus, transiere laetissimi, coniectantes nos residuam plebem omnem aegre penetrare post triduum posse, citius exinde ad satrapen reversi quievimus, hospitalibus officiis recreati.

Unde per loca itidem deserta et sola, magno necessitatis ducente solacio, celerius quam potuit sperari reversi, confirmavimus animos haesitantium, unum e navalibus pontem transisse reges absque ulla circumitione perdoctos.

Extemplo igitur equites citi mittuntur ad Cassianum, Mesopotamiae ducem, rectoremque provinciae tunetunc after Cassianum, Giinther, Mommsen; after prouinciae, V. Euphronium, compulsuri agrestes cum familiis et pecoribus universis ad tutiora transire,transire compelli et, VEBG, Bentley (confestim, Pet.). et agiliter deseri Carras, oppidum invalidis circumdatum muris; super his campos omnes incendi, ne pabulorum suppeteret copia.

Et imperatis sine mora completis, iniecto igni furentis elementi vis maxima, frumenta omnia cum iam stipula flaventi turgerent, herbasque pubentes ita contorruit, ut ad usque Euphraten, ab ipsis marginibus Tigridis, nihil viride cerneretur. Tune exustae sunt ferae complures, maximeque leones, per ea loca saevientes immaniter, consumi vel caecari sueti paulatim hoc modo.

Inter harundineta Mesopotamiae fluminum et frutecta, leones vagantur innumeri, dementia hiemis ibi mollissimae semper innocui. At ubi solis radiis exarserit tempus, in regionibus aestu ambustis, vapore sideris et magnitudine culicum agitantur, quorum examinibus per eas terras referta sunt omnia. Et quoniam oculos, quasi umida et lucentia membra, eaedem appetunt volucres, palpebrarum libramentis mordicus insidentes, idem leones, cruciati diutius, aut fluminibus mersi sorbentur, ad quae remedii causa confugiunt, aut amissis oculis, quos unguibus crebro lacerantes effodiunt, immanius efferascunt; quod ni fieret, universus oriens huius modi bestiis abundaret.

Dum campi cremantur (ut dictum est) tribuni cum protectoribus missi, citerioris ripae Euphratis castellis et praeacutis sudibus omnique praesidiorum genere communibant, tormenta, qua parumqua parum erat, Günther; qua flumen parum erat, Mommsen; quarum erat, V. erat voraginosum, locis opportunis aptantes.

Dum haec celerantur, Sabinianus inter rapienda momenta periculorum communium lectissimus moderator belli internecivi, per Edessena sepulchra, quasi fundata cum mortuis pace, nihil formidans, more vitae remissioris fluxius agens, militari pyrricepyrrice, Clark; pyrrica, Val.; pyrrico, V. sonantibus modulis pro histrionicis gestibus, in silentio summo delectabatur, ominoso sane et incepto et loco,et loco, Wagner; et inloco, V. cum haec et huius modi factu dictuque tristia, futuros praenuntiantiapraenuntiantia, Günther, Mommsen; pronuntiant, V; futuros motus, del. Val. motus, vitare optimum quemque debere saeculi progressione discamus.

Interea reges, Nisibi pro stationepro statione, G; prostratione, V. vili transmissa, incendiis arida nutrimentorum varietate crescentibus, fugitantes inopiam pabuli, sub montium pedibus per valles gramineas incedebant.

Cumque Bebasen villam venissent, unde ad Constantinam usque oppidum, quod centesimo lapide disparatur, arescunt omnia siti perpetua, nisi quod in puteis aqua reperitur exilis, quid agerent diu cunctati, iamque suorum duritiae fiducia transituri, exploratore fido docente, cognoscunt Euphratem, nivibus tabefactis inflatum, late fusis gurgitibus evagari, ideoque vado nequaquam posse transiri.

Convertuntur ergo ad ea quae amplectenda fortuita daret occasio, spe concepta praeter opinionem exclusi, ac proposito pro abrupto rerum praesentium statu urgenti consilio, Antoninus dicere quid sentiat iussus, orditur, flecti iter suadens in dexterum latus, ut per longiorem circumitum, omnium rerum usu regionum feracium, et consideratione ea qua rectus pergeret hostis, adhuc intactarum, castra duo praesidiaria Barzalo et ClaudiasBarzalo et Claudias, Kellerbauer; Barzala et Laudias, G; barzaloc te laudias, V. peterentur, sese ductante, ubi tenuis fluvius prope originem et angustus, nullisque adhuc aquis advenis adolescens, facile penetrari poterit ut vadosus.

His auditis laudatoque suasore, et iusso ducere qua norat, agmina cuncta, ab institute itinere conversa, praevium sequebantur.

Septingenti equites Illyriciani necopinantes a Persis coniiciuntur in fugam. Evadunt hinc Ursicinus, inde Marcellinus.

