Libro XXIV

Latín

Liber XXIIII
Iulianus cum exercitu Assyriam ingreditur, et Anathan castellum ad Euphratem in fidem recipit, et incendit.

Post exploratam alacritatem exercitus, uno parique ardore impetrabilem principem superari non posse, deum usitato clamore testati, Iulianus summae rei finem imponendum maturius credens, restrictarestricta, Clark; contracta, Novák; extracta, V. quiete nocturna, itinerarium sonare lituos iubet et praestructiset praestructis, Clark (cf. e before difficultates (see note 3)); praestructisque, G; praestrictis, V. omnibus quae difficultatese difficultates, V; e del V2 arduae belli poscebant, candente iam luce, Assyrios fines ingressus, celso praeter alios spiritu obequitans ordinibus, aemulatione sui cunctos ad officia fortitudinis incendebat.

Utque ductor usu et docilitate firmatus, metuens ne per locorum insolentiam insidiis caperetur occultis, agminibus incedere quadratis exorsus est. Excursatores quidem quingentos et mille sensim praeire disposuit, qui cautius gradientes ex utroque latere, itidemque a fronte, nequis repentinus irrueret, prospectabant. Ipse vero medios pedites regens, quod erat totius roboris firmamentum, dextra legiones aliquas cum Nevitta, supercilia fluminis praestringere iussit Euphratis. Cornu vero laevum cum equitum copiis Arintheo tradidit et OrmizdaeOrmisdae, ducendum confertius, per plana camporum et mollia. Agmina vero postrema Dagalaifus cogebat et Victor, ultimusque omnium Osdruenae dux Secundinus.

Deinde ut hostibus (si erupissent usquam) vel conspicantibus procul timorem multitudinis maioris incuteret, laxatis cuneis iumenta dilatavit et homines, ut decimo paene lapide postremi dispararentur a signiferis primis, quod arte mira saepe fecisse, Pyrrhus ille rex dicitur Epirotes, opportunis in locis castra metandi, armorumque speciem diffundendi ex industria vel attenuandi perquam scientissimus, ut ubi convenissetconvenisset, Her.; usu venisset, Val.; ubi venisset, V. plures aestimarentur aut pauci.

Sarcinas vero et calones et apparationem imbellem, impedimentorumque genus omne inter utrumque latus instituit procedentium ordinatim, nequa vi subita raperentur (ut saepe contigit) improtecta. Classis autem licet per flumen ferebatur assiduis flexibus tortuosum, nec residere nec praecurrere sinebatur.

Emenso itaque itinere bidui, prope civitatem venimus Duram desertam, marginibus amnis impositam. In quo loco greges cervorum plures inventi sunt, quorum alii confixi missilibus, alii ponderibus inlisiinlisi, Her.; elisi, G; insae, V. remorum, ad satietatem omnes paverunt; pars maxima natatu assueta veloci, alveo penetrate, incohibili cursu evasit ad solitudines notas.

Exin dierum quattuor itinere levi peracto vespera incedente, cum expeditis mille impositis navibus, Lucillianus comes imperatuimperatu, Novák, Her.; imperio, Val.; imperiti a = principis, V. principis mittitur Anathan munimentum expugnaturus, quod (ut pleraque alia) circumluitur fluentis Euphratis. Et navibus (ut praeceptum est) per opportuna dispersis, insula obsidebaturinsula obsidebatur, transposui; obs. ins., Clark, with lac. after obs. c.c. nebulosa nocte obumbrante impetum clandestinum.

Sed postquam advenit lux certa, aquatum quidam egressus, visis subito hostibus, ululabili clamore sublato, excitos tumultuosis vocibus propugnatores armavit. Et mox aa, added by C. F. W. M.; ex, by Her.; V omits. specula quadam altissima explorato situ castrorum, quam ocissime cum duarum praesidio navium, amnem supermeat imperator, pone sequentibus navigiis multis, quae obsidionales machinas advehebant.

Iamque muris propinquans, cum non absque discriminibus multis consideraret esse certandum, sermone cum leni tum aspero et minaci, hortabatur ad deditionem defensores, qui ad colloquium petito Ormizda, promissis eius et iuramentis illecti, multa sibi de lenitudine Romana spondebant.

Denique prae se bovem coronatum agentes, quod est apud eos susceptae pacis indicium, descendere suppliciter, et statim munimento omni incenso, Pusaeus eius praefectus, dux Aegypti postea, honore tribunatus affectus est. Reliqui vero cum caritatibus suis et supellectili,supellectili, Clark; supellectile, BG; supellectio, V. humaniore cultu ad Syriacam civitatem Chalcida transmissi sunt.

Inter hos miles quidam, cum Maximianus perrupisset quondam Persicos fines, in his locis aeger relictus, prima etiam tum lanugine iuvenis, ut aiebat, uxores sortitus gentis ritu complures cum numerosa subole tunc senex incurvus, exultans, proditionisque auctor, ducebatur ad nostra, testibus affirmans et praescisse se olim et praedixisse, quod centenario iam contiguus, sepelietur in solo Romano. Post quae Saraceni procursatores partis cuiusdampartis cuiusdam, Kellerbauer, Eyssen.; parties quidam, V. hostium obtulere laetissimo principi, et munerati ad agenda similia sunt remissi.

Acciderat aliud postridie dirum. Ventorum enim turbo exortus, pluresque vertigines concitans, ita confuderat omnia, utut tabernacula, Her.; tecta ut t., W2G; tecta t., B; tecta uernacula (= ber-, V3, V. tabernacula multa conscinderentur, et supini plerique milites sternerentur vel proni, venti spirituventi spiritu, Novák; dispiritu, V. stabilitatem vestigii subvertente. Nec minus eodem die aliud periculosum evenit. Amne enim repente extra margines evagato, mersae sunt quaedam frumentariae naves, cataractis avulsis, ad defundendas reprimendasque aquas rigare suetas opere saxeo structis: quod utrum per insidias an magnitudine acciderit fluentorum, sciri non potuit.

Post perruptam incensamque urbem omnium primam, et captivos transmissos, certiore iam spe provectus exercitus ad fiduciam, elatis vocibus in favores principis consurgebat, adfore sibi etiam deinde dei caelestisdei caelestis, Her.; deinde caelestes, V. existimans curam.

Et cuicui, Clark; quia, G; quae, b; qui, V. per regiones ignotas de obscuris erat suspectior cura, astus gentis et ludificandi varietas timebatur. Ideoque imperator nunc antesignanus nunc agminibus cogendis insistens, cum expeditis velitibus, nequid lateret abstrusum, frutecta squalida vallesque scrutabatur, licentiores militum per longinqua discursus affabilitate nativa prohibendo vel minis.

Hostiles tamen agros omni frugum genere divites, cum segetibus et tuguriis inflammari permisit, ita demum cum usui necessaria abunde sibi quisque collegisset, et hoc modo sauciabatur salus hostium nesciorum.

