Libro XXI

Latín

Liber XXI
Iulianus Aug. Viennae quinquennalia celebrat: quo modo Constantium A. brevi moriturum praenoverit: et de variis artibus futura praenoscendi.

Intercluso hac bellorum difficili sorte Constantio trans flumen Euphratem, Iulianus agens apud Viennam, firmandisfirmandis, C. F. W. M.; formandis, V. in futura consiliis, dies impendebat et noctes, quantum opes patiebantur angustae, altius semet attollens, semperque ambigens, utrum Constantium modis omnibus alliceret in concordiam, an terroris incutiendi gratia lacesseret prior.

Quae sollicite reputans, utrumque formidabat, et amicum cruentum et in aerumnis civilibus saepe victorem, maximeque Galli fratris exemplum, mentem eius anxiam suspendebat, quem inertia mixtaeque periuriis fraudes prodidere quorundam.

Erigebat tamen aliquotiens animum ad multa et urguentia,urguentia, Clark, c.c.; urgentia, V. tutissimum ratus inimicum se ex confesso monstrare, ei cuius ex praeteritis motus coniectabat ut prudens, nene, Lind.; ni, V. per amicitias fictas insidiis falleretur occultis.

Parvi igitur habitis, quae per Leonam Constantius scripserat, nulloque arbitrio eius promotorum suscepto, praeter Nebridium, quinquennalia Augustus iam edidit: et ambitioso diademate utebatur, lapidum fulgore distincto, cum inter exordia principatus, assumpta vili corona circumdatus erat xystarchae similis purpurato.

Inter quae Helenae coniugis defunctae suprema miserat Romam, in suburbano viae Nomentanae condenda, ubi uxor quoque Galli quondam (soror eius) sepulta est Constantina.

Acuebatacuebat, Wagner; accidebat, Eyssen.; accidat, V. autem incendebatque eius cupiditatem, pacatis iam Galliis, incessere ultro Constantium, animusanimus, Momm. (after somnia, Novák); V omits. coniciens eum per vaticinandi praesagia multa (quae callebat) et somnia, e vita protinus excessurum.

Et quoniam erudito et studioso cognitionum omnium principi, malivoli praenoscendi futura pravas artes assignant, advertendum est breviter, unde sapienti viro hoc quoque accedereaccedere, Bent.; accidere, V. poterit, doctrinae genus haud leve.

Elementorum omnium spiritus, utpote perennium corporum praesentiendi motu semper et ubique vigens, ex his, quae per disciplinas varias affectamus, participat nobiscum munera divinandi: et substantiales potestates ritu diverso placatae, velut ex perpetuis fontium venis, vaticina mortalitati suppeditant verba, quibus numen praeesse dicitur Themidis, quam ex eo quod fixa fatali lege decreta, praescire facit in posterum, quae τεθειμένα sermo Graecus appellat, ita cognominatam, in cubili solioque Iovislouis, vigoris vivifici, theologi veteres collocarunt.

Auguria et auspicia non volucrum arbitrio futura nescientium colliguntur (nec enim hoc vel insipiens quisquam dicet) sed volatus avium dirigit deus, ut rostrum sonans aut praetervolans pinna, turbido meatu vel leni, futura praemonstret. Amat enim benignitas numinis, seu quod merentur homines, seu quod tangitur eorum affectione, his quoque artibus prodere quae impendent.

Extis itidem pecudum attenti fatidicis, in species converti assuetisadsuetis, Clark; suetis, AG, Heilmann; sueti, V. innumeras, accidentia sciunt. Cuius disciplinae Tages nomine quidam monstrator est, ut fabulantur, in Etruriae partibus emersisse subito visus e terra.

Aperiunt tunctune quoque ventura, cum aestuant hominum corda, sed locuntur divina. Sol enim (ut aiunt physici) mens mundi nostras mentes ex sese velut scintillas diffunditans cum eas incenderit vehementius, futuri conscias reddit. Unde Sibyllae crebro se dicunt ardere, torrente vi magna flammarum. Multa significant super his crepitus vocum, et occurrentia signa, tonitrua quin etiam et fulgura, et fulmina itidemque siderum sulci.

Somniorum autem rata fides et indubitabilis foret, ni ratiocinantes coniectura fallerenturfallerentur interdum: quae, Bent., Madvig; fallerentur interdumque, BG; fallerentur. interdumque, V. interdum. Quaefallerentur interdum: quae, Bent., Madvig; fallerentur interdumque, BG; fallerentur. interdumque, V. (ut Aristoteles affirmat) tum fixa sunt et stabilia, cum animantis altius quiescentis, ocularis pupulapupula, Her.; pupilla, W2BG; popiala, V. neutrubi inclinata, rectissime cernit.

Et quia vanities aliquotiens plebeia strepit, haec imperite mussando, si esset praesentiendi notitia quaedam, cur ille se casurum in bello, vel alius hoc se passurum ignoravit aut illud, sufficiet dici, quod et grammaticus locutus interdum est barbare, et absurde cecinit musicus, et ignoravit remedium medicus: sedset, Clark; at A; et, V. non ideo nec grammatica nec musica nec medicina subsistit.

Unde praeclare hoc quoque (ut alia) Tullius: Signa ostenduntur ait a dis rerum futurarum. In his siqui erraverit, non deorum natura sed hominum coniectura peccavit. Ne igitur extra calcem (quod dicitur) sermo decurrens, lecturo fastidium ferat, ad explicanda prospecta revertamur.

Iulianus A. Viennae Christianum se simulat illiciendae multitudinis causa: et die festo in Ecclesia inter Christianos Deum precatur.

Cum apud Parisios adhuc Caesar Iulianus quatiens scutum variis motibus exerceretur in campo, axiculis, quibusquibus, N, Novák; quis, BG; quid, V. orbis erat compaginatus, in vanum excussis, amplaansa, G; ample, V. remanserat sola, quam retinens valida manu stringebat.

Territisque ut omine diro praesentibus cunctis, Nemo inquit vereatur: habeo firmiter quod tenebam. Item cum apud Viennam postea quiesceret sobrius, horrore medio noctis, imago quaedam visa splendidior, hos ei versus heroes modo non vigilanti aperte edixit,edixit, Clark, c.c.; dixit, V. eadem saepius replicando, quibus fretus nihil asperum sibi superesse existimabat Ζεὺς ὅταν εἰς πλατὺ τέρμα μόλῃ κλυτοῦ ὑδροχόοιο,Παρθενικῆς δὲ Κρόνος μοίρῃ βαίνῃ ἐπὶ πέμπτῃεἰκοστῇ, βασιλεὺς Κωνστάντιος Ἀσίδος αἴηςτέρμα φίλου βιοτοῦ στυγερὸν καὶ ἐπώδυνον ἕξει.

Agebat itaque nihil interim de statu rerum praesentium mutans, sed animo tranquillo et quieto incidentia cuncta disponens, paulatimque sese corroborans, ut dignitatis augmento, virium quoque congruerent incrementa.

Utque omnes nullo impediente, ad sui favorem illiceret, adhaerere cultui ChristianoChristano fingebat, a quo iam pridem occulte desciverat, arcanorum participibus paucis, haruspicinae auguriisque intentus, et ceteris quae deorum semper fecere cultores.

Et ut haec interim celarentur, feriarum die, quem celebrantes mense Ianuario Christiani Epiphania dictitant, progressus in eorum ecclesiam, sollemniter numine orato discessit.

Vadomarius, rex Alamannorum, rupto foedere, per emissarios limites vastat, et Libinonem comitem cum paucis interficit.

Dum haec ita aguntur, propinquante iam vere, nuntio percitus inopino, ad tristitiam versus est et maerorem. Didicit enim Alamannos a pago Vadomarii exorsos, unde nihil post ictum foedus sperabatur incommodum, vastare confinis Raetiis tractus, nihilque sinere intemptatum, manus praedatorias fusius discurrentes.

Quod ne dissimulatum redivivas bellorum materias excitaret, Libinonem quendam comitem cum Celtis et Petulantibus misit, hiemantibus secum, negotium (ut poscebat ratio) correcturum.

Qui cum mature prope oppidum SanctionemSanctionem, V; Sanetionem, Her. venisset, longe visus a barbaris, qui iam certamina meditantes, sese per valles abdiderant, hortatusque milites licet numero impares, cupidine tamen pugnandi vehementius irritatos, aggreditur inconsulte Germanos, interque dimicandi exordia, ipse concidit omnium primus, cuius interitu erecta barbarorum fiducia, Romanisque ad ducis vindictam accensis, certamen committitur obstinatum, et urgente magnitudinis mole, disiecti sunt nostri occisis paucis et vulneratis.

