Libro XXVI

Latín

Liber XXVI
Valentiniano, scholae secundae scutariorum tribunus, communi magistratuum civilium et militarium consensu, Nicaeae absenti defertur imperium; et de ratione bissexti.

Dictis impensiore cura rerum ordinibus ad usque memoriae confinia propioris, convenerat iam referre a notioribus pedem, ut et pericula declinentur veritativeritati, Lind.; veritatis, V. saepe contigua, et examinatores contexendi operis deinde non perferamus intempestivos, strepentes ut laesos, si praeteritum sit, quod locutus est imperator in cena, vel omissum quam ob causam gregarii milites coerciti sunt apud signa, et quod non decuerat in descriptione multiplici regionum super exiguis silere castellis, quodque cunctorum nomina, qui ad urbani praetoris officium convenere, non sunt expressa, et similia plurima, praeceptis historiae dissonantia, discurrere per negotiorum celsitudines assuetae, non humilium minutias indagare causarum, quas si scitarisi scitari, CAG; sciscitari, V. voluerit quispiam, individua illa corpuscula volitantia per inane, ἀτόμους,ἀτόμους, Gardt.; atomos, V. ut nos appellamus, numerari posse sperabit.

Haec quidam veterum formidantes, cognitiones actuum variorum, stilisstills uberibus explicatas, non edidere superstites, ut in quadam ad Cornelium Nepotem epistula Tullius quoque testis reverendus affirmat. Proinde inscitia vulgari contempta ad residua narranda pergamus.

Hac volubilium casuum diritate, exitu luctuoso finita, obituque intervallato triumtrium, added by Val.; V omits. brevi tempore principum, corpore curato defuncti, missoque Constantinopolim, ut inter Augustorum reliquias conderetur, progresso Nicaeam versus exercitu, quae in Bithynia mater est urbium, potestatum civilium, militiaeque rectores, magnitudinemagnitudine, EG; magnitudine aeque, Pet.; magnitudineque, V. curarum adstricti communium, interque eos quidam spe vana sufflati, moderatorem quaeritabant diu exploratum et gravem.

Et rumore tenus obscuris paucorum susurris, nomen praestringebatur Aequitii, scholae primae Scutariorum, etiam tum tribuni, qui cum potiorum auctoritate displicuisset ut asper et subagrestis, translata est suffragatio levis in Ianuarium Ioviani adfinem curantem summitatem necessitatum castrensium per Illyricum.

Quo itidem spreto, quia procul agebat,agebat, Kellerbauer, C. F. W. M.; iacebat, V. ut aptus ad id quod quaerebatur atque conveniens, Valentinianus, nulla discordante sententia, numinis adspiratione caelestis electus est, agens scholam Scutariorum secundam, relictusque apud Ancyram, postea secuturus, ut ordinatum est. Et quia nullo renitente hoc e re publica videbatur, missi suntmissi sunt, Günther, Pet.; missis, V. qui eum venire ocius admonerent, diebusquediebusque, V, rest. by Pet.; diebus, NAG. decem nullus imperii tenuit gubernacula, quod tunc evenisse, extis Romae inspectis, haruspex edixerat Marcus.

Inter haec tamen, nequid novaretur contrarium placitis, neve armatorum mobilitas, saepe versabilis, ad praesentium quendam inclinaret arbitrium, attente providebat Aequitius, et cum eo Leo, adhuc sub Dagalaifo magistro equitum rationes numerorum militarium tractans, exitialis postea magister officiorum, exercitus universi iudicium, quantum facere nitique poterant, ut Pannonii fautoresque principis designate firmantes.

Qui cum venisset accitus, implendique negotii praesciuspraescius, added by Pet.; no lac. in V. praesagiis, ut opinari dabatur, vel somniorum assiduitate, nec videri die secundo nec prodire in medium voluit, bissextum vitans Februarii mensis, tunctune illucescens, quod aliquotiens rei Romanae fuisse noratdignorat, vulgo, Novák; pignorat, V. infaustum. Cuius notitiam certam designabo.