Bellatores enim libenter quaesitis dextris propriis utebantur, alia virtutis suae horrea repperisse existimantes, et laeti quod vitaequod vitae quoque, G (quoque deleted by Pet. as dittogr.); quod vitae quod, V. subsidiis affluentes, alimenta servabant, quae navigiis vehebantur.

Hic vino gravis quidam temerarius miles ad ulteriorem ripam nullo urgente transgressus, in conspectu nostro ab hostilibushostilibus, Clark; hostibu, EAG; hominibus, V. captus, occisus est.

Imperator, castellis et oppidis allis intentatis, aliis quae deserta erant incensis, Pirisaboram in deditionem accipit succenditque.

Quibus tali casu patratis, ad castra pervenimus nomine Thilutha, in medio fluminis sita, locum immenso quodam vertice tumescentem, et potestate naturae, velut manu circumsaeptum humana, cuius ad deditionem incolae temptati mollius (ut decebat), quoniam asperitas edita vim superabat armorum, intempestivam tunctune defectionem esse firmabant. Sed hactenus responderunt, quod cum interiora occupaverint protinus gradientes Romani, se quoque utpote regnorum sequellas, victoribus accessuros.

Et post haec praetermeantes moenia ipsa, naves nostras verecundaverecunda, Haupt; cum verecundia, BG; nostra uasere cundia, V. quiete spectabant immobiles. Quo transito cum ad munimentum aliud AchaiachalamAchaiachala nomine venissemus, fluminis circumitione vallatum, arduumque transcensu, refutati pari responso discessimus. Alia postridie castra ob muros invalidos derelicta, praetereuntur incensa.incensa, EG; a nobis inoffensa, Novák censa, V.

Postera igitur et insequenti die stadiis ducentis emensis, ventum est ad locum Baraxmalcha. Unde amne transito miliario septimo disparata, Diacira invaditur civitas, habitatoribus vacua, frumento et salibus nitidis plena, in qua templum alti culminis arci vidimus superpositum, qua incensa caesisque mulieribus paucis, quae repertae sunt, traiecto fonte scatenti bitumine, Ozogardana occupavimus oppidum, quod formidine advenientis exercitus itidem deseruere cultores. In quo principis Traiani tribunal ostendebatur.

Hac quoque exusta, biduo ad refectionem corporum dato, prope extremum noctis quae secundum diem secuta est, Surena post regem apud Persas promeritae dignitatis, et Malechus Podosacis nomine, phylarchus Saracenorum Assanitarum, famosi nominis latro, omni saevitia per nostros limites diu grassatus, structis Ormizdae insidiis, quem ad speculandum exiturum (incertum unde) praesenserant, ideo sunt temptamento frustrati, quod angusta fluminis interluvies et praealta transiri vado non potuit.

Et primo lucis exordio, cum essent hostes iam in contuitu, visi tune primitus corusci galeis et horrentes indutibus rigidis,rigidis, W2G; perrigidis Eyssen.; praer-, Pet.; aere rigidis, Her.; rerigidis, V. milites in procinctum impetu veloci tendentes, eos involavere fortissime. Et quamvis arcus validis viribus flecterentur, et splendor ferri intermicans, Romanorum metum augeret, ira tamen acuente virtutem, clipeorum densitate contecti, ne possint emittere, coegerunt.

Animatus his vincendi primitiis, miles ad vicum Macepracta pervenit, in quo semiruta murorum vestigia videbantur, qui priscis temporibus in spatia longa protenti, tueri ab externis incursibus Assyriam dicebantur.

Hinc pars fluminis scinditur, largis aquarum agminibus ducens ad tractus BabyloniosBabylonosBabylonos, V, restored by Clark; Babilonios, EBG (-byl-, BG). interiores, usui agris futura et civitatibus circumiectis, alia Naarmalcha nomine, quod fluvius regum interpretatur, Ctesiphonta praetermeat, cuius in exordio turris in modum Phari celsior surgit. Hanc peditatus omnis pontibus caute digestis, transivit.

Equites vero cum iumentis armati, clementiores gurgites fluminis obliquati transnarunt, pars flumine absumpta interierunt, alia parsalia, Her.; alia, without lac., V. multitudine subita petiti telorum hostilium. Quos egressi auxiliares ad cursumcursum, Clark; cursuram, BG; cursurum, V. levissimi, fugientiumque cervicibus insistentes. laniatu avium prostraverunt.

Quo negotio itidem gloriose perfecto, ad civitatem Pirisaboram ventum est, amplam et populosam, ambitu insulari circumvallatam. Cuius obequitans moenia imperator et situm, obsidium omni cautela coeptabat, quasi sola formidine oppidanos a propugnandi studio summoturus. Quibus per colloquia saepe temptatis, cum nec promissis quisquam flecteretur nec minis, suscipitur oppugnandi exordium, et armatorum triplici corona circumdatis muris, aa, added by Gunther; V omits. die primo ad usque noctis initium, missilibus certabatur.

Tum defensores animo praestantes et viribus, perper, added by G; V omits. propugnacula ciliciis undique laxius pansis, quae telorum impetus cohiberent, obtecti scutis vimine firmissimo textis et crudorum tergorum densitate vestitis, validissime resistebant, ferrea nimirum facie omni: quia lamminae singulis membrorum lineamentis cohaerenter aptatae, fido operimento, totam hominis speciem contegebant.

Et aliquotiens Ormizdae utut, C. F. W. M.; indigenae, G; omni zadae et indignae, V. indigenae et regalis colloquia petentes obnixe, propinquantem probris atque conviciis ut male fidum incessebant et desertorem. Hac lenta cavillatione diei maxima parte exempta, tenebrarum silentio primo, multiformes admotae sunt machinae, coeptaque altitudo complanari fossarum.

Quae vixdum ambigua luce, defensores intentius contemplati, eo accedente quod angularem turrim ictus foravit arietis violentior, relictis civitatis duplicibus muris, continentem occupant arcem, asperi montis interrupta planitie superpositam, cuius medietas in sublime consurgens, tereti ambitu Argolici scuti speciem ostendebat, nisi quod ee, Clark; a, EG; aeseptem trioni, V. septemtrione, id quodquod, added in G; V omits. rotunditati defuerat,defuerat, Clark; deerat, G; idem erat, V. in Euphratis fluenta proiectae cautes eminentius tuebantur, in qua excellebant minae murorum, bitumine et coctilibus laterculis fabricatae, quo aedificii genere nihil esse tutius constat.

Iamque ferocior miles, pervasa urbe quam viderat vacuam, adversus oppidanos ab arce multimoda tela fundentes, acri contentione pugnabat. Cum enim idem prohibitores catapultis nostrorum urgerentur atque ballistis, ipsi quoque ex edito arcus erigebant fortiter tensostenses, quibus panda utrimque surgentia cornua ita lentius flectebantur, ut nervi digitorum acti pulsibus violentis, harundines ferratas emitterent, quae corporibus illisae contrariis, letaliter figebantur.