Cum hoc Vadomario et Gundomado eius fratre itidem rege, Constantius (ut iam relatum est) firmaverat pacem. Post quae mortuo Gundomado, hunc sibi fore existimans fidum, secretorumque taciturnum exsecutorem etet added by Val.; V omits. efficacem mandabat, si famae solius admittenda est fides, scribebatque, ut tamquam rupto concordiae pacto, subinde collimitia sibi vicina vexaret, quo Iulianus id metuens nusquam a tutela discederet Galliarum.

Quibus (sisi, C. F. W. M., Novák, Momm.; ut, EAG; et, V. dignum est credere) obtemperans Vadomarius haec et similia perpetrabat, ad perstringendum fallendumque miris modis ab aetatis primitiis callens, ut postea quoque ducatum per Phoenicen regens ostendit. Sed re ipsa convictus abstinuit. Capto enim a stationariis militibus notario, quem miserat ad Constantium, scrutatoque siquid portaret, epistula eius reperta est, in qua praeter alia multa, id quoque scripserat: Caesar tuus disciplinam non habet. Iulianum autem assidue per litteras dominum et Augustum appellabat et deum.

Iulianus A., interceptis Vadomarii litteris ad Constantium A., eum in convivio comprehendendum curavit: et Alamannis aliis occisis, aliis in deditionem acceptis, ceteris pacem petentibus dedit.

Haec ut erant periculosa et dubia, Iulianus in exitiale malum eruptura considerans, in unum omni cogitatione intenta, eum vi incautum rapere festinabat, ut securitatem suam provinciarumque locaret in tuto, et iniit consilium tale.

Philagrium notarium, Orientis postea comitem, ad eas miserat partes, cuius prudentiae fidebat, olim sibi compertae, eique inter multa, quae pro captu instantium rerum erat acturus, signatam quoque chartulam tradidit, mandavitque, ne aperiret vel recitaret nisi Vadomario viso cis Rhenum.

Perrexit Philagrius ut praeceptum est, eoque praesente et negotiis adstricto diversis, transgressus Vadomarius flumen, ut nihil in profunda metuens pace nihilque secus gestorum simulans scire, viso praeposito militum ibi degentium, pauca locutus ex more, ultro semet, ut suspicionis nihil relinqueret abiturus, ad convivium eius venire promisit, ad quod erat etiam Philagrius invitatus.

Qui statim ingressus, rege conspecto imperatoris recordatus est verba, causatusque rem seriam et urgentem, ad diversorium rediit, scriptisque lectis, doctus quid agi conveniet,conveniet, V, Pet.; conveniret, EBG. confestim reversus discubuit inter ceteros.

Finitisque epulis Vadomarium fortiter apprehensum, rectori militum arte custodiendum apud signa commisit, textu lecto iussorum, comitibus eius ad sua redire compulsis, super quibus nihil fuerat imperatum.

Exhibitus tamen idem rex ad principis castra, iamque spe veniae omni praeclusa, cum interceptum notarium et quae scripserat ad Constantium, comperisset iam publicata, ne convicio quidem tenus compellatus, missus est ad Hispanias. Id enim studio curabatur ingenti, ne Iuliano discedente a Galliis, immanissimus homo provinciarum statum aegre compositum, licentius conturbaret.

Hoc casu elatior Iulianus, regis opinione citius intercepti, quem profecturus ad longinqua formidabat nihil remittentibus curis, barbaros adoriri disposuit, quos peremisse Libinonem comitem in congressu cum militibus docuimus paucis.

Et ne rumor adventus sui eos ad remotiora traduceret, superato Rheno noctis alto silentio, cum auxiliorum expeditissimis globis, nihil metuentes huius modi circumvenit, excitatosque hostilium fragore armorum, dum gladios circumspectant et tela, celeriter involavit et quosdam occidit, orantes alios praedamqueque, added by Lind.; V omits. offerentes, dediticios cepit, reliquis, qui remansere, pacem precantibus dedit, quietem pollicitis firmam.

Iulianus A. milites suos alloquitur, et in verba sua universes adigit, Constantio A. bellum illaturus.

Quae dum mentibus aguntur erectis, coniectans quantas intestinae cladis excitaverat moles, nihilque tam convenire conatibus subitis, quam celeritatem sagaci praevidens mente, professa palam defectione, se tutiorem fore existimavit, incertusque de militum fide, placata ritu secretiore Bellona, classico ad contionem exercitu convocato, saxeo suggestu insistens, iamque (ut apparebat) fidentior haec clarius solito disserebat:

Iam dudum tacita deliberatione vos aestimo (magniaestimo magni V; aestimo magna, Pet.; magnanimi, Erfurdt; amati, Corn. commilitones) gestorum excitos amplitudine, hoc operiri consilium, ut eventus, qui sperantur, perpendi possint et praecaveri. Plus enim audire quam loqui militem decet actibus coalitum magnis etmagnis et, added by Novák. gloriosis, nec alia spectatae aequitatis sentire rectorem, quam ea, quae laudari digne potuerunt et probari. Ut igitur quae proposui ambagibusambagibus, added by Wagner; lac. of 6 letters conjectured by Her. abiectis absolvam, advertite oro benivole, quae sermone brevi percurram.

Arbitrio dei caelestis, vobis inter ipsa iuventae rudimenta permixtus, irruptiones Alamannorum assiduas et Francorum, populandique iugem licentiam fregi, et vigore communi, Romanis agminibus quotiens libet Rhenum pervium feci, contra rumorum fremitus gentiumque validarum violentos excursus, stando immobilis, virtutis vestrae nimirum firmamento confisus.

Et haec laborum, quos exhausimus, Galliae spectatrices post funera multa, iacturasque recreatae diuturnas et graves, posteritati per aetatum examina commendabunt.

At nunc cum auctoritate vestri iudicii, rerumque necessitate compulsus, ad Augustum elatus sum culmen, deo vobisque fautoribus, si fortuna coeptis adfuerit, altius affecto maiora, id prae me ferens quod exercitui cuius aequitas armorumque inclaruit magnitudo, domi moderatus visus sum et tranquillus, et in crebritate bellorum, contra conspiratas gentium copias, consideratus et cautus.

Ut igitur adversa praeveniamus mentium societate iunctissima, sequimini viam consilii mei salutarem (ut puto), cum integritas rerum intentioni nostrae voluntatique respondeat, et dum maioribus vacant praesidiis regiones Illyricae, impraepedito cursu tendentes, Daciarum interim fines extimos occupemus, exinde quid agi oporteat bonis successibus instruendi.

Ad quaead quae vos, Her.; at vos, Wagner; utque vos ducam, Pet.; utque vos ducum, Pighius; ut quos, V. vos ex more fidentium ducum, iuramento quaeso concordiam spondete mansuram et fidem,fidem, V, def. Pighius; fidam, Kiessling, Corn. operam mimi navaturo, Pighius; mihi n., Val.; minabanturo, V navaturo sedulam et sollicitam,sollicitam, C. F. W. M., Pighius; sollitam, V, solitam, V2 nequid agatur inconsultum et segne, et producturo, siquis exegerit, incorruptam conscientiam meam, quod nihil voluntate praeter ea, quae in commune conducunt, aggrediar aut temptabo.

Illud sane obtestor et rogo: observate, ne impetu gliscentis ardoris, in privatorum damna quisquam vestrum exsiliat, id cogitans quod ita nos illustrarunt hostium innumerae strages, ut indemnitas provinciarum et salus exemplis virtutum pervulgatae.

Hoc sermone imperatoris vice alicuius oraculi comprobato, mota est incitatius contio, et rerum cupida novandarum, unanimanti consensu, voces horrendas immani scutorum fragore miscebat, magnum elatumque ducem, et (ut experta est) fortunatum domitorem gentium appellans et regum.

Iussique universi in eius nomen iurare, sollemniter, gladiis cervicibus suis admotis, sub exsecrationibus diris, verbis iuravere conceptis, omnes pro eo casus, quoad vitam profuderint (si necessitas adegerit)necessitas adegerit, Her.; si id necessitas egerit, V perlaturos; quae secuti rectores, omnesque principis proximi, fidem simili religione firmarunt.

Solus omnium licet proposito stabili, audacter tamen praefectus repugnavit Nebridius, iuris iurandi nexu contra Constantium nequaquam se stringiconstringi, V (con- del. V1). posse commemorans, cuius beneficiis obligatus erat crebris et multis.

