Libro XXIII
Haec eo anno (ut
Et licet accidentium varietatem sollicita mente praecipiens, multiplicatos expeditionis apparatus flagranti studio perurgeret, diligentiam tamen ubique dividens,
Cum itaque rei idem fortiter instaret Alypius, iuvaretque provinciae rector, metuendi globi flammarum prope fundamenta crebris assultibus erumpentes, fecere locum exustis aliquotiens operantibus inaccessum, hocque modo elemento destinatius repellente, cessavit inceptum.
Eisdem diebus, legatos ad se missos ab urbe aeterna, dare natos meritisque probabilis vitae compertos, imperator honoribus diversis affecit. Et Apronianum Romae decrevit esse praefectum, Octavianum proconsulem Africae, Venusto vicariam commisit Hispaniae, Rufinum Aradium comitem Orientis, in locum avunculi sui Iuliani, recens defuncti, provexit.
Quibus ut convenerat ordinatis, terrebatur omine quodam, ut docuit exitus, praesentissimo. Felice enim largitionum comite profluvio sanguinis repente exstincto, eumque comite Iuliano secuto, vulgus publicos contuens titulos, Felicem Iulianum Augustumque pronuntiabat.
Praecesserat aliud scaevum
Super his alia quoque minora signa subinde quod acciderat2;
Inter haec tamen legationes gentium plurimarum auxilia pollicentium, liberaliter susceptae remittebantur, speciosa fiducia principe respondente, nequaquam decere adventiciis adiumentis rem vindicari Romanam, cuius opibus foveri conveniret amicos et socios, si auxilium eos adegerit necessitas implorare.
Solum Arsacem monuerat Armeniae regem, ut collectis copiis validis, iubenda operiretur, quo tenderet, quid deberet urgere, propere cogniturus. Proinde cum primam consultae rationes
Quo comperto omnes evolant ex hibernis, transmissique (ut textus docebat scriptorum), dispersi per stationes varias adventum principis exspectabant. Ipse autem Antiochiam egressurus, Heliopoliten quendam Alexandrum, Syriacae iuris dictioni praefecit, turbulentum et saevum; dicebatque non illum meruisse, sed Antiochensibus avaris et contumeliosis huius modi iudicem convenire.
Cumque eum profecturum deduceret
Disposuisse enim aiebat, hiemandi gratia per compendiariam viam, consummate procinctu, Tarsum Ciliciae reversurum, scripsisseque ad Memorium praesidem, ut in eadem urbe cuncta usui
Iamque apricante caelo tertium nonas Martias profectus, Hierapolim solitis itineribus venit. Ubi
Unde contractis copiis omnibus, Mesopotamiam
Cum enim calonum frequens multitude ad suscipiendum consuete pabulum prope acervum palearum stetisset, impendio celsum—hoc enim modo per regiones illas tales species construuntur,—rapientibus multis, quassata congeries inclinata est, parique exitio quinquaginta obruit homines, mole maxima ruinarum.
Maestus exinde digressus, venit cursu propero Carras, antiquum oppidum, Crassorum et Romani exercitus aerumnis insigne. Unde duae ducentes Persidem viae regiae distinguuntur, laeva per Adiabenam et Tigridem, dextra per Assyrios et Euphraten.
Ibi moratus aliquot dies, dum necessaria parat, et Lunae (quae religiose per eos colitur tractus), ritu locorum fert sacra, dicitur ante aras, nullo arbitrorum admisso occulte paludamentum purpureum propinquo suo tradidisse Procopio, mandasseque arripere fidentius principatum, si se interisse didicerit apud Parthos.