Dimicabatur nihilo minus utrubique saxorum manualium nimbis, etet, added by G; V omits. neutrubi inclinato momento, proelium atrox a lucis ortu ad initium noctis destinatione magna protractum, pari sorte diremptum est. Proinde die secuto, cum certaretur asperrime, multique funderentur altrinsecus, et aequi vigoresvigores, Corn.; vires, G; viores, V. gesta librarent, imperator omnes aleae casus inter mutuas clades experiri festinans, cuneatim stipatus, densetisque clipeis ab ictu sagittarum defensus, veloci saltu comitantibus promptis, prope portam venit hostilem, crasso ferro crustatam.

Et licet saxis et glande, ceterisque telis, cum periculi sociispericuli sociia, Clark; periculo salutis, G; periculis acus (acrius, V3, V. premeretur, fodicare tamen paratos valvarum latera ut aditum patefacerent, vocibus increpans crebris, non ante discessit, quam telorum congerie, quae superiaciebantur, se iam cerneret obruendum.

Evasit cum omnibus tamen, paucis levius vulneratis, ipse innoxius, verecundo rubore suffusus. Legerat enim Aemilianum Scipionem, cum historiarum conditore Polybio, Megalopolitano Arcade, et triginta militibus,militibus, Lind.; milibus, V. portam Carthaginis impetu simili subfodisse. Sed fides recepta scriptorum veterum recens factum defendit.

Aemilianus enim testudine lapidea tectam successerat portam, sub qua tutus et latens, dum moles saxeas detegunt hostes, urbem nudatam irrupit, Iulianus vero locum patentem aggressus, obumbrata caeli facie fragmentis montium et missilibus aegre repulsus, abscessit.

His raptim ac tumultuarie agitatis, cum operositas vinearum et aggerum impeditissimainpaeditissima a, V; a omitted by G. ceteris urgentibus cerneretur, machinam quae cognominatur helepolis, iussit expeditius fabricari, qua (ut supra docuimus) rexrex, G; est, WB (deleted by Novák); ex, V (est, V3. usus Demetrius, superatis oppidis pluribus, Poliorcetes appellatus est.

Ad hanc molem ingentem, superaturam celsarum turrium minas, prohibitores oculorum aciem intentius conferentes, itidemque instantiam obsidentium perpensantes, subito vertuntur ad preces, circumfusique per turres ac moenium minas, et fidem Romanam pansis manibus protestantes, vitam cum venia postulabant.

Cumque cessasse opera et munitores nihil temptare viderent ulterius, quod quietis erat indicium certum, copiam sibi dari conferendi sermonis cum Ormizda poscebant.

Hocque impetrato, MamersidisMamersides praesidiorum praefectus, demissus per funem, ductusque ad imperatorem (ut obsecravit), vita cum impunitate sibi consortibusque suis firmiter pacta, redire permissus est. Gestisque nuntiatis, plebs omnis utriusque sexus ad sententiam suam cunctis acceptis, pace foederata cum religionum consecrationibus fidis, patefactis egreditur portis, salutarem genium affulsisse sibi clamitans Caesarem, magnum et lenem.

Numerata sunt autem dediticiorum duo milia et quingenti; nam cetera multitudomultitude obsidium ante suspectans, navigiis parvis permeato amne discessit. In hac arce armorum alimentorumque copia reperta est maxima, unde necessariis sumptis, reliqua cum loco ipso exussere victores.

Iulianus Augustus ob rem bene gestam centenos viritim militibus promittit, et exiguum donativum dedignantes modesta oratione ad sanitatem revocat.

Postera die quam haec acta erant, perfertur ad imperatorem, cibos per otium capientem, nuntius gravis, Surenam Persicum ducem, procursatorum partis nostrae tres turmas inopinum aggressum paucissimos trucidasse, inter quos strato tribuno, unum rapuisse vexillum.

Statimque concitus ira immani, cum armigera manu, festinatione ipsa tutissimus pervolavit, et grassatoribus foeda consternatione depulsis, residuos duos tribunos sacramento solvit (ut desides et ignavos): decem vero milites ex his qui fugerant, exauctoratos, capitali addixit supplicio, secutus veteres leges.

Incensa denique urbe (ut memoratum est), constructo tribunali insistens, actis gratiis exercitui convocato, cunctos ad paria facienda deinceps hortabatur, et argenteos nummos centenos viritim pollicitus, cum eos parvitate promissi percitos tumultuaretumultuari, Lind.; tumultuare, V. sensisset, ad indignationem plenam gravitatis erectus:

En inquit Persae, circumfluentes rerum omnium copiis: ditare vos poterit opimitas gentis, si unum spirantibus animis fortiter fecerimus. Ex immensis opibus egentissima est—tandem credite Romana res publica, per eos qui (ut augerent divitias) docuerunt principes auro quietemquietem, V (restored by Günther); quiete, G. a barbaris redemptare.

Direptumredemptare. direptum, Günther; redempta (mark over a) redire imptum, V. aerarium est, urbes exinanitae, populatae provinciae: mihi nec facultates nec propinquitas generis suppetit, quamvis ortus sim nobilis, praeter pectus omni liberum metu: nec pudebit imperatorem, cuncta bona in animi cultu ponentem, profiteri paupertatem honestam. Nam et Fabricii familiari re pauperes, rexere bella gravissima, gloria locupletes.

Haec vobis cuncta poterunt abundare, si imperterriti deo meque (quantum humana ratio patitur), caute ductante, mitius egeritis: sin resistitis ad seditionum revoluti dedecora pristinarum, iamiam, added by Fletcher, c.c.; perite (for pergite) suggested by Clark. pergite.

Ut imperatorem decet, ego solus confecto tantorum munerum cursu, moriar stando, contempturus animam quam mihi febricula eripiet una, aut certe discedam; nec enim ita vixi, ut non possim aliquando esse privatus. Praeque me fero et laetor, ductores spectatissimos esse nobiscum, perfectos bellicarum omni genere doctrinarum.

Hac modesta imperatoris oratione, inter secunda et aspera medii, miles pro tempore delenitus, assumpta cum meliorum exspectatione fiducia, regibilem se fore pollicitus et morigerum, cunctorum adspirante consensu, auctoritatem eius sublimitatemque cordis extollebat in caelum, quod cum vere atque ex animo dicitur, solet armorum crepitu leni monstrari.