Quo certis speculationibus cognito, nos disposuimus properare Samosatam, ut superato exinde flumine, pontiumque apud Zeugma et Capersana iuncturis abscisis, hostiles impetus (si iuvisset fors ulla,) repelleremus.

Sed contigit atrox et silentio omni dedecus obruendum. Namque duarum turmarum equites circiter septingenti, ad subsidium Mesopotamiae recens ex Illyrico missi, enerves et timidi, praesidium per eos tractustractus, Lind.; traductus, V. agentes, nocturnasque paventes insidias, ab aggeribus publicis vesperi, quando custodiri magis omnes tramites conveniret, longius discedebant.

Hocque observato, eos vino oppresses et somno, viginti milia fere Persarum, Tamsapore et Nohodare ductantibus, nullo prospiciente transgressa, post tumulos celsos vicinos Amidae, occultabantur armata.

Moxque (ut dictum est) cum abituri Samosatam luce etiam tum dubia pergeremus, ab alta quadam specula radiantium armorum splendore perstricti, hostisque adesse excitatius clamitantes, signo dato quod ad proelium solet hortari, restitimus conglobati, nec fugam capessere, cum essent iam in contuitu qui sectarentur, nec congredi cum hoste equitatu et numero praevalente, metu indubitatae mortis cautum existimantes.

Denique ex ultima necessitate manibus iam conserendis, cum quid agi oporteat cunctaremur, occiduntur quidam nostrorum, temere procursantes, et urgente utraque parte, Antoninus ambitiosius ambitiosius, Mommsen; ambitiosum, V. 2 praegrediens agmen,agmen, Her.; agmini, Mommsen; agmina bursicino, V. ab Ursicino agnitus, et obiurgatorio sonu vocis increpitus, proditorque et nefarius appellatus, sublata tiara, quam capiti summisummi, Damsté; summo, V. ferebat honoris insigne, desiluit equo, curvatisque membris, humum vultu paene contingens, salutavit patronum appellans et dominum, manus post terga conectens, quod apud Assyrios supplicis indicat formam.

Et Ignosce mihi inquit amplissime comes, necessitate non voluntate ad haec quae novinovi, HBG; moui, Kellerbauer, Eyssen.; nonis, V. scelesta, prolapso; egere me praecipitem iniquiiniqui, Haupt; inquit, EBG; inquid, V. flagitatores, ut nosti, quorum avaritiae ne tua quidem excelsa illa fortuna, propugnans miseriis meis, potuit refragari. Simul haec dicens, e medio prospectu abscessit, non aversus, sed dum evanesceret, verecunde retrogradiens et pectus ostentans.

Quae dum in curriculo semihorae aguntur, postsignani nostri, qui tenebant editiora collis exclamant, aliam cataphractorum multitudinem equitum pone visam, celeritate quam maxima propinquare.

Atque ut in rebus solent afflictis, ambigentes cuinam deberet aut posset occurri, trudente pondere plebis immensae, passim qua cuique proximum videbatur, diffundimur universi, dumque se quisque expedire discrimine magno conatur, sparsim disiecti hosti concursatori miscemur.

Itaque spreta iam vivendi cupiditate, fortiter decernentes, ad ripas pellimur Tigridis, alte excisas. Unde quidam praecipites pulsi, implicantibus armis, haeserunt, ubi vadosus est amnis, alii lacunarum hausti vertigine, vorabantur, non nulli cum hoste congressi, vario eventu certabant, quidam cuneorum densitate perterriti, petebant proximos Tauri montis excessus.

Inter quos dux ipse agnitus pugnatorumque mole circumdatus, cum Aiadalthe tribuno, caloneque uno, equi celeritate ereptus, abscessit.

Mihi dum avius ab itinere comitum quid agerem circumspicio, Verennianus domesticus protector occurrit, femur sagitta confixus, quam dum avellere obtestante collega conarer, cinctus undique antecedentibus Persis, civitatem petebam, anhelo cursu rependo, ex eo latere quo incessebamur in arduo sitam, unoque ascensu perangusto meabilem, quem scissis collibus molinae,molinae, V; molimina, Mommsen. ad calles aptandasaptandas, Clark; artandas, V. aedificatae, densius constringebant.

Hic mixti cum Persis, eodem ictu procurrentibus ad superiora nobiscum, ad usque ortum alterius solis immobiles stetimus, ita conferti, ut caesorum cadavera multitudine fulta, reperire ruendi spatium nusquam possent, utque miles ante me quidam, discriminate capite, quod in aequas partes ictus gladii fiderat validissimus, in stipitis modum undique coartatus haereret.

Et licet multiplicia tela, per tormentorum omnia genera, volarent e propugnaculis, hoc tamen periculo murorum nos propinquitas eximebat, tandemque per posticam civitatem civitatem, added by Corn. ingressus, refertam inveni, confluente ex finitimis virili et muliebri secus. Nam et casu illis ipsis diebus, in suburbanis peregrina commercia, circumacto anno solita celebrari,celebrari (i corr. from um), V; celebrare, G. Langen, Mommsen. multitude convenarum augebat agrestium.