Hic Iuliani quiescentis animus agitatus insomniis,
Post quae ita digesta, agmina et commeatus omnis generis disponenti
Cuius atrocitate mali perculsus, ilico (ut ante cogitaverat) triginta milia
His ita ordinatis, ipse exitu simulato per Tigrim,2BG;
Et paulisper detentus, ut omen per hostias litando firmaret, Davanam venit castra praesidiaria, unde ortus Belias fluvius funditur in Euphraten. Hic corporibus cibo curatis et quiete, postridie ventum est ad Callinicum, munimentum robustum et commercandi opimitate
Luce vero secuta, profectus exinde per supercilia riparum fluvialium, aquis adulescentibus undique
Dumque hos alloquitur, Xerxis illius potentissimi regis instar, classis advenit, tribuno Constantiano cum comite Lucilliano ductante, quae latissimum flumen Euphraten artabat, in qua mille erant onerariae naves, ex diversa trabe confectae,
Re ipsa admoneor, breviter quantum mediocre potest ingenium, haec instrumentorum genera
Ferrum inter axiculos duos firmum compaginatur et vastum in modum regulae maioris extentum, cuius ex volumine tereti, quod in medio pars polita componit, quadratus eminet stilus extentius, recto canalis angusti meatu cavatus, et hac multiplici chorda nervorum tortilium illigatus: eique cochleae duae ligneae coniunguntur artissime,
Cum ad extremitatem nervorum acumen venerit summum, percita interno pulsu a ballista ex oculis avolat, interdum nimio ardore scintillans, et evenit saepius ut antequam telum cernatur, dolor letale vulnus agnoscat.
Scorpionis autem (quem appellant nunc Onagrum) huius modi forma est. Dolantur axes duo quernei vel ilicei, curvanturque mediocriter, ut prominere videantur in gibbas, hique in modum serratoriae machinae conectuntur ex utroque latere patentius perforati, quos inter per cavernas funes colligantur robusti, compagem (ne dissiliat) continentes.
Ab hac medietate restium ligneus stilus exsurgens obliquius,
Cum igitur ad concertationem fuerit ventum,2).
Et tormentum quidem appellatur ex eo quod omnis explicatio torquetur, scorpio autem quoniam aculeum desuper habet erectum, cui etiam onagri vocabulum indidit aetas novella ea re, quod asini feri cum venatibus agitantur, ita eminus lapides post terga calcitrando emittunt, ut perforent pectora sequentium aut perfractis ossibus capita ipsa displodant.
Hinc ad
Hoc genere operis si fuerit exserto vigore discussum, nudatis defensoribus muris,
Pro his arietum meditamentis iam crebritate despectis, conditur machina scriptoribus historicis nota, quam
Aedificatur autem hoc modo: testudo compaginatur immanis, axibus roborata longissimis, ferreisque clavis aptata, et contegitur coriis bubulis,
Conseruntur autem eius frontalibus trisulcae cuspides praeacutae, ponderibus ferreis
Hanc ita validam molem rotis et funibus regens, numerosus intrinsecus miles, languidiori murorum parti viribus admovet concitis, et nisi desuper propugnantium valuerint vires, collisis parietibus aditus patefacit ingentes.
Malleoli autem, teli genus, figurantur hac specie: sagitta est cannea, inter spiculum et harundinem multifido ferro coagmentata, quae in muliebris coli formam (quo nentur lintea stamina), concavatur ventre subtiliter, et plurifariam patens, atque in alveo ipso ignem cum aliquo suscipit alimento.
Et si emissa lentius arcu invalido,—ictu enim rapidiore exstinguitur,—haeserit usquam, tenaciter cremat, aquisque conspersa acriores excitat aestus incendiorum, nec remedio ullo quam superiacto pulvere consopitur. Hactenus de instrumentis muralibus, e quibus pauca sunt dicta. Nunc ad rerum ordinem revertamur.
Adscitis Saracenorum auxiliis, quae animis obtulere promptissimis, tendens imperator agili gradu Cercusium, principio mensis Aprilis ingressus est, munimentum tutissimum et fabre politum,
Quod Diocletianus exiguum
Namque, cum Antiochiae in alto silentio, scaenicis ludis mimus cum uxore immissus, e medio sumpta quaedam imitaretur, populo venustate attonito, coniunx Nisi somnus est
inquit en Persae,
et retortis plebs universa cervicibus, ex arce volantia
Iulianus vero dum moratur apud Cercusium, ut per navalem Aborae pontem exercitus et omnes sequelae transirent, litteras tristes Sallusti, Galliarum
Posthabito tamen suasore cautissimo, fidentius ultra tendebat, quoniam nulla vis humana vel virtus meruisse umquam potuit, ut quod praescripsit fatalis ordo non fiat. Statimque transgressus, pontem avelli praecepit,
Pari sorte hic quoque omen inlaetabile visum est, apparitoris cuiusdam cadaver extentum, carnificis manu deleti, quem praefectus
Profecti exinde Zaitham venimus locum, qui olea arbor interpretatur. Hic Gordiani imperatoris longe conspicuum vidimus tumulum, cuius actus a pueritia prima, exercituumque felicissimos ductus, et insidiosum interitum, digessimus tempore competenti.