Repetitis post haec tentoriis, pro copia rei praesentis victu se recreavit et quiete nocturna. Animabat autem Iulianus exercitum, cum non per caritates, sed per inchoatas negotiorum magnitudines deieraret assidue: Sic sub iugum mitteret Persas, ita quassatum recrearet orbem Romanum. Ut Traianus fertur aliquotiens iurando dicta consuesse firmare Sic in provinciarum speciem redactam videam Daciam; sic pontibus Histrum et Euphratem,et Euphratem, ABG (-ten, G), Bent.; glacie perfidum, Her. (cf. Flor. iii. 4, 5); ut Aufidum, Clark; aufidum, V. superem, et similia plurima.

Post haec decursis milibus passuum quattuordecim, ad locum quendam est ventum arva aquis abundantibus fecundantem, quo itinere nos ituros Persae praedocti, sublatis cataractis undas evagari fusius permiserunt.

Itaque humo late stagnante, altero die militi requie data, imperator ipse praegressus, constratis periculis multis ex utribus pro copia pontibus, itidemque navibus confectis epericulisconfectis e, Her. (cf. xxiii. 3, 9); periculis multis et utribus et proci anavibus itidemque consectis, V. palmarum trabibus exercitum non sine difficultate traduxit.

In his regionibus agri sunt plures, consiti vineis varioque pomorum genere,genere with lac., Clark, c.c.; without lac., V. ubi oriri arbores assuetae palmarum, per spatia ampla ad usque Mesenen et mare pertinent magnum, instar ingentium nemorum. Et quaqua incesserit quisquam, termites et spadica cernit assidua, quorum ex fructu mellis et vini conficitur abundantia, et maritari palmae ipsae dicuntur facileque sexus posse discerni.

Additur etiam generare feminas seminibus illitas marium, feruntque eas amore mutuo delectari, hocque inde clarere, quod contra se vicissim nutantes, ne turgidis quidem flatibus avertuntur. Et si ex more femina maris non illita fuerit semine, abortus vitio fetus amittit intempestivos.intempestivos, EA; intempestuosos, WG; intempestiosos, V. Et siqua femina cuius arboris amore perculsa sit ignoretur, unguento ipsius inficitur truncus, et arbor alia naturaliter odoris dulcedinem concipit, hisque indiciis velut coeundi quaedam proditur fides.

Qua cibi copia satur exercitus, plures praetergressus est insulas, et ubi formidabatur inopia, ibi timor saginae gravis incessit. Sagittariorum denique hostilium impetu latenti temptatus, neque inultus, prope locum venit ubi pars maior Euphratis in rivos dividitur multifidos.

Oppidum Maiozamalcha expugnatum a Romanis atque excisum.

In hoc tractu civitas ob muros humiles ab incolis Iudaeis deserta, iratorum manu militum conflagravit. Quibus actis pergebat ulterius imperator, placida ope numinis (ut arbitrabatur), erectior.

Cumque Maiozamalcham venisset, urbem magnam et validis circumdatam moenibus, tentoriis fixis providit sollicite, ne castra repentino equitatus Persici turbarentur accursu, cuius fortitudo in locis patentibus, immane quantum gentibus est formidata.

Et hoc disposito stipatus velitibus paucis, ipse quoque pedes civitatis situm diligenti inquisitione exploraturus, in perniciosas praecipitatus insidias, ex ipso vitae discrimine tandem emersit.

Namque per latentem oppidi portam, Persae decem armati degressi, imaque clivorum pervadentes, poplitibus subsidendo, repentino impetu nostros aggressi sunt. E quibus duo conspectiorem habitu principem gladiis petiere districtis, sed occurrit ictibus erectum altiusAltius, E; elatius, suggested by Clark; magna elataque, W2; magnae lataque, V. scutum, quo contectus magna elataque fiducia unius lateri ferrum infixit, alterum stipatores multiplicatis ictibus occiderunt. Residuis e quibus vulnerati sunt aliqui, disiectis in fugam, spoliatisque ambobus, reducens incolumes socios, cum exuviis remeavit ad castra, omnium laetitia magna susceptus.

Sustulit in hoste prostrato aureum colli monile Torquatus, fudit confidentissimum Gallum alitis propugnatione Valerius, postea cognomento Corvinus, hacque gloria posteritati sunt commendati; non invidemus: accedat hoc quoque monumentis veteribus facinus pulchrum.

Constratis postridie pontibus, exercituque travecto, et metatis alibi salubrius castris, vallo duplici circumductis, quoniam (ut diximus) timebantur solitudines planae, oppidi suscepit obsidium, periculosum fore existimans, si gradiens prorsus, a tergo relinqueret quos timeret.

Haec dum magno molimine comparantur, Surena hostium dux iumenta adortus, quae in lucis palmaribus vescebantur, a cohortibus nostris repulsoriisrepulus ocius, Corn.; repulsoriis, V. cum paucorum exitio habitus frustra discessit.

Et duarum incolae civitatum, quas amnes amplexi faciunt insulas, parva sui fiducia trepidi, ad Ctesiphontis moenia se contulerunt, pars perpars per, G; pars, EB; par siluarum, V. silvarum densa, alii per paludes vicinas, alveis arborum cavatarum invecti, ad unicum auxilium et potissimum itineris longi, quod supererat, dilabuntur, ulteriora petituri terrarum.

E quibus resistentes aliquos nostri milites trucidabant, ipsi quoque lintribus et cymbis per varia discurrentes, captivos alios subinde perducebant. Id enim erat librata ratione dispositum, ut, dum copiae pedestres muros oppugnant, equestres turmae divisae per globos, abigendis insisterent praedis: hocque proviso, nullo provincialium damno, miles visceribus hostium pascebatur.

Iamque imperator munitummunitum, added by Pet.; V omits. muris duplicibus oppidum, ordine circumdatum trino scutorum, spe patrandi incepti, maximis viribus oppugnabat. Sed ut erat necessarius appetitus, ita effectu res difficillima. Nam accessus undique rupibus anfractu celsiore discissis, flexuosisque excessibus ob periculum anceps, adeundi copiam denegabat, maxime quoniamquoniam, G; cum, V. turres crebritate et altitudine formidandae, montem saxeum arcis naturaliter editum, aequabant, et proclivis planities flumini imminens, propugnaculorum firmitate muniebatur.

Accedebat his haut levius malum, quod lecta manus et copiosa (quae obsidebatur) nullis ad deditionem illecebris flectebatur, sed tamquam superatura, vel devota cineribus patriae, resistebat. Adversus eam aegreadversus eam aegre, Momm., adversis iam aegre, G; aduersus samaegrae, V. retentabatur, inferens se protervius miles, et pugnam vel aequo campo, iustoque proelio poscens, cumque receptui caneretur, assidue animosis hostem urgendi conatibus urebatur.