Quibus auditis, cum stantesconstantes, V, constanter, V2. propius milites acriter inflammati, eum appeterent trucidandum, ad genua sua prolapsum, imperator paludamento protexit, indequeet indeque, V, indeque, V2. reversus in regiam cum antegressum eum vidisset supplicemque iacentem orare, ut levandi causa timoris, ei porrigeret dexteram, Ecquid ait praecipuum amicis servabitur, si tu manum tetigeris meam? Sed tutu, Her.; hinc, EBG; hi, V, hinc, V3. quo libet abi securus. Hocque audito, ille innoxius ad larem suum recessit in Tusciam.

His Iulianus, ut poscebat negotii magnitudo, praestructis, expertus quid in rebus tumultuosis anteversio valeat et praegressus, per tesseram edicto itinere in Pannonias, castris promotis et signis, temere se fortunae commisit ambiguae.

Constantius A. Faustinam ducit uxorem; auget supplementis exercitum; Armeniae et Hiberiae regis donis sibi conciliat.

Replicare nunc convenit tempora, et narrare summatim, quae dum aguntur in Galliis ante dicta, Constantius hiemans Antiochiae, domi militiaeque perfecit.

Inter complures alios honore conspicuos, adoraturi imperatorem peregre venientem, ordinantur etiam ex tribunis insignibus. Cum igitur a Mesopotamia reversus, Constantius hoc exciperetur officio, Amphilochius quidam ex tribuno Paphlago, quem dudum sub Constante militantem discordiarum sevisse causas inter priores,priores, W2BG, Gronov, Wagner; pii pectoris Her.; priorem et fratres, sugg. by Clark; prioris, V. fratres, suspiciones contiguae veritati pulsabant, ausus paulo petulantius stare, ut ipse quoque ad parile obsequium admittendus, agnitus est et prohibitus, strepentibusque multis, et intueri lucem ulterius non debere clamantibus, ut perduellem, et obstinatum, Constantius circa haec lenior solito, Desinite ait urgere hominem ut existimo sontem, sed nondum aperte convictum, et mementote quod, siquid admisit huius modi, sub obtutibus meis conscientiae ipsius sententia punietur, quam latere non poterit, et ita discessum est.

Postridie ludis Circensibus idem ex adverse imperatoris (ubi consueverat) spectans, repentino clamore sublato, cum certamen opinatum emitteretur, diffractis cancellis, quibus una cum pluribus incumbebat, cunctis cum eo in vanum excussis laesisque leviter paucis, interna compage disrupta, efflasse spiritum repertus estest, added in A. solus, unde Constantius utut, added by C. F. W. M. futurorum quoque praescius exsultabat.

Eodem tempore Faustinam nomine sortitus est coniugem, amissa iam pridem Eusebia, cuius fratres erant Eusebius et Hypatius consulares, corporis morumque pulchritudine pluribus antistante, et in culmine tam celso humana, cuius favore iustissimo exemptum periculis, declaratumque Caesarem rettulimus Iulianum.

Habita est eisdem diebus etiam Florentii ratio, e Galliis novitatis metu digressi, et Anatolio recens mortuo praefecto praetorio per Illyricum, ad eius mittitur locum, cumque Tauro itidem praefecto praetorio per Italiam, amplissimi suscepit insignia magistratus.

Parabantur nihilo minus externorum atque civilium instrumenta bellorum, et augebatur turmarum equestrium numerus, parique studio supplementa legionibus scripta sunt, indictis per provincias tirociniis, omnisque ordo et professio vexabatur, vestem armaque exhibens et tormenta, aurum quin etiam et argentum, multiplicisque rei cibariae copias, et diversa genera iumentorum.

Et quia aa, W2, Momm.; V omits. Persarum rege ad sua obad sua ob, Novák; ob, G; ad, V (ad-con, in contruso added by V2 in margin). difficultatem hiberni temporis aegre contruso, reserata caeli temperie validior impetus timebatur, ad Transtigritanos reges et satrapas legati cum muneribus missi sunt amplis, monituri cunctos et hortaturi, nostra sentire, et nihil fallax temptare vel fraudulentum.

Ante omnia tamen Arsaces et Meribanes, Armeniae et Hiberiae reges, cultu ambitioso indumentorum emercabantur, et multiformibus donis, damna Romanis negotiisRomanis negotiis, transposui, c.c. illaturi, si rebus tum etiam dubiis descivissent ad Persas.

Inter tot urgentia, Hermogene defuncto, ad praefecturam promovetur Helpidius, ortus in Paphlagonia, aspectu vilis et lingua, sed simplicioris ingenii, incruentus et mitis, adeo ut cum ei coram innocentem quendam torquere Constantius praecepisset, aequo animo abrogari sibi potestatem oraret,oraret, Lind.; orabat, V. haecque potioribus aliis ex sententia principis agenda permitti.

Constantius A. Antiochiae tum agens, per Gaudentium notarium Africam in sua potestate retinet, ac Euphrate transito Edessam se exercitumque oonfert.

Rigore itaque instantium negotiorum anceps Constantius, quid capesseret ambigebat, diu multumque anxius, utrum Iulianum peteret et longinqua, an Parthos repelleret, iam transituros (ut minabantur) Euphratem, haerensque tandem cum ducibus communicato saepe consilio, in id flexus est, ut finito propiore bello vel certe mollito, nullo post terga relicto quem formidaret, Illyriis percursis et Italia (ut rebatur), Iulianum inter exordia ipsa coeptorum tamquam praedam venaticiampraedam venaticiam, transposui, c.c. caperet. Hoc enim ad leniendum suorum metum subinde praedicabat.

Tamen ne intepesceret, aut omisisse belli videretur aliud latus, adventus sui terrorem ubique dispergens, veritusque ne Africa absente eo perrumperetur, ad omnes casus principibus opportuna, velut finibus Orientis egressurus,egressurus, Pet.; egressus, V. per mare notarium misit Gaudentium, quem exploratorem actuum Iuliani per Gallias aliquamdiu fuisse praestrinximus.

Hunc enim obsequio celeri cuncta consideratione gemina efficere posse sperabat, quod adversam partem metueret offensam et properaret,properaret, Bent.; properabat, V nanctus hanc opportunitatem commendari Constantio, quem credebat procul dubio fore victorem: nemo enim omnium tunctune ab hac constanti sententia discrepabat.

Qui cum eo venisset, mandatorum principis memor, per litteras Cretione comite quid ageretur edocto, reliquisque rectoribus, lecto undique milite fortiore, translatisque ab utraque Mauritania discursatoribus expeditis, Aquitaniae et ItaliaeItaliae, Val.; Galliae, N2BG; Hispaniae, W2; haliae, V. obiecta litora tuebatur artissime.

Neque id consilium fefellit Constantium. Eo enim superstite nullus adversorum illas tetigit terras, licet oram Siciliensem a Lilybaeo protentam ad Pachynum multitudomultitude servabat armata, si patuisset facultas, ocius transitura.

His pro rerum ratione, ut sibi prodesse existimabat Constantius, aliisque minutis et levioribuslevioribus, EG; levibus, W2; leui, V. ordinatis, ducum nuntiis docebatur et litteris, Persarum copias in unum coactas, rege turgido praeeunte, iam prope margines tendere Tigridis, incertum quonam erumpere cogitantes.

Quibus percitus, ut propius agens, futuros possit antevenire conatus, quam primum hibernis egressus, accito undique equitatu, peditumque robore, quo fidebat, per Capersanam Euphrate navali ponte transcurso Edessam petit, uberem commeatibus et munitam, ibi parumper operiens, dum exploratores aut perfugae motum castrorum hostilium indicarent.

lulianus Augustus post ordinatas res Galliarum ripam Danubii petit, et partem militum per Italiam perque Raetias praemittit.

Discedens inter haec Iulianus a Rauracis, peractis quae docuimus dudum, Sallustium praefectumpraefectur promotum remisit in Gallias, Germaniano iusso vicem tueri Nebridii, itidemque Nevittae magisterium commisit armorum, GumoariumGomoarium proditorem antiquum timens, quem cum Scutarios ageret, latenter prodidisse Veteranionem suum principem audiebat; et Iovio quaesturam, cuius in actibus Magnenti meminimus, et Mamertino largitiones curandas, et Dagalaifum praefecit domesticis, aliosque plures ex arbitrio suo militibus regendis apposuit, quorum merita norat et fidem.