Ubi cum pro ingenita pietate consecrato principi parentasset, pergeretque ad Duram (desertum oppidum2G;
Nam et oracula dubia legimus, quae non nisi casus discrevere postremi, ut fidem vaticinii Delphici, quae post Halyn flumen transmissum, maximum regnum deiecturum praedixerat Croesum, et aliam quae Atheniensibus ad certandum contra Medos oblique destinaverat mare, sortemque his posteriorem, veram quidem, sed non minus ambiguam: aio te, Aeacida, Romanos vincere posse.
Etrusci tamen haruspices qui comitabantur gnaros
Sed calcabantur philosophis refragantibus, quorum reverenda
Secuto itidem die, qui erat septimum idus Aprilis, sole vergente iam in occasum, ex parva nubecula subito aere crassato, usus adimitur lucis, et post minacem tonitruum crebritatem et fulgurum, Iovianus nomine miles ex
Eoque viso, harum rerum interpretes arcessiti, interrogatique etiam id vetare procinctum fidentius affirmabant, fulmen consiliarium esse monstrantes: ita enim appellantur quae dissuadent aliquid fieri vel suadent. Ideoque hoc nimis cavendum, quod militem celsi nominis cum bellatoriis iumentis exstinxit, et hoc modo contacta loca nec intueri nec calcari debere fulgurales pronuntiant libri.
Contra philosophi, candorem ignis sacri repente conspecti, nihil significare aiebant, sed esse acrioris spiritus cursum, ex aethere aliqua vi ad inferiora detrusum, aut si exinde praenoscitur aliquid,
Fracto2 C. F. W. M.; 2
Contemplans maximis viribus et alacritate vos vigere, fortissimi milites, contionari disposui, docturus ratione multiplici, non nunc primitus (ut maledici mussitant) Romanos penetrasse regna Persidis. Namque ut Lucullum transeam vel Pompeium, qui per Albanos et Massagetas, quos Alanos nunc appellamus, hac quoque natione perrupta, adivit
Sed ut a vetustate discedam, haec quae tradidit recens memoria replicabo. Traianus et Verus et
2G;
Et illos quidem voluntas, ad altiora propensiores, subire impulit facinora memoranda, sors
Adero ubique vobis, adiumento numinis sempiterni, imperator et antesignanus et conturmalis ominibus secundis (ut reor). At si fortuna versabilis in pugna me usquam fuderit, mihi vero pro Romano
Plures absumptae sunt maioribus nostris aetates, ut interirent radicitus quae vexabant. Devicta est perplexo et diuturno Marte Carthago, sed
Haec ut antiquitatum peritus exposui; superest ut aviditate rapiendi posthabita, quae insidiatrix saepe Romani militis fuit, quisque agmini cohaerens incedat, cum ad necessitatem congrediendi fuerit ventum, signa propria secuturus, sciens quod si
2 2from 2in margin.
Ad summam polliceor universis, rebus post haec prospere mitigatis,
Quocirca erigite iam nunc, quaeso, erigite animos vestros, multa praesumentes et bona,
Conclusa oratione ad hunc gratissimum finem, ductoris gloria proeliator miles exsultans, speque prosperorum elatior, sublatis altius scutis, nihil periculosum fore vel arduum clamitabat, sub imperatore plus sibi laboris quam gregariis indicente.
Maxime omnium id numeri Gallicani fremitu laetiore monstrabant, memores aliquotiens eo ductante, perque ordines discurrente, cadentes vidisse gentes aliquas alias supplicantes.
Res adigit huc prolapsa ut in excessu celeri situm monstrare
Hoc regnum quondam exiguum, multisque antea nominibus appellatum, ob causas quas saepe rettulimus, cum apud Babylona Magnum fata rapuissent Alexandrum, in vocabulum Parthi concessit Arsacis, obscuro geniti loco,
Qui post multa gloriose et fortiter gesta, superato Nicatore Seleuco, eiusdem Alexandri successore, cui victoriarum crebritas hoc indiderat cognomentum, praesidiisque Macedonum pulsis, ipse tranquillius agens temperator oboedientium fuit et arbiter lenis.