Vicit tamen nostrorum consilium contentionem virium maximam, divisisque operibus, officia quisque distributa capessit ocissime. Hinc enim ardui suggestus erigebantur, inde fossarum altitudines alii complanabant, terrarum latibula concava oblongis tramitibus alibi struebantur, locabant etiam artifices tormenta muralia, in funestos sonitus proruptura,

Et cuniculos quidem cum vineis, Nevitta et Dagalaifus curabant, ineundis autem conflictibus, et defendendis ab incendio vel eruptionibus machinis, praeerat imperator.

Cumque apparatu omni excindendae urbis labore multiplici consummato, pugna flagitaretur, Victor nomine dux reversus est ad usque Ctesiphonta, itineribus exploratis, nulla obstacula nuntians offendisse.

Quo efferati gaudio milites omnes, elatique firmioribus animis, ad certandum signum operiebantur armati.

Iamque clangore Martio sonantibus tubis, strepebant utrimque partes, et primi Romani hostem undique lamminis ferreis in modum tenuis plumae contectum, fidentemque, quod tela rigentis ferri lapsibus impacta resiliebant, crebris procursationibus et minaci murmure lacessebant: non numquam compage scutorum, qua velut testudine infigurabiliuminfigurabilium, V; infrangibilium, Bent.; in figuram mobilium, Pet. fornicum operiebantur aptissime, assiduis motibus laxius dehiscente. Contra Persae muris obstinatius adhaerentes, quantum facere nitique poterant, eludere et frustrari exitiales impetus conabantur.

Verum ubi vimineas crates prae se ferentes, oppugnatores iam moenia perurgerent, cum sagittariis funditores, alii quin etiam saxa volventes ingentia, cum facibus et malleolis eos longius propulsabant, tum aptatae ligneis sagittis ballistae, flexus stridoreflexus stridore, Momm.; flexu stridore, V. torquebantur, creberrima spicula funditantes, et scorpiones quocumque manus peritae duxissent, rotundos lapides evibrabant.

Iterum deinde ac saepe geminatis congressibus, aestus in meridiem crescens, effervescente vaporatius sole, apparatu operum et studio proeliandi intentos, cunctos revocaverat fatigatos et sudore perfusos.

Eodem mentis proposito, secuto quoque die, per varia certaminum genera controversae partes dimicantes instanter, aequis manibus et pari fortuna discedunt. Verum in omne discrimen armatis proximus princeps civitatis urgebat excidium, ne circa muros diu excubans, omitteret maiora quae temptabat.

Sed in districtis necessitatibus, nihil tam leve est quod non interdum etiam contra sperata, rerum adferat momenta magnarum. Cum enim (ut saepe) discessurae partes levius concertarent, abusive incusso ariete, qui paulo ante erat admotus, sternitur residuis omnibus altior turris, latere coctili firmissime structa, cuius ruina muri contiguum latus secum immani fragore protraxit.

Ibi tum varietate casuum obsidentium labor, obsessorumque industria vicissim facinoribus speciosis inclaruit. Nihil enim asperum ira et dolore succenso militi videbatur, nihil prohibitoribusprohibitoribus, Momm.; munitoribus, V, deleted by Kellebauer as a gloss. erat pro salute concurrentibus,concurrentibus, Madvig; currentibus, V; certantibus, Damsté. metuendum aut dirum. Nam cum anceps proeliumproelium, Her.; pugnae, sugg. by Clark; pugna, V; opus, Damsté. diutius fervens, sanguine utrimque multis caedibus fuso, diei finisset occasus, tumtur, Kiessling; tandem, G; vixdum, Pet.; dum, V. fatigationi consulitur.

Dumque haec luce agerentur ac palam, nuntiatur imperatori, pervigili cura distento, legionarios milites, quibus cuniculorum erant fodinae mandatae, cavatis tramitibus subterraneis, sublicibusquesublicibusque, Lind.; subliciisque, BG; supplicibusque, V. suspensis, ima penetrasse fundamentorum, iam (si ipse disposuerit) evasuros.

Cum itaque noctis plerumque processisset, aeneatorum accentu, signo dato progrediendi ad pugnam, ad arma concursum est: et consulto murorum invaduntur utrimque frontes, ut dum propulsaturi pericula, defensores ultro citroque discurrunt, nec proxima fodientis audiretur ferri tinnitus, nec quoquam intrinsecus obsistente, cuniculariorum subito manus emergat.

Quibus ita (ut convenerat) ordinatis, et occupatis prohibitoribus, patefactisque latebris, evolat Exsuperius, de Victorum numero miles, post quem Magnus tribunus, et Iovianus notarius, quos audax multitudo secuta, his prius confossis, quos in aede per quam in lucem prodierant, invenerunt, suspensis gradibus procedentes obtruncarunt vigiles omnes, ex usu moris gentici iustitiam felicitatemque regis sui canoris vocibus extollentes.

Existimabatur Mars ipse (si misceri hominibus numina maiestatis iura permittunt), adfuisse castra Lucanorum invadenti Luscino. Hocque ideo creditum est quod in congressu flagranti, scalas vehens visus formidandae vastitatis armatus, postridie cum recenseretur exercitus, praecipuo studio quaesitus, reperiri non potuit, cum se ultro offerret, si miles fuisset, memorabilis conscius facti. Sed ut tunctune qui esset pulchri facinoris auctor penitus est ignoratum, ita nunc enituerunt hi qui fecere fortissime, obsidionalibus coronis donati, et pro contione laudati, veterum more.

Tandem nudata, reseratis aditibus multis, lapsura invaditur civitas, et sine sexus discrimine vel aetatis, quicquid impetus repperit, potestas iratorum absumpsit, alii exitii imminentis timore, cum hinc ignis inde mucrones urgerent, ultimum flentes, e muris acti sua sponte praecipites, membrisque omnibus infirmati, vitam morte funestiorem paulisper, dum caederentur egerunt.

Extractus est autem vivus cum satellitibus octoginta Nabdates, praesidiorum magister, quem oblatum sibi cum aliis servari iussit intactum, serenus imperator et clemens.

Divisa itaque perpensis meritis et laboribus praeda, ipse (ut erat parvo contentus), mutum puerum oblatum sibi suscepit gesticularium, multa quae callebat, nutibus venustissimis explicantem, e tribus aureis nummis,e tribus aureis nummis, Pet.; tris aureos nummos, Haupt; et tribus a.n., V. partae victoriae praemium iucundum (ut existimabat) et gratum.

Ex virginibus autem, quae speciosae sunt captae ut in Perside, ubi feminarum pulcritudo excellit, nec contrectare aliquam voluit nec videre, Alexandrum imitatus et Africanum, qui haec declinabant, ne frangerentur cupiditate, qui se invictos a laboribus ubique praestiterunt.

Inter haec certamina nostrae partis architectus, cuius nomen non suppetit, post machinam scorpionis forte assistens, reverberate lapide quem artifex titubanter aptaverat fundae, obliso pectore supinatus, profudit animam disiecta compage membrorum, adeo ut ne signa quidem totius corporis noscerentur.