Interea sonitu vario cuncta miscentur, partim amissos gementibus, aliis cum exitio sauciis, multis caritates diversas, quas prae angustiis videre non poterant, invocantibus.

Descriptio Amidae, et quot tum ibi legiones ac turmae in praesidio fuerint.

Hanc civitatem olim perquam brevem, Caesar etiam tum Constantius, ut accolae suffugium possint habere tutissimum, eo tempore quo Antoninupolim oppidum aliud struxit, turribus circumdedit amplis et moenibus, locatoque ibi conditorio muralium tormentorum, fecit hostibus formidatam, suoque nomine voluit appellari.

Et a latere quidem australi, geniculato Tigridis meatu subluitur, propius emergentis; qua Euri opponitur flatibus, Mesopotamiae plana despectat; unde aquiloni obnoxia est, Nymphaeo amni vicina, verticibus Taurinis umbratur, gentes Transtigritanas dirimentibus et Armeniam; spiranti zephyro contraversa Gumathenam contingit, regionem ubere etubere et, Cornelissen; uberem, V. cultu iuxta fecundam, in qua vicus est Abarne nomine, sospitalium aquarum lavacris calentibus notus. In ipso autem Amidae meditullio sub arce fons dives exundat, potabilis quidem, sed vaporatis aestibus non numquam faetens.

Cuius oppidi praesidio erat semper Quinta Parthica legio destinata, cum indigenarum turma non contemnenda. Sed tunc ingruentem Persarum multitudinem sex legiones, raptim percursis itineribus antegressae, muris adstitere firmissimis, Magnentiaci et Decentiaci, quos post consummatos civiles procinctus, ut fallaces et turbidos, ad Orientem venire compulit imperator, ubi nihil praeter bella timetur externa, et Tricensimani Decimanique, Fortenses et Superventores atque Praeventores, cum Aeliano iam comite, quos tirones tum etiam novellos, hortante memorato adhuc protectore, erupisse a Singara, Persasque fusosPersasque fusos, tr. in G; f. Persasque, V. in somnum retulimus trucidasse complures.

Aderat comitum quoque sagittariorum pars maior, equestrisequestris, Mommsen; equestres, V. videlicet turmae ita cognominatae, ubi merent omnes ingenui barbari, armorum viriumque firmitudine inter alios eminentes.

Sapor duo castella Romana in fidem recipit.

Haec dum primi impetus turboturbo, added in G; uertigo, Her.; V omits. conatibus agitat insperatis, rex cum populo suo gentibusque quas ductabat, a Bebase loco itinere flexo dextrorsus ut monuerat Antoninus, per Horren et Meiacarire et Charcha, ut transiturus Amidam, cum prope castella Romana venisset, quorum unum Reman, alterum Busan appellatur, perfugarum indicio didicit, multorum opes illuc translatas servari, ut in munimentis praecelsis et fidis, additumque est, ibi cum suppellectili pretiosa, inveniri feminam pulchram cum filia parvula, Craugasii Nisibeni cuiusdam uxorem, in municipali ordine genere fama potentiaque circumspecti.lac. of 23 letters at end of page, V.

Aviditate itaque rapiendi aliena festinans, petit impetu fidenti castella, unde subita animi consternatione defensores armorum varietate praestricti, sepraestricti se, Val.; praestrictis, V. cunctosque prodidere, qui ad praesidia confugerunt, et digredi iussi confestim claves obtulere portarum, patefactisque aditibus, quicquid ibi congestum erat eruitur, et productae sunt attonitae metu mulieres, et infantes matribus implicati, graves aerumnas inter initia tenerioris aetatis experti.lac. after experti, Clark.

Cumque rex percontando cuiusnam coniux esset, Craugasii comperisset, vim in se metuentem, prope venire permisit intrepidam, et confisamconfisam, Novák; invisam, Damsté; uisam, V. opertamque ad usquead usque, Gronovius pater, Bentley; absque, V. labra ipsa atro velamine, certiore iam spe mariti recipiendi, et pudoris inviolati mansuri, benignius confirmavit. Audiens enim coniugem miro eius amore flagrare, hoc praemio Nisibenam proditionem mercari se posse arbitrabatur.

Inventas tamen alias quoquealias quoque, Lind.; aliasque, V. virgines, Christiano ritu cultui divino sacratas, custodiri intactas, et religioni servire solito more, nullo vetante, praecepit, lenitudinem profecto in tempore simulans, ut omnes quos antehac diritate crudelitateque terrebat, sponte sua metu remoto venirent, exemplis recentibus docti, humanitate eum et moribus iam placidis magnitudinem temperasse fortunae.

Español

Aparato crítico

Notas del traductor

Referencias

Herramientas y descargas