Denique post finitima cuncta vi vel aequitatis consideratione vel metu subacta, civitatum et castrorum castellorumque munimentis oppleta Perside, assuefactaque timori esse accolis omnibus, quos antea formidabat, medium ipse agens cursum aetatis placida morte decessit. Certatimque summatum et vulgi sententiis concinentibus, astris, ut ipsi existimant, ritus sui consecratione permixtus est omnium primus.
Unde ad id tempus reges eiusdem gentis praetumidi, appellari se patiuntur Solis fratres et Lunae, utque
Quam ob rem numinis eum vice venerantur et colunt, eo usque propagatis honoribus, ut ad nostri memoriam temporis,
Satisque constat, hanc gentem regna populis vi
Deinde cum Dareus posteaque Xerxes, Graeciam elementorum usu mutato aggressi, cunctis paene copiis terra marique consumptis, vix ipsi tutum invenere discessum, ut bella praetereamus Alexandri, ac
Quibus peractis, transcursisque temporibus longis sub consulibus et deinceps in potestatem Caesarum redacta re publica, nobiscum hae nationes subinde dimicarunt paribusque momentis interdum, aliquotiens superatae, non numquam abiere victrices.
Nunc locorum situm (quantum ratio sinit), carptim breviterque absolvam. Hae regiones in amplitudines diffusae longas et latas, ex omni latere insulosum et celebre, Persicum ambiunt mare, cuius ostia adeo esse perhibentur angusta, ut
Quibus angustiis permeatis, cum latitudo patuerit nimis extensa, aequa
Ergo permeatis angustiis ante dictis venitur ad Carmaniae3.
Utque geographici stili formarunt, hac specie distinguitur omnis circuitus ante dictus. Ab arctoo cardine usque ad Caspias portas, Cadusiis conterminat et Scytharum gentibus
Sunt autem in omini Perside, hae regiones maximae, quas vitaxae (id est magistri equitum) curant, et reges et satrapae—nam minores plurimas recensere difficile est et superfluum—Assyria, Susiana, Media, Persis, Parthia, Carmania maior, Hyrcania, Margiana, Bactriani, Sogdiani, Sacae, Scythia infra Imaum et
Citra omnes propinqua est nobis Assyria, celebritate et magnitudine et multiformi feracitate ditissima. Quae per populos pagosque amplos diffusa quondam et copiosos, ad unum concessit
In his pagis hiatus quoque conspicitur terrae, unde halitus letalis exsurgens, quodcumque animal proxime steterit, odore gravi consumit. Quae lues oriens a profundo quodam puteo, cum os eius excesserit, si in
Cuius simile foramen apud Hierapolim Phrygiae antehac (ut asserunt aliqui), videbatur. Unde emergens itidem noxius spiritus, perseveranti odore quidquid prope venerat corrumpebat, absque spadonibus solis, quod qua causa eveniat, rationibus physicis permittatur.
Apud Asbamaei quoque Iovis templum in Cappadocia, ubi amplissimus ille philosophus Apollonius traditur natus prope oppidum
Intra hunc circuitum Adiabena est, Assyria priscis temporibus vocitata, longaque assuetudine ad hoc translata vocabulum, ea re quod inter Onam et Tigridem sita, navigeros fluvios, adiri vado numquam potuit: transire enim
Nos autem dicimus quod in his terris amnes sunt duo perpetui, quos ipsi
In hac Adiabena, Ninus est civitas, quae olim Persidis regna possederat, nomen Nini potentissimi quondam regis, Samiramidis mariti, declarans, et Ecbatana et Arbela et Gaugamela, ubi Dareum Alexander post discrimina varia proeliorum, incitato Marte prostravit.
In omni autem Assyria, multae sunt urbes. Inter quas Apamia eminet, Mesene cognominata, et Teredon et Apollonia et Vologessia, hisque similes multae. Splendidissimae vero et pervulgatae hae solae sunt tres: Babylon cuius moenia bitumine Samiramis struxit—arcem enim antiquissimus rex condidit Belus—et Ctesiphon, quam Vardanes temporibus priscis instituit, posteaque rex Pacorus, incolarum viribus amplificatam et moenibus, Graeco indito nomine, Persidis effecit specimen summum. Post hanc Seleucia ambitiosum opus Nicatoris Seleuci.