Exin profecturoprofecturo, Bent.; profecto, V. imperatori, index nuntiaverat certus, circa muros subversi oppidi fallaces foveas et obscuras, quales in tractibus illis sunt plurimae, subsedisse manum insidiatricem latenter, ut inprovisoimprovise inde exorta, agminis nostri terga feriret extrema.

Confestimque ad extrahendam eam missi sunt compertae fortitudinis pedites. Qui cum neque pervadere foraminum aditus, nec amendatos intus prolicere possent ad decernendum, collectam stipulam et sarmenta specuum faucibus aggesserunt. Unde fumus angustius penetrans, ideoque spissior, quosdam vitalibus obstructis necavit, alios ignium afflatu semustos,adflatu semustos, Günther; adflatus immissus, Val.; adflatus emistus (-ssus, V3, V. prodire in perniciem coegit abruptam, et ita omnibus ferro incendioque consumptis, ad signa repedavit ocius miles. Hoc modo civitas ampla et populosa virtute roboris excisa Romani, in pulverem concidit et ruinas.

Post quae tam gloriosa, transitis pontibus multorum amnium concursu continuatis, ad munimenta gemina venimus, aedificiis cautiscavatis, BG; cautis, V3(from caucis, V); lautis, Val. exstructa, ubi Victorem comitem exercitus praevium, a transitu fluminis regis filius progressus a Ctesiphonte, cum optimatibus et multitudine armata, prohibere conatus, catervis sequentium militum visis, abscessit.

Munitissimum situ et opere castellum expugnant Romani ac incendunt.

Pergentes itaque protinus, ad lucos venimus, agrosque pube variorum seminum laetos, ubi reperta regia Romano more aedificata, quoniam id placuerat, mansit intacta.

Erat etiam in hac eadem regione extentum spatium et rotundum, loricae ambitu circumclausum, destinatas regiis voluptatibus continens feras, cervicibus iubatis leones, armisque hispidos apros, et ursos (ut sunt Persici) ultra omnem rabiem saevientes, et alia lecta immania corpora bestiarum: quas omnes diffractis portarum obicibus, equites nostri venatoriis lanceis et missilium multitudine confoderunt.

Quae locaquae loca, Lind.; quo loco, V. pinguiapinguia, Petschenig; pingui, V. satis etsatis et, Her.; situ et, G; sitas et, V. cultu, quibusquibus, G; quibus, V; dives, Momm. Coche (quam Seleuciam nominant) haut longius disparatur, ubi vallatis opere tumultuario castris, et exercitu omni per aquarum et pabuli opportuna biduo recreato, antegressus cum procursatoribus princeps, et civitatem desertam collustrans, a Caroa Caro, Lind.; a Severo, Gardt.; Vero, Val.; sacro, VEBG. principe quondam excisam, in qua perpetuus fons stagnum ingens eiectat, in Tigridem defluens, corpora vidit suffixa patibulis multa necessitudinum eius, quem prodidisse civitatem Pirisaboram rettulimus supra.

Hic et Nabdates vivus exustus est, quem extractum cum octoginta ee, restored by Clark; octogintae, V. latebris expugnatae docui civitatis, eo quod interlatebrisinter, added by another hand in erasure, V. exordia obsidii coepti, clam pollicitus prodere, dimicavit acerrime, adeptusque veniam insperatam, ad id proruperat insolentiae, ut OrmizdamOrmisdamOrmisdam, G; hormia, V (omnia, V3. laceraret omnibus probris.

Itaque aliquantum progressi, tristi percellimur facto. Dum enim tres procursatorum cohortes expeditae cum cuneo Persico decertarent, quem patefactis subito portis, profuderat civitas, proruptores alii ex contraria fluminis ripa, iumenta nos sequentia cum pabulatoribus paucis, licenter palantibus, intercipiunt et obtruncant.

Unde profectus imperator iratus et frendens, iamque regionibus Ctesiphontis propinquans, celsum castellum offendit et munitissimum, ad quod explorandum ausus accedere, obscurior (ut ipse rebatur) cum paucis obequitans muros, pauloque avidius intra ictum telorum repertus, latere non potuit: statimque diversorum missilium nube exagitatus oppetisset tormento murali, ni vulnerato armigeroaimigero, qui laterilateii eius haerebat, ipse scutorum densitate contectus, evitato magno discrimine, discessisset.

Qua causa concitus iraira, added before concitus by C. F. W. M.; inmani (-e, V3, V, omitting ira. immani, munimentum disposuit obsidere, prohibitoribus acriter ad resistendum intentis, quod loco fidebant, propemodum inaccesso, quodque rex cum ambitiosis copiis passibus citis incedens, propediem affore credebatur.

Iamque vineis et residuis omnibus, quae poscebat obsidium, paratis, vigilia secunda praecipiti, cum nox casu tunctune lunari nitens splendore,nitens splendore, transposuit, Baehrens. his qui propugnaculis insistebant, aperte cuncta monstraret, repente in unum pondus coacta, multitudo patefactis subito portis erupit, cohortemque nec opinantem adorta nostrorum, cecidit complures, inter quos etiam tribunus peremptus est, periculum propulsare conatus.

Quae dum ita aguntur, pari modo ut antea, Persae ex adversa fluminis ripa, partem adorti nostrorum, interfectis quibusdam vivos cepere non nullos. Et timore simul quia venisse in maiorem numerum copiae putabantur hostiles, egere nostri tune segnius, sed ubi animis in audaciam restitutis, armisque raptis inter tumultum, exercitus cantu concitus bucinarum, cumcum, omitted by PBG; cum (with dot over m), V. minaci murmure festinaret, eruptores perterriti reverterunt intacti.

Et imperator ira gravi permotus, reliquos ex ea cohorte, qui abiecteabiecte, E2G; abiectius, sugg. by Clark; abiecta, V (-te, V3). sustinuerant impetum grassatorum, ad pedestrem compegit militiam (quae onerosior est) dignitatibus imminutis.

Flagrans post haec ad eruendum castellum, ubi periclitatus est, operam convertit et curam, nusquam ab antesignanis ipse digrediens, ut inter primos dimicans militi admiliti ad, AG; militia fortiter, V. fortiter faciendum esset exemplo, spectator probatorque gestorum. Quo inter discriminum vertices diu multumque versato, varietate munitionum atque telorum, et conspiratione oppugnatorum, idem castellum incenditur captum.

Post quae consideratis asperitatibus ante gestarum rerum et impendentium, requievit exercitus, labore nimio quassatus, multis victui congruis adfatim distributis. Vallum tamen sudibus densis etet, NG; B omits; effossarum, V (exfossarum, V3). fossarum altitudine cautius deinde struebatur, cum a vicina iam Ctesiphonte, repentini excursus et alia formidarentur occulta.

Persarum duobus millibus et quingentis interfectis, et vix LXX suorum amissis, Iulianus multos coronis pro contione donat.