Profecturus itaque per Marcianas silvas viasque iunctas Histri fluminis ripis, inter subita vehementer incertus, id verebatur, ne contemptus ut comitantibus paucis, multitudinem offenderet repugnantem.

Quod ne fieret consilio sollerti praevidit, et agminibus distributis, per itinera Italiae nota quosdam properaturos cum Iovino misit et Iovio, alios per mediterranea Raetiarum magistro equitum Nevittae commissos, quo diffusi per varia, opinionem numeri praeberent immensi, formidineque cuncta complerent. Id enim et Alexander Magnus, et deinde alii plures, negotio ita poscente, periti fecere ductores.

Mandabat tamen egressis, ut tamquam hoste protinus occursuro, tutius graderentur, stationesque nocturnas agerent et vigilias, ne improviso hostiumhostium, E3, Eyssen.; suorum, Bent.; subsidentium hostium, cf. xxiv. 4, 29; xxvi. 6, 10, Novák; suo (lac. 14 letters) minuaderentur, V; manuum insidiatricum, Brakman. invaderentur excursu.

Taurus et Florentius, consules ac praefectipraetorio hic per Illyricum, ille per Italiam, fugiunt appropinquante Iuliano A. Lucillianus, magister equitum, qui resistere Iuliano parabat, oppri. mitur.

Quibus ita (ut videbatur) apte dispositis, more quo tractus perruperat saepe barbaricos, contextis successibus fidens, porrectiusrrectius ire pergebat.

Cumque ad locum venisset, unde navigari posse didicit flumen, lembis escensis,escensis, V, Bent., Eyssen.; ascensis, AG. quos opportune fors dederat plurimos, per alveum, quantum fieri potuit, ferebatur occulte, ideo latens, quod toleranter et fortiter, nullius cibi indigens mundioris, sed paucis contentus et vilibus, oppida forinsecus transibat et castra, imitatus egregium illud Cyri veteris dictum, qui cum delatus ad hospitem interrogaretur ab eo, quid ad convivium parari deberet, panem responderat solum: sperare enim aiebat, prope rivum se cenaturum.

Fama vero, quae mille, ut aiunt, linguis rerum mire exaggeratmire exaggerat, Val.; misere exaggerat, E2AG; misere exigerat, V. fidem, per Illyrios omnes celebrior fundebatur, Iulianum strata per Gallias multitudine regum et gentium numeroso exercitu, et successibus tumidum variis, adventare.

Quo rumore perculsus, praefectus praetorio Taurus, ut hostem vitans externum, mature discessit, vectusque mutatione celeri publici cursus,publici cursus, transposui, c.c., cf. xx. 8, 22. transitis Alpibus Iuliis, eodem ictu Florentium itidem praefectum secum abduxit.

Levibus tamen indiciis super Iuliani motu Lucillianus percitus comes, qui per illas regiones rem curabat ea tempestate castrensem, agensque apud Sirmium milites congregans, quos ex stationibus propinquispropinquis, Bent.; ex (lac. 14 letters) propriis, V. acciri celeritatis ratio permittebat, venture resistereresistcre cogitabat.

Sed ille ut fax vel incensus malleolus, volucriter ad destinata festinans, cum venisset Bononeam, a Sirmio miliario nono disparatam et decimo, senescente luna ideoque obscurante noctis maximam partem, e navi exsiluit improvisus, statimque Dagalaifum misit cum expeditis ad Lucillianum vocandum, trahendumque si resistere niteretur.resistere niteretur, Clark, c.c.; reniteretur, V.

Qui tum etiam quiescens, cum strepitu excitatus turbulento vidisset ignotorum hominum se circulo circumsaeptum, concepto negotio, et imperatorii nominis metu praestrictus, praeceptis paruit invitissimus, secutusque alienum arbitrium, magister equitum paulo ante superbus et ferox, iumentoque impositus repentino,impositus, repentino, Bent. principi ut captivus offertur ignobilis, oppressam terrore vix colligens mentem.

Verum cum primitus visus, adorandae purpurae datam sibi copiam advertisset, recreatus tandem suique securus, Incaute inquit imperator et temere cum paucis alienis partibus te commisisti. Cui amarum Iulianus subridens, Haec verba prudentia serva inquit Constantio. Maiestatis enim insigne non ut consiliario tibi, sed ut desinas pavere porrexi.

Iulianus A. Sirmium, caput Illyrici Occidui, una cum praesidio in fidem recepit; Succos occupat et ad Senatum scribit contra Constantium.

Nihil deinde amoto Lucilliano, differendum nec agendum segniussegnius ratus, Novák; segne ratus, BG; segem catus, V. ratus, ut erat in rebus trepidis audax et confidentior, civitatem (ut praesumebat) dediticiam petens, citis passibus incedebat, eumque suburbanis propinquantem amplis nimiumque protentis, militaris et omnis generis turba, cum lumine multo et floribus, votisquevotisque, G; portisque, EB; portisque changed from uortisque, V. faustis, Augustum appellans et dominum, duxit in regiam.

Ubi eventu laetus et omine, firmata spe venturorum, quod ad exemplum urbium matris populosae et celebris, per alias quoque civitates ut sidus salutare susciperetur, edito postridie curuli certamine, cum gaudio plebis, ubi lux excanduit tertia, morarum impatiens, percursis aggeribus publicis, Succos nemine auso resistere, praesidiis occupavit, eisdemque tuendis Nevittam praefecit ut fidum. Cuius loci situm excessu breviexcessu brevi, Her.; exnunc conueniet et ostendi, V. conveniet ostendi.

Consertae celsorum montium summitates Haemi et Rhodopae, quorum alter ab ipsis Histri marginibus, alter ab Axii fluminis citeriore parte consurgit, in angustias tumulosis collibus desinentes, IllyriosIllyrios, Val.; per Illyrios, WAG; partes Illyrici, suggested by Clark; desinenter per Illyrio, V. interscindunt et Thracas, hinchine vicinae mediterraneis Dacis et Serdicae, inde Thracias despectantes et Philippopolim, civitates amplas et nobiles, et tamquam natura in dicionem Romanam redigendas nationes circumsitas praenoscente, ita figuratae consuite, inter artos colles quondam hiantes obscurius, ad magnitudinem splendoremque postea rebus elatis, patefactae sunt et carpentis, aditibusque aliquotiens clausis, magnorum ducum populorumque reppulere conatus.

Et pars, quae Illyricum spectat, mollius edita, velut incauta, subinde superatur. Latus vero ee, added in BG; V omits. regione oppositum Thraciis, prona humilitate deruptum, hincque et inde fragosis tramitibus impeditum difficile scanditur, etiam nullo vetante. Sub hac altitudine aggerum, utrubique spatiosa camporum planities iacet, superior ad usque Iulias Alpes extenta, inferior ita resupina et panda ut nullis habitetur obstaculis ad usque fretum et Propontidem.

His ut in re tali tamque urgenti compositis, magistro equitum illic relicto, imperator revertitur Naessum (copiosum oppidum), de quo impraepeditede quo imprae. pedite, Novák; impraepedite, Val.; inde praepedite, V. cuncta disponeret, suis utilitatibus profutura.

Ubi Victorem apud Sirmium visum, scriptorem historicum, exindeque venire praeceptum, Pannoniae secundae consularem praefecit, et honoravit aenea statua, virum sobrietatis gratia aemulandum, multo post urbi praefectum.

Iamque altius semetsemet extollens, Novák; altius est et tollens, V; se extollens, NG. extollens, et numquam credens ad concordiam provocari posse Constantium, orationem acrem et invectivam, probra quaedam in eum explanantem et vitia, scripserat ad senatum. Quae cum Tertullo administrante adhuc praefecturam, recitarentur in curia, eminuit nobilitatis cum speciosa fiducia, benignitas grata. Exclamatum est enim in unum, cunctorum sententia congruente, auctori tuo reverentiam rogamus.

tuncTune et memoriam Constantini, ut novatoris turbatorisque priscarum legum et moris antiquitus recepti, vexavit, eum aperte incusans, quod barbaros omnium primus ad usque fasces auxerat et trabeas consulares, insulse nimirum et leviter, qui cum vitare deberet id quod infestius obiurgavit, brevi postea Mamertino in consulatu iunxit Nevittam, nec splendore nec usu nec gloria horum similem, quibus magistratum amplissimum detulerat Constantinus: contra inconsummatum et subagrestem et (quod minus erat ferendum) celsa in potestate crudelem.

Duae legiones Constantianae, quae apud Sirmium ad Iulianum A. transierant, ab eo missae in Gallias, Aquileiam occupant consentientibus oppidanis, ac Iuliani militi portas claudunt.