Qua per duces Veri Caesaris (ut ante rettulimus), expugnata,
His
His tractibus Susiani iunguntur, apud quos non multa sunt oppida. Inter alia tamen eminet Susa, saepe domicilium regum, et Arsiana et Sele et Aracha. Cetera brevia sunt et obscura. Fluvii vero multi per haec loca discurrunt, quibus praestant Oroates et Harax et Mosaeus, per harenosas angustias, quae a Rubro prohibent Caspium mare, aequoream multitudinem inundantes.
At in laeva Media confinis Hyrcano panditur mari: quam ante regnum Cyri superioris, et incrementa
Pugnatrix natio et formidanda post Parthos, quibus vincitur solis, regiones inhabitans ad speciem quadratae figurae formatas. Harum terrarum
Coroni quoque montis altissimi partem habitantes occiduam, frumentariis agris affluunt et vinariis, pingui fecunditate laetissimi, et
Edunt
Abundat itaque
In his tractibus Magorum agri sunt fertiles, super quorum secta studiisque, quoniam
Qui cum superioris Indiae secreta fidentius penetraret, ad nemorosam quandam venerat solitudinem, cuius tranquillis silentiis praecelsa Brachmanorum ingenia potiuntur, eorumque monitu, rationes mundani motus et siderum, purosque sacrorum ritus (quantum colligere potuit) eruditus, ex his, quae didicit, aliqua sensibus magorum infudit, quae illi cum disciplinis praesentiendi futura, per suam quisque progeniem, posteris aetatibus tradunt.
Ex eo per saecula multa ad praesens, una eademque prosapia,
Huius originis apud veteres numerus erat exilis, eiusque ministeriis Persicae potestates in faciendis rebus divinis sollemniter utebantur. Eratque piaculum aras adire, vel hostiam contrectare, antequam magus, conceptis precationibus, libamenta diffunderet praecursoria. Verum aucti paulatim, in amplitudinem gentis solidae concesserunt et nomen, villasque inhabitantes, nulla murorum firmitudine communitas, et legibus suis uti permissi, religionis respectu sunt honorati.
Ex hoc magorum semine septem post mortem Cambysis, regnum inisse Persidos
In hac regione oleum conficitur Medicum, quo illitum telum, si emissum lentius laxiore arcu (nam ictu exstinguitur rapido) haeserit usquam, tenaciter cremat,
Paratur autem hoc modo. Oleum usus2AG; 3 2bA; 3.
Per haec loca civitates dispersae sunt plures, quis omnibus praestant Zombis et Patigran et Gazaca. Inter quas opibus et magnitudine moenium conspicuae sunt Heraclia et Arsacia et Europos et Cyropolis et Ecbatana, sub Iasonio monte in
Amnes has regiones praetereunt multi quorum maximi sunt Choaspes et Gyndes et Amardus et Charinda et Cambyses et Cyrus, cui magno et specioso, Cyrus ille superior rex amabilis, abolito vetere, id vocabulum dedit, cum ereptum ire regna Scythica festinaret, quod et fortis est (ut ipse etiam ferebatur), et vias sibi ut ille impetu ingenti molitus in Caspium delabitur
Per tractus meridianos expansa post haec confinia litoribus proxima Persis habitatur antiqua, minutis frugibus dives et palmite, aquarumque copia iucundissima. Amnes quippe multi per eam ante dictum influunt
Oppida vero mediterranea sunt ampliora—incertum enim qua ratione per oras maritimas nihil condiderunt insigne—inter quae Persepolis est clara et Ardea et
His propinquant Parthyaei, siti sub aquilone, colentes nivales terras et pruinosas, quorum regiones Choatres fluvius interscindit ceteris abundantior: et haec potiora residuis sunt oppida: Oenunia, Moesia,
Feri sunt2.
Quibus ab orientali australique plaga Arabes beati conterminant, ideo sic appellati quod frugibus iuxta et fetibus et palmite odorumque suavitate multiplici sunt locupletes, magnaeque eorum partes mare rubrum a latere dextro contingunt, laeva Persico mari collimitant, elementi utriusque potiri bonis omnibus
Ubi et stationes et portus tranquilli sunt plures, et emporia densa, et diversoria regum ambitiosa nimium et decora, aquarumque suapte natura calentium saluberrimi fontes et rivorum fluminumque multitude perspicua, sospitalisque temperies caeli, ut recte spectantibus nihil eis videatur ad felicitatem deesse supremam.