Spatium anni vertentis id esse,id esse, G; ide, lac. of 2 letters, V. periti mundani motus et siderum definiunt veteres, inter quos MetonMeton, Lind.; memon, V. et Euctemon et Hipparchus et Archimedes excellunt, cum sol perenni rerum sublimium lege, polo percurso signifero, quem ζῳδιακόνζῳδιακόν, Gardt.; zodiacum, V. sermo Graecus appellat, trecentis et sexaginta quinque diebus emensis et noctibus, ad eundem redierit cardinem, ut (verbo tenus) si a secunda particula elatus Arietis, ad eam dimensione redierit terminata.

Sed anni intervallum verissimum, memoratis diebus et horis sex usque ad meridiem concluditur plenam, annique sequentis erit post horam sextam initium, porrectum ad vesperam. Tertius a prima vigilia sumens exordium, ad horam noctis extenditur sextam. Quartus a medio noctis ad usque claram trahitur lucem.

Ne igitur haec computatio variantibus annorum principiis, utut, Pet.; et, V. quodam post horam sextam diei, alio post sextam excurseexcurso, V; excursa, vulgo. nocturnam, scientiam omnem squalida diversitate confundat, et autumnalis mensis inveniatur quandoque vernalis, placuit senas illas horas quae quadriennio viginti colliguntur atque quattuor, in unius diei noctisque adiectae transire mensuram.

Hocque alte considerate, eruditis concinentibus multis, effectum est, utut, added in G; V omits. ad unum distinctumque exitum, circumversio cursus annui revoluta, nec vaga sit nec incerta,incerta, G; nec (lac. of 2 letters) in, V. nulloque errore deinceps obumbrata, ratio caelestis appareat etet, added by E2; V omits. menses tempora retineant praestituta.

Haec nondum extentis fusius regnis, diu ignoravere Romani, perque saecula multa, obscuris difficultatibus implicati, tunc magis errorum profunda caligine fluctuabant, cum in sacerdotes potestatem transtulissent interkalandi, qui licenterlicenter, Val.; libenter, G; ligentes, V. gratificantes publicanorum vel litigantium commodis, ad arbitrium suum subtrahebant tempora vel augebant.

Hocque ex coeptocoepto, Hadr. Val.; cepto merserunt, V. emerserunt alia plurima, quae fallebant, quorum meminisse nunc supervacuum puto. Quibus abolitis, Octavianus Augustus Graecos secutus, hanc inconstantiam correcta turbatione composuit, spatiis duodecim mensium et sex horarum magna deliberatione collectis, per quaequae, Lind.; que, V. duodecim siderum domicilia sol discurrens motibus sempiternis anni totius intervalla concludit.

Quam rationem bissexti probatam, etiam victura cum saeculis Roma, adiumento numinis divini fundavit. Proinde pergamus ad reliqua.

Valentinianus cum Ancyra evocatus Nicaeam celeriter venisset, una omnium voce iterum eligitur imperator, purpuraque et diademate ornatus, Augustusque appellatus, militem alloquitur.

Elapso die parum apto ad inchoandas rerum magnitudines (ut quidam existimant), propinquante iam vespera, monitu praefecti SallustiiSalutii, sub exitii denuntiatione statutum est prompta consensione cunctorum, ne potioris quisquam auctoritatis, vel suspectus altiora conari, procederet postridie mane.

Cumque multorum taedio quos votorum inanitas cruciabat, tandem finita nocte lux advenisset, in unum quaesito milite omni, progressus Valentinianus in campum, permissusque tribunal ascendere celsius structum, comitiorum specie, voluntate praesentium secundissima, ut vir serius rector pronuntiatur imperiiimperil.

Mox principali habitu circumdatus et corona, Augustusque nuncupatus, cum laudibus amplis, quas novitatis potuit excitare dulcedo, praemeditata dicere iam parabat. Eoque (ut expeditius loqueretur), brachium exsertante, obmurmuratio gravis exoritur, concrepantibus centuriis et manipulis cohortiumque omnium plebe urgentium destinate, confestim imperatorem alterum declarari.

Quod licet non nulli existimarunt, paucis corruptis, ad gratiam fieri despectorum, ex eo tamen id frustra creditum videbatur, quod non emercati, sed consoni totius multitudinis paria volentis clamores audiebantur, documento recenti fragilitatem pertimescentis sublimium fortunarum. Dein ex susurris immaniter strepentis exercitus, cieri tumultus violentior apparebat, et confidentia militis, erumpentis interdum ad perniciosa facinora, timebatur.