Haec et talia cogitanti, sollicitoque super maximis rebus et seriis, nuntius metuendus intimatur et insperatus, ausa indicans quorundam immania, impeditura cursus eius ardentes, ni vigilanter haec quoque antequam adolescerentadulescerent hebetasset. Quae breviter exponentur.

Duas legiones Constantiacas addita una sagittariorum cohorte, quas invenerat apud Sirmium, ut suspectae adhuc fidei, per speciem necessitatum urgentium misit in Gallias. Quae pigrius motae, spatiaque itinerum longa, et Germanos hostes truces et assiduos formidantes, novare quaedam moliebantur, auctore et incitatore Nigrino, equitum turmae tribuno, in Mesopotamia genito: reque digesta per secreta colloquia, et alto roborata silentio, cum Aquileiam pervenissent, uberemuberem, Gardt.; urbem, EBG; uberi (urbem, V2), V. situ et opibus, murisque circumdatam validis, eam hostiliter repente clausere, iuvante indigena plebe tumultum horrore,plebem (plebe, EBG) tumultum horrare (horrore, V2), V; tumultus horrorem, G; tumultus initium, Val. cui Constanti nomen erat tum etiam iunctum.iunctum, Pighius; sanctum, Momm.; amicum, G; initium, V.

Et obseratis aditibus, turribusque armatis ac propugnaculis, futurae concertationi praeparabant utilia, interim soluti et liberi, hocque facinore ita audaci, ad favendum Constanti partibus ut superstitis Italicos incolas excitabant.

Aquileia, favens Constantii A. partibus, oppugnatur; quae postea comperto eius obitu Iuliano se dedidit.

Quibus Iulianus acceptis, agens tunc apud Naessum, nihil a tergo timens adversum, legensque et audiens hanc civitatem circumsessam quidem aliquotiens, numquam tamen excisam aut deditam, impensiore studio sibi sociare vel fraude, vel diversis adulationum generibus, antequam maius oriretur aliquid, properabat.

Ideoque Iovinum magistrum equitum venientem per Alpes, Noricosque ingressum, ad id quod exarserat, quoquo modo corrigendum, redire citius imperavit. Et nequid deesset, milites omnes, qui comitatum sequebantur aut signa, retineri iussit per idem oppidum transeuntes, pro viribus laturos auxilium.

Hisque dispositis, ipse haut diu postea cognita morte Constanti, discursis Thraciis Constantinopolim introiit: ac saepe doctus lentiuslentius, Val.; centius, V. fore id obsidium quam verendum, Immone cum comitibus aliis ad hoc destinato, ire monuitire monuit, Her.; removit, NBG; remonuit, V. exinde Iovinum, alia quae potiores flagitabant necessitates, acturum.

Ordine itaque scutorum gemino Aquileia circumsaepta, concinentibus sententiis ducum, conveniens visum est ad deditionem allicere defensores, minacium blandorumque varietate sermonum: et multis ultro citroque dictitatis, in immensum obstinatione gliscente, ex colloquio re infecta disceditur.

Et quia nihil praeter pugnam exspectabatur,expectabatur (ex from sugenteex, V, see note 4; am del. as dittography, i explained as belonging to quia), Her.; iam spectabantur, V. curatis utrubique cibo somnoque corporibus, aurora iam surgente,sugenteex, V (ex del. and r added by V2). concrepante sonitu bucinarum,bucinarum, Ihm in T.L.L.; bucinorum, V. partes accensae in clades mutuas, ferocientes magis quam consultius, elatis clamoribus ferebantur.

Pluteos igitur prae se ferentesprae se ferentes, Novák; praeferentes, G; ē (= est) seferentes, V. oppugnatores, cratesque densius textas, sensim incedentes et caute, murorum ima suffodere ferramentorum multitudine conabantur, aptasaptas, Clark; natas, V. plerique vehentes ad mensuram moenium scalas, iamque parietibus paene contigui pars lapidibus volutis in pronum collisi, pars confixi stridentibus iaculis, retroque gradientes, averterunt secum omnes alios metu similium a proposito pugnandi detortos.

Hoc primo congressu erecti in audaciam clausi, assumpta fiducia meliorum, parvi ducebant restantia, mentibusque fundatis et compositis per opportuna tormentis, indefesso labore, vigilias et cetera subsidia securitatis implebant.

Contra munitores licet pavore discriminum anxii, pudore tamen ne secordes viderentur et segnes, ubi parum vis procedebat, Marte aperto temptata, ad instrumenta obsidionalium artium transtulerunt.se transtulerunt, Bent.; operam transtulerunt, Novák; transtulerunt, V (def. Heilmann, Damsté); no lac. in V; so also Damsté. Et quia nec arietibus admovendis, nec ad intemptandas machinas vel ut possint forari cuniculi, inveniebatur locuslocus, after habilis, ed. Bipont., Eyssen., Gardt.; before usquam, Clark. usquam habilis, disparatione brevi civitatem NatisoneNatesioneNatesione, Her.; tesi oni, V. amni praeterlabente, commentum excogitatum est cum veteribus admirandum.

Constructas veloci studio ligneas turres, propugnaculis hostium celsiores, imposuere trigeminis navibus, validevalide, Bent.; valde, EBG; valda, V. sibi conexis, quibus insistentes armati, uno parique ardore prohibitoresprobibitores dispellere, collatis ex propinquo viribus, nitebantur: subterque expediti velites a turrium cavernis egressi, iniectis ponticulis, quos ante compaginarant, transgredi festinarunt indiviso negotio ut, dum vicissim missilibus se petunt et saxis utrimquesecus alte locati, hi qui transiere per pontes, nullo interpellante, aedificii parte convulsa, aditus in penetralia oppidi reserarent.penetralia reserarent, iterum, G; oppidi, addidi; penetrali (lac. 12 letters) serarent (lac. 3 letters) iterum, V.

Verumverum, Haupt; iterum, V. (see crit. note 2). summa coepti prudentis aliorsum evasit. Cum enim adventarent iam turres, contortis malleolis madentibus pice, harundine quin etiam, sarmentis ac vario fomite flammarum incessebantur. Quae quoniam, incendio celeri, ponderibusque trepide superstantium inclinatae, prociderunt in flumen, armatorum aliqui per earum fastigia interibant, eminusaliqui eminus, Momm.; alii e, suggested by Clark. confixi tormentis.

Inter quae destituti pedites post navalium sociorum occasum, obtriti sunt saxis immanibus, praeter paucos quos morte scilicet per impedita suffugia, velocitas exemerat pedum. Ad ultimum certamine protracto in vesperam, datoque signo in receptum ex more, ambo digressi, diei residuum animis egere disparibus.

Munitorum enim maerores, funera lugentium propria, prohibitores spe iam superandi firmabant, licet ipsi quoque paucos gemebant amissos. Properabatur tamen nihilo minus, et quantum recreandis viribus quiete et cibo satis fuit tribute, per noctis integrae spatium, reparatur lucis exordio proelium, incitamento tubarum.

Et quidam elatis super capita scutis (ut pugnaturi levius), alii vehentes umeris ut antea scalas, ferventique impetu procurrentes, pectora multiformium telorum ictibus exponebant. Alii ferratas portarum obices effringendas adorti, ultro ignibus petebantur, vel elisi saxiselisi saxis, Her.; saxis, N2BG; diffracti saxis, Novák; vaeldis traxis, V, uel distraxis, V2. muralibus oppetebant. Quidam fossam fidentius transire conati, repentinis eorum assultibus, qui erumpebant clanculo per posticas, ruebant incaute, autaut, added by Clark; uel, by G; V omits (def. Heilmann). saucii discedebant. Recursus enim ad moenia tutior, vallumque antemuranum caespitibus fultum, insidiantes ab omni discrimine defendebant.

Et quamquam prohibitores duritia bellorumque artibus antistarentantistabant,antistabant, Pet.; antistarent, BG; antis (lac. 11 letters) iant, V quibus nihil praeter moenium supererat adiumentum, collectus tamen ex potioribus numeris miles, diuturnas ferre nequiens moras, suburbana omnia circumibat, diligenter inquirens, qua vi vel machinis posset patefactam irrumpere civitatem.

Quod ubi patrare non poterat, magnitudine vetante difficultatum, obsideri remissius coepta est, et excubiis stationibusque relictis, praesidiarii milites vastantes agros propinquos, omnibus congruentibus abundabant, raptorum pleraque concorporalibus suis impertientes. Unde largiore admodum potu, saginisque distenti marcebant.