Ac licet abundet urbibus mediterraneis atque maritimis, campisque copiosis et vallibus, has tamen civitates habet eximias: Geapolim et Nascon et 2(from
Post huius terminos gentis, Carmania maior verticibus celsis erigitur, ad usque Indicum pertinens mare, fructuariis arboreisque fetibus culta, sed obscurior Arabum terris multo et minor. Fluminibus tamen ipsa quoque non minus abundans, caespiteque ubere iuxta fecunda.
Amnes autem sunt hic ceteris notiores, Sagareus et Saganis et Hydriacus. Sunt etiam civitates, licet numero paucae, victu tamen et cultu perquam copiosae, inter quas nitet Carmana omnium mater et Portospana et Alexandria et Hermupolis.
Interius vero pergenti occurrunt Hyrcani, quos eiusdem nominis alluit mare. Apud quos glebae macie internecante
Nec ideo tamen stivam ignorant, sed seminibus teguntur aliquae partes, ubi solum est pinguius, nec arbusta desunt in locis
Hic amnes duo pervulgat sunt nominis, Oxus et Maxera, quos urgente inedia, superantes natatu, aliquotiens tigres improvisae finitima populantur. Habent etiam civitates inter minora municipia validas, duas quidem maritimas, Socanda3in an erasure), V.2 V.
Contra hanc gentem sub aquilone dicuntur Abii versari, genus piissimum, calcare cuncta mortalia consuetum, quos (ut Homerus fabulosius canit) Iuppiter ab Idaeis montibus contuetur.
Sedes vicinas post Hyrcanos sortiti sunt Margiani, omnes paene collibus altis undique circumsaepti, ideo a mari discreti. Et quamquam pleraque sunt ibi deserta soli aquarum penuria,
Proximos his limites possident Bactriani, natio antehac bellatrix et potentissima, Persisque semper infesta, antequam circumsitos populos omnes ad dicionem gentilitatemque traheret nominis sui, quam rexere veteribus saeculis etiam Arsaci
Eius pleraeque partes ita ut Margiana, procul a litoribus sunt disparatae, sed humi gignentium fertiles, et pecus quod illic per campestria loca vescitur et montana, membris est magnis compactum et validis, ut indicio sunt cameli, a Mithridate exinde perducti, et primitus in obsidione Cyzicena visi Romanis.
Gentes eisdem Bactrianis oboediunt plures, quas exsuperant Tochari, et ad Italiae speciem crebris fluminibus inundantur, E quibus Artamis et Zariaspes ante sibi consociati, itidemque Ochus et
Sunt et hic civitates, quas amnes diversi perstringunt, his cedentes ut melioribus, Chatracharta
Hinc Sogdiani agunt
His contigui sunt Sacae natio fera, squalentia incolens loca, solum
Circa defectus et crepidines montium, quos Imavos et Apurios vocant, Scythae sunt varii,ura
Et gentes quidem variae hos incolunt tractus, quas nunc recensere, alio properans, superfluum puto. Illud tamen sciendum est, inter has nationes paene ob asperitatem nimiam inaccessas homines esse quosdam mites et pios, ut Iaxartae sunt et Galactophagi, quorum meminit vates Homerus in hoc versu
Inter flumina vero multa, quae per has terras vel potioribus iungit natura, vel lapsu ipso
Ultra haec utriusque Scythiae loca, contra orientalem plagam in orbis speciem consertae, celsorum aggerum summitates ambiunt Seras, ubertate regionum et amplitudine circumspectos, ab occidentali latere Scythis
Hanc itaque planitiem undique prona declivitate praeruptam, terrasque lato situ distentas, duo famosi nominis flumina
Incolunt autem fecundissimam glebam variae gentes, e2;
Agunt autem ipsi quietius Seres, armorum semper et proeliorum expertes, utque hominibus sedatis et placidis otium
Ipsi praeter alios frugalissimi pacatioris vitae cultores, vitantes reliquorum mortalium coetus. Cumque ad coemenda fila vel quaedam alia fluvium transierint advenae, nulla sermonum vice propositarum rerum pretia solis oculis aestimantur, et ita sunt abstinentes, ut apud se tradentes gignentia, nihil ipsi comparent adventicium.
Ariani vivunt post Seras, Boreae obnoxii flatibus, quorum terras amnis vehendis sufficiens navibus, Arias perfluit nomine, faciens lacum ingentem, eodem vocabulo dictitatum. Abundat autem haec eadem Aria oppidis, inter quae sunt celebria Vitaxa Sarmatina et Sotira et Nisibis et Alexandria, unde naviganti ad Caspium mare quingenta stadia numerantur et mille.