Quod Valentinianus magis prae cunctis ne fieret extimescens, elata propere dextera, vi principis fiducia pleni, ausus increpare quosdam, ut seditiosos et pertinaces, cogitata nullis interpellantibus absolvebat:-

Exulto—provinciarum fortissimi defensores,—et prae me fero semperque laturus sum, nec speranti nec appetenti moderamina orbis Romani, mihi ut potissimo omnium, vestras detulisse virtutes.

Quod erat igitur in manu positum vestra, nondum electo imperii formatore, utiliter etpropere, Pricaeus, Bent.; prospere, V. 2 et, added by EBG; Vomits. gloriose complestis, adscito inad, added by AG; ad, W2 V omits. honorum verticem eo, quem ab ineunte adulescentia ad hanc usque aetatis maturitatem splendide integreque vixisse experiundo cognoscitis. Proinde pacatis auribus accipite (quaeso) simplicioribus verbis dicentem,verbis dicentem, Novák; verbis, V. quod conducere arbitror in commune.

Adhiberi oportere in omnes casus socia potestate collegam, contemplatione poscente multiplici, nec ambigo nec repugno, curarum acervos et mutationes varias accidentium, ipse quoque ut homo formidans, sed studendum est concordiae viribus totis, per quam res quoque minimae convalescunt, quod impetrabitur facile, si patientia vestra, cum aequitate consentiens, id mihi quod mearum est partium, concesserit libens.

Dabit enim, ut spero, Fortuna consiliorum adiutrix bonorum, quantum efficere et consequi possum, diligenter scrutanti moribusscrutanti moribus, Pet.; scrutanti, G, Momm.; crutantibus, V. temperatum. Ut enim sapientes definiunt, non modo in imperio, ubi pericula maxima sunt et creberrima, verum etiam in privatis cottidianisque rationibus, alienum ad amicitiam, cum iudicaverit quisquam prudens, adiungere sibi debebit, non cum adiunxerit, iudicare.

Haec cum spe laetiorum polliceor, vos firmitatem factorum retinentes et fidem, dum hiberna patitur quies, animorum reparate vigorem atque membrorum, ob nuncupationem augustam, debita protinus accepturi.

Finita oratione, quam auctoritas erexerat inopina, flexit imperator in suam sententiam universos, consiliique eius viam secuti, qui paulo ante flagrantissimis vocibus aliud postulabant, circumsaeptum aquilisaquiiis et vexillis, agminibusque diversorum ordinum ambitiose stipatum, iamque terribilem, duxerunt in regiam.

De Aproniani Praefectura urbana Romae.

Dum haec in Oriente volubiles fatorum explicant sortes, Apronianus regens urbem aeternam, iudex integer et severus, inter curarum praecipua, quibus haec praefectura saepe sollicitatur, id primum opera curabat enixa, ut veneficos (qui tunctune rarescebantrariscebant)rariscebant, V; crebrescebant, Bent., Momm.; accrescebant, suggested by Her. captos postque agitatas quaestiones nocuisse quibusdam apertissime confutatos, indicatis consciis morte multaret, atque ita paucorum discrimine reliquos (siqui laterent), formidine parium exturbaret.

Haec egisse ideo efficaciter fertur, quod Iuliani promotus arbitrio, agentis etiam tum per Syrias, in itinere unum amiserat oculum, suspicatusque artibus se nefariis appetitum, iusto quidem sed inusitato dolore, haec et alia magna quaeritabatquaeritabat, EG; irritabat, Bent.; ritabat, V. industria. Unde quibusdam atrox visus est, in amphitheatrali curriculo undatim coeunte aliquotiens plebe, causas dispiciens criminum maximorum.

Denique post huius modi vindicata complura, Hilarinum aurigam convictum atque confessum, vixdum pubescentem filium suum venefico tradidisse, docendum secretiora quaedam legibus interdicta, ut nullo conscio adminiculis iuvaretur internis, capitali animadversione damnavit. Qui laxius retinente carnifice, subito lapsus, confugit ad ritus Christiani sacrarium, abstractusque exinde ilico, abscisa cervice consumptus est.