His relatione Immonis consortiumque cognitis, Iulianus Constantinopoli etiam tum hibernans, sollerti remedio turbatis consuluit rebus, moxque Agilonem magistrum peditum ea tempestate probe cognitum miserat, ut viso honoratissimo viro, compertaque per eum morte Constanti, solveretur obsidium.

Inter quae ne cessaret Aquileiae oppugnatiooppugnatio, G; circumvallatio, Brakman; aquilei (lac. 15 letters) cum, V. cum in reliquis opera consumeretur in cassum, placuit resistentes acriter ad deditionem siti compelli, et ubi aquarum ductibus intersectis, nihilo minus celsiore fiducia repugnarent, flumen laboribus avertitur magnis. Quod itidem frustra est factum. Attenuatis enim avidioribus bibendi subsidiis, hic quos temeritas clauserat, contenti putealibus aquis, parce vixerunt.

Quae dum agitantur casibus ante dictis, supervenitsupervenit, G; dictis (lac. 19 letters) nit ut, V. (ut praeceptum est) Agilo, scutorumque densitate contectus, prope fidenter accessit, multaque locutus et vera, quibus Constanti obitum, firmatumque Iuliani docebat imperium, sine finesine fine, Her.; non sine, G; sine, V. conviciis confutabaturconfutabatur, Lind.; conputabatur, V. ut fallax. Nec ei quisquam credidit gesta narranti, antequam pacta salute, susceptus ad pugnaculum solus, fide religiosius reddita, ea quae docuerat, replicaret.

His auditis ex diuturno angore portis reclusis omnes effusi, suscepere laeti pacificum ducem, seque purgantes, Nigrinum totius furoris auctorem, paucosque alios obtulerunt, eorum supplicio laesae crimina maiestatis et urbis aerumnas expiari poscentes.

Paucis denique post diebus, exploratius spectato negotio, Mamertino tum iudicante, praefecto praetorio, Nigrinus ut acerrimus belli instinctor, exustus est vivus. Romulus vero post eum et SabostiusPerhaps Sallustius, Clark. curiales, convicti, sine respectu periculi studia sevisse discordiarum, poenali consumpti sunt ferro. Residui omnes abieruntresiduo omnes abierunt, G; resdu (lac. 12 letters) nes alterunt, V. innoxii, quos ad certaminum rabiem necessitas egerat, non voluntas. Id enim aequitate pensata, statuerat placabilis imperator et clemens.

Et haec quidem postea gesta sunt. Iulianus vero agens etiam tum apud Naessum, curis altioribus stringebatur, multa utrimque pertimescens. Formidabat enim ne clausorum militum apud Aquileiam repentino assultu, obseratis angustiis Alpium Iuliarum, provincias et adminicula perderet, quae exinde sperabat in dies.

Itidemque opes Orientis magnopere verebatur audiens dispersum per Thracias militem, contra vim subitam cito coactum, adventare Succorum confinia, comite Martiano ducente. Sed tamen congrua instantium sollicitudinum moli, ipse quoque agitans efficaciter,agitans efficaciter, Bent.; agitans, e. others. Illyricum contrahebat exercitum, pulvere coalitum Martio, promptumque in certaminibus bellicoso iungi rectori.

Nec privatorum utilitates in tempore ita flagrantiita flagranti, Her.; afflagranti, BG; aflagranti, V. despiciens, litesque audiens controversas maxime municipalium ordinum, ad quorum favorem propensior, iniuste plures muneribus publicis annectebat.

Ibi Symmachum repertum et Maximum, senatores conspicuos, a nobilitate legatos ad Constantium missos, exinde reversos honorifice vidit, et potiore posthabito, in locum Tertulli Maximum urbi praefecit aeternae, ad Rufini Vulcatii gratiam, cuius sororis eum filium norat. Hoc administrante alimentaria res abundavit et querellae plebis excitari crebro solitae cessaverunt.

tuncTune ut etut et, Clark; ut, bG; et, V. securitatem trepidis rebus afferret, et obedientium nutriret fiduciam, Mamertinum promotumMamertinum promotum, Her.; M., NG; M. pro meritis, E; Mamertinum promer tinum, V. praefectum praetorio per Illyricum designavit consulem et Nevittam, qui nuper ut primum augendae barbaricae vilitatis auctorem, immoderate notaverat Constantinum.

Sapor domum reducit copias, inhibentibus bellum auspiciis; Constantius A. in Iulianum arma moturus, Hierapoli milites alloquitur.

His ac talibus eoeo, Pet.; et, V. inter spem metumque nova negotia commovente, Constantius apud Edessam exploratorum relationibus variis anxius, in rationes diducebatur ancipites, nunc ad concursatorias pugnas militem struens, nunc si copia patuisset, obsidione gemina Bezabden aggressurus, consultans prudenter, ne mox partes petiturus arctoas, improtectum Mesopotamiae relinqueret latus.

Verum consiliorum ambiguum retinebant multiplices morae, tardante trans Tigridem rege, dum moveri permitterent sacra. Nam si permeate flumine nullum qui resisteret invenisset, absque difficultate penetrarat Euphratem; alioqui ad civilia bella custodiens militem, timebat eum periculis obiectare circummuranis, firmitatem moenium munimenti, defensorumque alacritatem expertus.

Ne quiesceret tamen, neve condemnareturcondemnaretur, Lind.; con. temneretur, HBG; contemptaretur, V, contempnaretur, V2. inertiae, Arbitionem et Agilonem, equestris pedestrisquepedestris, added by Val. before equestris; after eq., Momm., Clark. militiae magistros, cum agminibus maximis properare coegit, non ut lacesserent Persas in proelia, sed praetenturis iuncturos citeriores Tigridis ripas, et speculaturos quonam rex erumperet violentus. Addebatque monendo saepius et scribendo, ut si multitudomultitude transire coepisset hostilis, referrent citius pedem.

Dumque collimitia iussa custodiunt duces, et occulta fallacissimae gentis observantur, agens ipse cum parte validiori exercitus, curabat urgentia (velut pugnaturus) oppidaque tuebatur excursu. Speculatores vero et transfugae subinde venientes, repugnantia prodebant, ideo futurorum incerti, quod apud Persas nemo consiliorum est conscius, praeter optimates taciturnos et fidos, apud quos Silentii quoque colitur numen.

Accersebatur autem a memoratis ducibus imperator assidue, orantibus ferri sibi suppetias. Testabantur enim se non nisi coactis in unum viribus cunctis, posse impetum regis ardentissimi sustinere.

Quae dum aguntur ita sollicite, nuntii percrebuere certissimi, quorum clara fide compertum est, Iulianum Italiam et Illyricum cursu celeri praetergressum, claustra interim occupasse Succorum, accita undique praestolantem auxilia, ut multitudine stipatus armorum pervaderet Thracias.

Quo cognito, maerore offusus Constantius, solacio uno sustentabatur, quod intestinosintestines semper superaverit motus; re tamen magnam ei difficultatem ad capessendum consilium afferente, id elegit potissimum, ut vehiculis publicis impositum paulatim praemitteret militem, imminentisimminentis, Bent.; inminenti, V. casus atrocitati velocius occursurum.

Omniumque consensu hac probatahac probata, Her.; approbata, EBG; ac probata, V. sententia, pergebant (ut praeceptum est), expediti. Eique haec disponenti, luce postera nuntiatur, regem cum omni manu quam duxerat, ad propria revertisse, auspiciis dirimentibus, lenitoque metu, revocatis omnibus praeter eos quos consuetudo praesidio Mesopotamiae destinarat, confestim reversus est Nicopolim urbem.Nicopolim, B, Pighius (adding confestim and urbem); Hierapolim, G; est (lac. 8 letters) capolim (lac. 4 letters), V.

Summa itaque coeptorum quorsum evaderet ambigens, cum in unum exercitus convenisset, omnes centurias et manipulos et cohortes in contionem vocavit, concinentibus tubis, oppletoque multitudinis campo, ut eam ad firmanda promptius adigeret imperanda, tribunali celso insistens,insistens, Bent.; sistens, V. stipatusquestipatusque, Bent. Novák, Momm.; stipatoque, V. solito densius, haec prosecutus est, ad serenitatis speciem et fiduciae vultu formato:

Sollicitus semper nequid re levi vel verbo committam, inculpatae parum congruens honestati, utque cautus navigandi magister, clavos pro fluctuum motibus erigens vel inclinans, compellor nunc apud vos, amantissimi viri, confiteri meos errores, quin potius (si dici liceat verum) humanitatem, quam credidi negotiis communibus profuturam. Proinde ut sciri facilius possit, quae sit huius concilii convocandi materia, accipite quaeso aequis auribus et secundis.