His locis Paropanisadae sunt proximi, Indos ab oriente, Caucasumque ab occidentali latere prospectantes, ipsi quoque montium defectibus inclinati, quos residuis omnibus maior, Gordomaris
Ante dictis continui sunt Drangiani collibus cohaerentes, quos flumen alluit
Post quos exadversum Arachosia visitur, dextrum vergens in latus, Indis obiecta, quam ab Indo fluviorum maximo (unde regiones cognominatae sunt) amnis multo minor exoriens, aquarum alluit amplitudine, efficitque paludem quam
At in penitissima parte Persidos, Gedrosia est dextra terminos contingens Indorum, inter minores alios 3, V.
Ne igitur orae maritimae spatia alluentia Persidos
Per has nationes dissonas et multiplices, hominum quoque diversitates sunt ut locorum. Sed ut
Effusius plerique soluti in venerem, aegreque contenti multitudine pelicum, puerilium stuprorum expertes, pro opibus
Nec apud eos extra regales mensas hora est praestituta prandendi, sed venter uni cuique velut solarium est, eoque monente quod incident editur, nec quisquam post satietatem superfluos sibi ingerit cibos.
Inmane quantum restricti et cauti, ut inter hostiles hortos gradientes non numquam et vineta, nec cupiant aliquid nec contingant, venenorum et secretarum artium metu.
Super his nec stando mingens nec ad requisita naturae secedens, facile visitur Persa: ita observantius haec aliaque pudenda declinant.
Adeo autem dissoluti sunt et artuum laxitate, vagoque incessu se iactitantes, ut effeminatos existimes, cum sint acerrimi bellatores, sed magis artifices quam fortes, eminusque terribiles, abundantes inanibus verbis, insanumque loquentes et ferum, magnidici et graves ac taetri, minaces iuxta in adversis rebus et prosperis, callidi superbi crudeles, vitae necisque potestatem in servos et plebeios vindicantes obscuros: cutes vivis hominibus detrahunt, particulatim vel solidas, nec ministranti apud eos famulo mensaeque adstanti, hiscere vel
Leges apud eos impendio formidatae, inter quas diritate exsuperant latae contra ingratos et desertores, et abominandae aliae per quas ob noxam unius, omnis propinquitas perit.
Ad iudicandum autem usu rerum spectati destinantur et integri, parum alienis consiliis indigentes, unde nostram consuetudinem rident, quae interdum facundos, iurisque publici peritissimos, post indoctorum collocat terga. Nam quod supersidere corio damnati ob iniquitatem iudicis, iudex alius cogebatur, aut finxit vetustas, aut olim recepta consuetudo cessavit.
Militari cultu ac disciplina proludiisque continuis rei castrensis et armaturae, quam saepe formavimus,
Indumentis plerique eorum ita operiuntur lumine colorum fulgentibus vario, ut (licet sinus lateraque dissuta relinquant flatibus agitari ventorum) inter calceos tamen et verticem nihil videatur intectum. Armillis uti monilibusque aureis, et gemmis, praecipue margaritis, quibus abundant, assuefacti post Lydiam victam et Croesum.
Restat ut super ortu lapidis huius, pauca succinctius explicentur. Apud Indos et Persas, margaritae reperiuntur in testis marinis robustis et candidis, permixtione roris anni tempore praestituto conceptae. Cupientes enim velut coitum quendam, humores ex lunari aspergine capiunt, densius oscitando. Exindeque gravidulae, edunt minutas binas aut ternas, vel uniones, ideo sic appellatas quod evisceratae conchulae singulas aliquotiens pariunt, sed maiores.
Idque indicium est aetheria potius derivatione, quam saginis pelagi hos oriri fetus et vesci, quod guttae matutini roris eisdem infusae, claros efficiunt lapillos et teretes, vespertini vero flexuosos contra et rutilos et maculosos interdum. Minima autem vel magna pro qualitate haustuum figurantur, casibus variatis.
Capturas autem difficiles et periculosas, et amplitudines pretiorum illa efficit ratio, quod frequentari sueta litora propter piscantium insidias declinantes, ut quidam coniciunt, circa devios scopulos et marinorum canum receptacula delitescunt.
Quod genus gemmae etiam in Britannici secessibus maris gigni legique (licet dignitate dispari)3