Ventum est hinc ad fossilead fossile, EG (-osi—, E); protinus ad, Her.; pro (ad, V3 fosile, V. flumen, Naarmalcha nomine (quod amnis regum interpretatur), tunctune aridum. Id antehac Traianus, posteaque Severus, egesto solo fodiri in modum canalis amplissimi, studio curaverat summo, ut aquis illuc ab Euphrate transfusis, naves ad Tigridem commigrarent.

Tutissimumque ad omnia visum est, eadem loca purgari, quae quondam similia Persae timentes, mole saxorum obruere multorum. Hacque valle purgata, avulsis cataractis undarum magnitudine classis secura, stadiis triginta decursis,decursis, Val.; depulsa, EBG; depulsis (-sa, V3, V, def. by Pet. in alveum eiecta est Tigridis, et contextis ilico pontibus transgressus exercitus iter Cochen versus promovit.

Utque lassitudini succederet quies opportuna, in agro consedimus opulento, arbustis et vitibus et cupressorum viriditate laetissimo, cuius in medio diversorium opacumopaeum est et amoenum, gentiles picturas per omnes aedium partes ostendens, regis bestias venatione multiplici trucidantis; necnee enim apud eos pingitur vel fingitur aliud, praeter varias caedes et bella.

Proinde cunctis ex sententia terminatis, Augustus altius iam contra difficultates omnes incedens, tantumque a fortuna sperans nondum afflicta, ut propius temeritatem multa crebro auderet, validiores naves ex his quae alimenta portabant et machinas, deoneratas octogenis implevit armatis, retentoque secum classis robore firmiore, quam in tres diviserat partes, unam cum Victore comite quiete prima noctis emitti disposuit, ut flumine raptim transmisso, ripae occuparentur hostiles.

Quod cum acri metu territi duces, concordi precatu fieri prohibere temptarent, neque destinationem flecterent principis, sublato vexillo, ut iussum est, evolant e conspectu quinque subito naves, et cum ripas iam adventarent, facibus et omni materia, qua alitur ignis, petitae assiduis iactibus, cum militibus iam conflagrassent, ni veloci vigore pectoris excitus imperator, signum sibi datum nostros quod margines iam tenerent (ut mandatum est), erexisse proclamans, classem omnem properare citis remigiis adegisset.

Quo facto et naves incolumes sunt receptae, et residuus miles, quamquam saxis et varietate telorum ex edito vexaretur, post concertationem acerrimam, praealtas ripas et arduas supergressus, stabat immobilis.

Et miratur historia, Rhodanum arma et loricam retinente Sertorio, transnatatum, cum eo momento turbati quidam milites, veritique ne remanerent, post signum erectum, scutis, quae patula sunt et incurva, proni firmius adhaerentes, eaque licet imperite regendo, per voraginosum amnem velocitatem comitati sunt navium.

Contra haec Persae obiecerunt instructas cataphractorum equitum turmas, itaturmas ita, Clark; turmas sic, EBG; turma sit (-as sic, V3), V. confertas, ut lamminis cohaerenter aptaticohaerenter aptati, Clark; coaptati, vulgo; quae aptati, V. corporum flexus, splendore praestringerent occursantes obtutus, operimentis scorteis equorum multitudine omni defensa, quorum in subsidiis manipuli locati sunt peditum, contecti scutis oblongis et curvis, quae texta vimine et coriis crudis gestantes densius se commovebant. Post hos elephanti gradientium collium specie, motuque immanium corporum, propinquantibus exitium intentabant, documentis praeteritis formidati.

Hinc imperator catervis peditum infirmis mediuminfirmis medium, Lind.; firmis inmedium, V. inter acies spatium secundum Homericam dispositionem praestituit, ne locati priores, cedentesque deformiter, cunctos averterent secum, aut postsignani pone omnes reiecti centurias, nullo retinenteretinente, P, Lind.; renitente, BG; recinente, V. licentius verterent terga, ipse cum levis armaturae auxiliis, per prima postremaque discurrens.

Ergo ubi vicissim contiguae se cernerent partes, cristatis galeis corusci Romani, vibrantesque clipeos, velut pedis anapaesti praecinentibus modulis, lenius procedebant, et praepilatis missilibus per procursatores principiis pugnae temptatis, excita undique humus rapido turbine portabatur.

Et cum undiquehumusundique, added by G; V omits. solito more conclamaretur, virorumque alacritatem sonans classicumsonantia classica, G; sonans c., B; classicum iam iuvaret, Bent.; iam deleted by Clark; classica iam, V. iuvaret, hastis et mucronibus strictis, hinc inde comminus pugnabatur: sagittarum periculopericulo, V; periculis, vulgo. miles erat immunis, quantum interiora festinatius occupabat. Inter quae Iulianus pulsos fulcire subsidiis, incitareque tardantes, quasi conturmalis strenuus properabat et rector.

Laxata itaque acies prima Persarum, leni ante, dein concito gradu, calefactis armis retrorsus gradiens propinquam urbem petebat, quam sequebatur miles itidem fessus in campis torridis ad usque diei finem a lucis ortu decernens, eiusque occipitiis pertinacius haerens, omnem cum Pigrane et Surena et Narseo, potissimis ducibus, ad usque Ctesiphontis muros egit praecipitem, adversorum feriens suras et terga.

Perrupissetque civitatis aditus lapsorum agminibus mixtus, ni dux Victor nomine manibus erectis prohibuisset et vocibus, etet, put before ipse by Kellerbauer; G omits; after umerum, V. ipse umerum sagitta praestrictus, et timens ne intra moenium ambitus rapidus miles inconsulte repertus nullosque inveniens exitus, multitudinis pondere circumveniretur.

Sonent Hectoreas poetae veteres pugnas, fortitudinem Thessali ducis extollant, longae loquantur aetates Sophanem et Aminiam et Callimachum et Cynaegirum, Medicorum egregiaegregia, Her., Novák; in Graecia, WBG; ingentia, E, Haupt; ingraeci (-genci, V3, V. culminaaculmina, V; fulmina, Lind. illa bellorum: non minus illo die quorundam ex nostris inclaruisse virtutem, omnium confessione monstratur.

Post timorem depositum, calcatasque ruinas hostilium corporum, iusto sanguine miles etiam tum cruentus, ad imperatoris tentoria congregatus, laudes ei perhibebat et gratias, quod ignoratus ubique dux esset an miles, magis aliorum quam suum respiciens commodum,aliorum . commodum, added by Novák; cf. xvii. 1, 2; xxiii. 5, 24; xxv. 3, 18; etc. ita rem prospere gesserat ut caesis Persarum plus minusve duobus milibus et quingentis, septuaginta caderent soli nostrorum.