Gallum patruelem meum tempore quo confundendis rebus pertinaciter Magnentius inhaerebat, quem obruere vestrae virtutes, potestate Caesaris sublimatum, ad Orientis praesidium misi. Qui cum a iustitia per multa visu relatuque nefaria defecisset, arbitrio punitus est legum.

Atque utinam hoc contenta fuissetfuisset, Eyssen.; extitisset, EW2A; contemptatisset, V; contempta extitisset, V3. Invidia, turbarum acerrima concitatrix, ut angatut angat, Pet.; et angebat, V nos una sed secura doloris praeteriti recordatio. At nunc aliud accidit, ausim dicere praeteritis maestius, quod per fortitudinem vobis ingenitam, adiumenta caelestia coercebunt.

Iulianus, quem dum circumfrementes Illyricum nationes exteras oppugnatis, tuendis praefecimus Galliis, levium confidentia proeliorum, quae cum Germanis gessit semermibus, ut vecors elatus, adscitis in societatem superbam auxiliaribus paucis, feritate speque postrema, ad perniciosam audaciam promptis, in noxam publicam conspiravit, aequitate calcata, parente nutriceque orbis Romani, quam tumentes spiritus tamquam favillas reflaturam vindicaturamque, deindereflaturam deinde, Nová k; tamquam favillas flaturam fracturamque deo iubente, et, Pighius; favillas se facturamque dei inde, V. ut sceleste factorumfactorum, Bent., Eyssen.; laetorum, VG. ultricem, et ipse expertus, et docente antiquitate facile credo.

Quid igitur superest, nisi ut turbinibus excitis occurramus, subcrescentis rabiem belli, antequam pubescat validius, celeritatis remediis oppressuri? Nec enim dubium, favore numinis summi praesente, cuius perenni suffragio damnantur ingrati, ferrum impie praeparatum ad eorum interitum esse vertendum, qui non lacessiti, sed aucti beneficiis pluribus, ad insontium pericula surrexerunt.

Ut enim mea mens auguratinaugurat, Eyssen.; iam augurat, Günther, Pet.; mensam auguratio stitia que (quae, V2), V. Iustitiaque rectis consiliis adfutura promittit, spondeo quod, si ventum fuerit comminus, ita pavore torpescent, ut nec oculorum vestrorum vibratae lucis ardorem, nec barritus sonum perferant primum.

Omnes post haec dicta in sententiam ductiducti, Clark; tracti, Bent.; ibant, Haupt; flexerat, Novák; no lac. in V. suam hastasque vibrantes irati, post multa quae benivole responderant, petebant duci se protinus in rebellem. Qua gratia in laetitiam imperator versus ex metu, contione mox absoluta, Arbitionem ante alios faustum ad intestina bella sedanda, ex ante actis iam sciens, iter suum praeire cum Lanceariis et Mattiariis, et catervis expeditorum praecepit, et cum Laetis itidem Gomoarium, venturis in Succorum angustiisangustiis, EB; angustias, G; angus. tus, V. opponendum, ea re aliis antelatum, quod ut contemptus in Galliis erat Iuliano infestus.

Praesagia mortis Constantii A.

In hoc rerum adversarum tumultu, haerens eius fortuna iam et subsistens, adventare casum vitae difficilem, modo non loquentibus signis aperte monstrabat. Namque et nocturnis imaginibus terrebatur, et nondum penitus mersus in somnum, umbram viderat patris obtulisse pulchrum infantem, eumque susceptum et locatum in gremio suo, excussam sibi proiecisse longius sphaeram, quam ipse dextera manu gestabat. Id autem permutationem temporum indicabat, licet interpretantes placentia responderent.

Post haec confessus est iunctioribus proximis, quod tamquam desolatus, secretum aliquidliquid videre desierit, quod interdum adfuisse sibi squalidius aestimabat, et putabatur genius esse quidam, tutelae salutis appositus, eum reliquisse mundo citius digressurum.

Ferunt enim theologi in lucem editis hominibus cunctis, salva firmitate fatali, huius modi quaedam velut actus rectura numina sociari, admodum tamen paucissimis visa, quos multiplices auxere virtutes.

Idque et oracula et auctores docuere praeclari. Inter quos est etiam Menander comicus, apud quem hi senarii duo leguntur: ἅπαντι δαίμων ἀνδρὶ συμπαρίσταταιεὐθὺς γενομένῳ, μυσταγωγὸς τοῦ βίου.

Itidem exitidem ex, G; inde with lac., UB; τοῦ βίου (lac. 4 letters) itide (lac. 14 letters) sempiternis, V. sempiternis Homeri carminibus intellegi datur, non deos caelestes cum viris fortibus collocutos, nec adfuisse pugnantibus vel iuvisse, sed familiaris genios cum eisdem versatos, quorum adminiculis freti praecipuis, Pythagoras enituisse dicitur et Socrates, Numaque Pompilius, et superior Scipio et (ut quidam existimant) Marius et Octavianus, cui Augusti vocabulum delatum est primo, Hermesque Termaximus, et Tyaneus Apollonius atque Plotinus, ausus quaedam super hac re disserere mystica, alteque monstrare, quibus primordiis hi genii animis conexi mortalium eas tamquam gremiis suis susceptas tuentur (quoad licitum est) docentique maiora, si senserint puras et a colluvione peccandi, immaculata corporis societatesociette discretas.

Moritur Constantius A. apud MopsucrenasMobsucrenas Ciliciae.

Ingressus itaque Antiochiam festinando Constantius, ad motum certaminum civilium (ut solebat), avide surrecturus, paratis omnibus exire properabat immodice, renitentibus plurimis murmure tenus. Nec enim dissuadere palam audebat quisquam vel vetare.

Autumno iam senescente profectus, cum ad suburbanum venisset, disiunctum exinde tertio lapide, Hippocephalum nomine, lucente iam die, cadaver hominis interfecti, dextra iacens capite avulso conspexit, contra occiduum latus extensum: territusque omine, finem parantibus fatis, destinatius ipse tendebat, venitque Tarsum, ubi leviore febri contactus, ratusque itinerario motu imminutae valetudinis excuti posse discrimen, petit per vias difficiles Mobsucrenas, Ciliciae ultimam hinchine pergentibus stationem, sub Tauri montis radicibus positam, egredique secuto die conatus, illabente morbi gravitate detentus est: paulatimque urente calore nimio venas, ut ne tangi quidem corpus eius posset, in modum foculi fervens, cum usus deficeret medelarum, ultimum spirans, deflebat exitium, mentisque sensu tum etiam integro, successorem suae potestatis statuisse dicitur Iulianum.

Deinde anhelitu iam pulsante letali, conticuit, diuque cum anima colluctatus iam discessura, abiit e vita tertium nonarum Octobrium,Novembrium, Seeck. imperii tricesimo octavotricesimo octavo, added by Val.; V omits. vitaeque anno quadragesimo quartoquarto added by Val.; V omits. et mensibus paucis.

Post quae, supremis cum gemitu conclamatis, excitisque lamentis et luctu, deliberabant locum obtinentes in aula regia primum, quid agerent quidve moliri deberent: paucisque occulte super eligendo imperatore temptatis, incitante (ut ferebatur) Eusebio, quem noxarum conscientia stimulabat, cum novandis rebus imminens obsisteret Iulianus, mittuntur ad eum Theolaifus et Aligildus tunctune comites, mortem indicantes propinqui, et oraturi, ut mora omni depulsa, ad obtinendum obtemperare sibi paratum, tenderet Orientem.

Fama tamen rumorque loquebatur incertus, Constantium voluntatem ordinasse postremam, in qua Iulianum (ut praediximus) scripsit heredem, et his quos diligebat, fidei commissa detulit et legata.

Uxorem autem praegnantem reliquit, unde edita postuma eiusque nomine appellata, cum adolevisset, matrimonii iure copulata est Gratiano.

Constantii A. virtutes, et vitia.

Bonorum igitur vitiorumque eius differentia vere servata, praecipua prima conveniet expediri. Imperatoriae auctoritatis cothurnum ubique custodiens, popularitatem elato animo contemnebat et magno, erga tribuendas celsiores dignitates impendio parcus, nihil circa administrationum augmenta praeter pauca novari perpessus, numquam erigens cornua militarium.

Nec sub eo dux quisquam cum clarissimatu provectus est. Erant enim (ut nos quoque meminimus), perfectissimi: nec occurrebat magistro equitum provinciae rector nec contingi ab eo civile negotium permittebat. Sed cunctae castrenses et ordinariae potestates, ut honorum omnium apicem, priscae reverentiae more, praefectos semper suspexere praetorio.

In conservando milite nimium cautus, examinator meritorum non numquam subscruposus,subscruposus, Loiselle from cod. Valent.; suscruposus, V (su- added by V2). palatinas dignitates velut ex quodam tribuens perpendiculo, et sub eo nemo celsum aliquid acturus, in regia repentinus adhibitus est vel incognitus, sed qui post decennium officiorum magisterium vel largitiones vel simile quicquam esset recturus, apertissime noscebatur. Valdeque raro contigerat, ut militarium aliquis ad civilia regenda transiret, contraque non nisi pulvere bellico indurati, praeficiebantur armatis.

Doctrinarum diligens affectator, sed cum a rhetorice per ingenium desereretur obtunsum, ad versificandum transgressus, nihil operae pretium fecit.

In vita parca et sobria, edendi potandique moderatione, valetudinem ita retinuit firmam, ut raros colligeret morbos, sed eos nonnon, added by V2. procul a vitae periculis: id enim evenire corporibus a lascivia dimotis et luxu, diuturna experimenta et professionesprofessiones, Bent.; probationes, W2BG; propassiones, V. medendi monstrarunt.

Somno contentus exiguo, cum id posceret tempus et ratio, perque spatia vitaevitae, vulgo, deleted by Novák, see note 4. longissima impendio castus, ut nec malivolo citerioris vitaemalevolo vitae, Novák; mare ministro, V; a citeriore ministro, Bent. ministro saltem suspicione tenus posset redargui, quod crimen etiam si non invenit, malignitas fingit, in summarum licentia potestatum.

Equitandi et iaculandi, maximeque perite dirigendi sagittas, artiumque armaturae pedestrispedestrios, V, see note 6. perquam scientissimus. Quod autem nec os tersisse umquam velnec os tersisse umquam vel, cf. xvi. 10, 10 (o from pedestrios, see note 5), Her.; autem stersisse cum quam nares (from mares), V. nares in publico, nec spuisse, nec transtulisse in partem alterutram vultum aliquando est visus, nec pomorum quoad vixerat gustaverit (ut dicta saepius) praetermitto.

Dinumeratis carptim bonis, quae scire potuimus, nunc ad explanandaexplanada eius vitia veniamus. Cum esset in negotiis aliis principibus mediis comparandus, si affectatae dominationis amplam quandam falsam repperisset aut levem, hanc sine fine scrutando, fasque eodem loco ducens et nefas, Caligulae et Domitiani et Commodi immanitatem facile superabat, quorum aemulatus saevitiam inter imperandi exordia, cunctos sanguine et genere se contingentes, stirpitus interemit.

Addebatur miserorum aerumnis, qui rei maiestatis imminutae vel laesae deferebantur, acerbitas eius et iracundia suspicionesquesuspicionesque, Her.; suspitiones, V. in huius modi cuncta distentae. Et siquid tale increpuisset, in quaestiones acrius exsurgens quam civiliter, spectatores apponebat his litibus truces, mortemque longius in puniendis quibusdam, si natura permitteret, conabatur extendi, in eius modi controversiarum partibus etiam Gallieno ferocior.

Ille enim perduellionum crebris verisque appetitus insidiis, Aureoli et Postumi et Ingenui et Valentis, cognomento Thessalonici, aliorumque plurium, mortem factura crimina aliquotiens lenius vindicabat: hichie etiam fictaficta, Bent., Hermann; facta, V. vel dubia, adigebat videri certissima, vi nimianimia, Lind.; vi, W2BG; ignea, Pet.; nea, V. tormentorum.

iustumquelustumqueiustumque, Val. from cod. Fauchetii; iusque, Her.; tumque, V. in eius modi titulis capitali odiocapitali odio. Momm.; capitaliter, G; capitali operat com (o to u, V2), V. oderat, cum maxime id ageret ut iustus aestimaretur et clemens. Et tamquam ex arida silva volantes scintillae, flatu leni ventorum, ad usque discrimina vicorum agrestium incohibili cursu perveniunt, ita ille quoque ex minimis causis, malorum congeries excitabat, Marci illius dissimilis principis verecundi, qui cum ad imperiale culmen in Syria Cassius surrexisset, epistularum fascem ab eo ad conscios missum, perlatore capto sibi oblatum, ilico signatum exuri praecepit, agens adhuc in Illyrico, ne insidiatoribus cognitis, invitus quosdam habere posset offensos.

Utque recte sentientes quidam arbitrabantur, virtutis erat potius indicium magnum,magnum, Clark; magnae, BG; Magnenti, Momm.; magni, V. imperio eundem Constantium sine cruore cessisse, quam vindicasse tam inclementer.

Ut Tullius quoque docet, crudelitatis increpans Caesarem, in quadam ad Nepotem epistula: Neque enim quicquam aliud est felicitas inquit nisi honestarum rerum prosperitas. Vel ut alio modo definiam: felicitas est fortuna adiutrix consiliorum bonorum, quibus qui non utitur, felix esse nullo pacto potest. Ergo in perditis impiisque consiliis, quibus Caesar usus est, nulla potuit esse felicitas. Feliciorque meo iudicio Camillus exsulans quam temporibus eisdem Manlius, etiam si (id quod cupierat) regnare potuisset.

Id Ephesius quoque Heraclitus asserens monet, ab inertibus et ignavis, eventus variante fortuna, superatos aliquotiens viros fuisse praestantes; illud vero eminere inter praecipuas laudes, cum potestas, in gradu,iracunda, Bent.; invicto gradu, Momm.; lac. indicated by Novák; leni gradu incedens, E. Meurig Davies; in gradu, V. velut sub iugum missa nocendi saeviendi cupiditate et irascendi, in arce victoris animi tropaeum erexerit gloriosum.

Ut autem in externis bellis hie princeps fuit saucius et afflictus, ita prospere succedentibus pugnis civilibus tumidus, et intestinis ulceribus rei publicae sanie perfusus horrenda: quo pravo proposito magis quam recto vel usitato, triumphalis arcus ex clade provinciarum sumptibus magnis erexit in Galliis et Pannoniis, titulis gestorum affixis, se (quoad stare poterunt monumenta) lecturis.

Uxoribus et spadonum gracilentis vocibus et palatinis quibusdam nimium quantum addictus, ad singula eius verba plaudentibus, et quid ille aiat aut neget (ut assentiri possint) observantibus.

Augebat etiam amaritudinem temporum, flagitatorum rapacitas inexpleta, plus odiorum ei quam pecuniae conferentium. Hocque multis intolerantius videbatur, quod nec causam aliquando audivit, nec provinciarum indemnitati prospexit, cum multiplicatis tributis et vectigalibus vexarentur. Eratque super his adimere facilis quae donabat.

Christianam religionem absolutam et simplicem anili superstitione confundens, in qua scrutanda perplexius quam componenda gravius excitavit discidia plurima, quae progressa fusius aluit concertatione verborum, ut catervis antistitum iumentis publicis ultro citroque discurrentibus per synodos (quas appellant), dum ritum omnem ad suum trahere conatur arbitrium, rei vehiculariae succideret nervos.

Figura tali situque membrorum: subniger, luce oculorum edita, cernensque acutum, molli capillocapilo, rasis assidue genis lucentibus ad decorem, usque ad pubem ab ipsis colli confinis longior, brevissimis cruribus et incurvis, unde saltu valebat et cursu.undecursu, enclosed in brackets by Gardt., cf. xxv. 4, 22.

Pollinctum igitur corpus defuncti, conditumque in loculis, Iovianus etiam tum protector domesticus, cum regia prosequi pompa, Constantinopolim usque iussus est, prope necessitudines eius humandum.

Eique vehiculo insidenti, quod portabat reliquias, ut principibus solet, annonae militaris offerebantur indicia (ut ipsi nominant probae) et animalia publica monstrabantur, et ex usu crebrescebant occursus, quae et alia horum similia eidem Iovianoloviano imperium quidem sed et cassumsed etcassum, A; sed vicarium, Harman; sede et assum, V. et umbratile (ut ministro rerum funebrium) portendebant.

Español

Aparato crítico

Notas del traductor

Referencias

Herramientas y descargas