Qui appellans plerosque nominatim, quos stabili mente aliquid clarum fecisse, ipse arbiter perspexit, navalibus donavit coronis et civicis et castrensibus.

Abunde ratus post haec prosperitates similis adventare, complures hostias Marti parabat ultori, et ex tauris pulcherrimis decem ad hoc perductis, nondum aris admoti, voluntate sua novem procubuere tristissimi, decimus vero, qui diffractis vinculis lapsus aegre reductus est, mactatus ominosa signa monstravit. Quibus visis, exclamavit indignatus acriter Iulianus Iovemque testatus est, nulla Marti iam sacra facturum: nec resecravit, celeri morte praereptus.

Imperator a Ctesiphontis obsidione deterritus, cunctas naves suas temere iubet exuri, et a flumine recedit.

Digesto itaque consilio cum primatibus super Ctesiphontis obsidio, itum est in voluntatem quorundam, facinus audax et importunum esse noscentium id aggredi, quod et civitas situ ipso inexpugnabilis defendebatur, et cum metuenda multitudine protinus rex adfore credebatur.

Vicit sententia melior, cuius utilitate princeps sollertissimus approbata, Arintheum cum manu peditum expedita,approbata .. . expedita, added by G; V omits. ad populandas regiones circumsitas misit, armentis laetas et frugibus, hostes pari persecuturum industria, quos dispalatos nuper densi tramites et latebrae texere notissimae.hinc opulenta after notissimae, V; G omits, with lac. of

Sed ille avidae semper ad ulteriora cupiditatis, parvi habitis vetantium dictis, et increpitis optimatibus, quod ob inertiam otiique desiderium, amitti suaderent prope iamletters; a greater lac. was suspected by N, Val. parta regna Persidis, flumine laeva relicto, infaustisotiiqueiam, added by G; V omits. ductoribus praeviis, mediterraneas vias arripere citato proposuit gradu.

Et tamquam funesta face Bellonae subiectis ignibus exuri cunctas iusserat naves, praeter minores duodecim, quas profuturas pangendis pontibus disposuit vehi carpentis, idque putabat utiliter ordinasse, ne relicta classis usui hostibus foret, aut certe (ut ab expeditionis primordio factum est), armatorum fere viginti milia in trahendis occuparentur eisdem navibus et regendis.

Dein cum metuens sibi quisque mussaret, monstraretque perspicua veritas, quod repulsus forsitan ariditate vel altitudine montium, ad aquas redire non poterit miles, tortique perfugae aperte faterentur se fefellisse, concursu maximo exstingui iussae sunt flammae. Et quoniam ignis auctus immaniter plerasque consumpsit, duodecim tantum modo naves potuerunt intactae servari, quae ut possint custodiri discretae sunt.

Hoc casu classe cum non oporteret abolita, Iulianus consociato fretus exercitu, cum armatorum nulli per diversa distringerentur, numero potior ad interiora tendebat, alimenta adfatim opulentis suggerentibus locis.

Quo cognito hostes, ut inedia nos cruciarent, herbas cum adultis segetibus incenderunt, et conflagratione procedere vetiti, stativis castris dum flammae senescerent tenebamur.tenebamur, Val.; nitebantur, B; nitebamur, V. Insultantesque nobis longius Persae, nunc de industria se diffundebant, aliquotiens confertius resistentes, ut procul conspicantibus viderentur advenisse iam regis auxilia, ideoque eos aestimaremus erupisse ad audaces excursus, et insolita temptamenta.

Maerebat tamen ob haec imperator et miles, quod nec contabulandi pontis erat facultas, amissis navibus temere, nec occurri poterat hostis adventicii motibus, quem adesse coruscus nitor indicabat armorum, arte pro singulis membris inflexus. Hisque accedebat aliud haud exiguum malum, quod nec adminicula quae praestolabamur cum Arsace et nostris ducibus apparebant, ob causas impedita praedictas.

Imperator cum iam nec pontes facere, nec parti copiarum suarum adiungi, per Corduenam reverti statuit.

Has ob res ut solaretur anxios milites princeps, captives graciles suapte natura, ut omnes paene sunt Persae, et macie iam confectos, iussit in medium duci, nostrosque respiciens, En inquit quos Martia ista pectora viros existimant, deformes illuvie capellas et taetras, utque crebri docuerunt eventus, antequam manus conferant abiectis armis vertentes semet in fugam.

Quibus dictis remotisque captivis, super rerum summa consultabatur. Et multis ultro citroque dictitatis, cum reverti debere per loca qua venimus, plebs vociferaretur imprudens, resistebat intentius princeps, multis cum eo idcum eo id, Her.; cum eo, EG; cumineo, V. nequaquam fieri posse monstrantibus, per effusam planitiem pabulo absumpto et frugibus, vicorumque reliquiis exustorum inopia squalentibus ultima: quodque liquentibus iam brumae pruinis, omne immaduerat solum, et ruptisruptis, vulgo; raptis, V. riparum terminis aucti, inhorruere torrentes.

Eoeo, Lind.; ergo, EBG; ego, V. etiam ad difficultatem accedente negotii, quod per eas terras vapore sideris calescentes,calescentes, V; calescente, Momm.; calescentis, sugg. by Clark. muscarum et culicum multitudine referta sunt omnia, earumque volatu dies et astrorum noctu micantium facies obumbratur.

Etet, G omits. cum nihil humani proficerent sensus, diu fluctuantes et dubii, exstructis aris caesisque hostiis, consulta numinum scitabamur,scitabamur, Lind.; citabantur, V. utrum nos per Assyriam reverti censerent, an praeter radices montium lenius gradientes, Chiliocomum prope Corduenam sitam ex improviso vastare: quorum neutrum extis inspectis, confore dicebatur.

Sedit tamen sententia, ut omni spe meliorum succisa, Corduenam arriperemus, et sextum decimum Kalendas Iulias promotis iam signis, progresso imperatore cum lucis exordio, fumus vel vis quaedam turbinata pulveris apparebat, ut opinari daretur asinorum esse greges agrestium, quorum multitudo in tractibus est illis innumera, ideo simul incedens, ut constipatione densa feroces leonum frustrentur assultus.

Quidam arbitrabantur, Arsacen acArsacen et, Van der Hoeven (ac, Kellerbauer, Haupt); Saracenos, Val.; sacenae duces, V. duces adventare iam nostros, rumoribus percitos, quod imperator Ctesiphonta magnis viribus oppugnaret, non nulli Persas nobis viantibus incubuisse firmabant.

Ideo inter haec ita ambigua, nequid adversum accideret, revocantibus agmina classicis, in valle graminea prope rivum, multiplicato scutorum ordine in orbiculatam figuram metatis tutius quievimus castris. Nec enim ad usque vesperam, aere concreto, discerni potuit quidnam esset, quod squalidius videbatur.

Español

Aparato crítico

Notas del traductor

Referencias

Herramientas y descargas