Verum haec similiaque tum etiam ut coercenda, mox cavebantur, et nulli vel admodum pauci, in his versati flagitiis, vigori publico insultarunt, sed tempore secuto longaeva impunitas nutrivit immania, usque eo grassante licentia, ut imitatus Hilarinum quidam senator, servumque suum modo non per syngrapham arcanis piacularibus inducendum, commisisse doctori malarum artium confutatus, supplicium redimeret, opima mercede, ut crebrior fama vulgarat.

Isque ipse, hoc genere quo iactatumiactatum, G; dictum, Pet.; iactum, V. est, absolutus, cum vitae pudere deberet et culpae, non abolendae incubuit maculae, sed tamquam inter multos probrosos, solus vacuus ab omni delicto, equoequo, added by EG (after phalerato, Eb); iumento, Her.; V omits. phalerato insidens, discurrensque per silices, multa post se nunc usque trahit agmina servulorum, per novum quoddam insigne, curiosius spectari affectans, ut Duillium accepimus veterem, post gloriosa illa navalis rei certamina, id sibi sumpsisse ut tibicine lenius praecinente rediret ad sua post cenam.

Sub hoc tamen Aproniano, ita iugiter copia necessariorum exuberavit, ut nulla saltim levia murmura super inopia victui congruentium, orerentur,orerentur, Eyssen.; orirentur, EG; oreretur, V. quod assidue Romae contingit.

Valentinianus Valentemfratrem suum Nicomediae tribunum stabuli, ac mox apud Constantinopolim in Hebdomo, consentiente exercitu, consortem imperii constituit.

At in Bithynia Valentinianus princeps (ut praediximus) declaratus, dato in perendinum diem signo proficiscendi, convocatis primoribus, quasi tuta consilia, quam sibi placentia, secuturus, percunctabatur, quemnam ad imperii consortium oporteret assumi, silentibusque cunctis, Dagalaifus tunctune equestris militiae rector, respondit fidentius: Si tuos amas inquit, imperator optime, habesbabes fratrem; si rem publicam, quaere quem vestias.vestias, W2 Lind.; vestigas, V; seligas, Damsté.

Quo dicto asperatus ille sed tacitus, et occultans quae cogitabat, Nicomediam itineribus citis ingressus, Kalendis Martiis Valentem fratrem stabulo suo cum tribunatus dignitate praefecit.

Indeque cum venisset Constantinopolim, multa secum ipse diu volvens,diu volvens Wirtz; divolvens, V. et magnitudine urgentium negotiorum iam se superari considerans, nihil morandum ratus, quintum Kalendas Aprilis, productum eundem Valentem in suburbanum, universorum sententiis concinentibus—nec enim audebat quisquam refragari,—Augustum pronuntiavit, decoreque imperatorii cultus ornatum, et tempora diademate redimitum, in eodem vehiculo secum reduxit, participem quidem legitimum potestatis, sed in modum apparitoris morigerum, ut progrediens aperiet textus.

Quibus ita nullo interturbante perfectis, constricti rapidis febribus, imperatores ambo diu spe vivendi firmata, ut erant inin, added by Lind.; V omits. inquirendis rebus gravioresgraviores, V, restored by Novák; gnaviores, G. quam in componendis, suspectas morborum causas investigandas acerrime, Ursatio officiorum magistro, Delmatae crudo, et ViventioViventio, E, Myer Spir.; iurentio, V. Sisciano, quaestori tunc commiserunt, ut loquebatur pertinax rumor, invidiam cientes Iuliani memoriae principis, amicisque eius, tamquam clandestinis praestigiis laesi. Sed hoc evanuit facile, ne verbo quidem tenus insidiarum indicio ullo reperto.

Hoc tempore velut per universum orbem Romanum, bellicum canentibus bucinis, excitae gentes saevissimae, limites sibi proximos persultabant. Gallias Raetiasque simul Alamanni populabantur; Sarmatae Pannonias et Quadi; Picti Saxonesque et Scotti, et Attacotti Britannos aerumnis vexavere continuis; Austoriani Mauricaeque aliae gentes, Africam solito acrius incursabant; Thracias et PannoniasPannonias, added by Novák, Moesias, by Her.; lac. indicated by Clark; no lac. in V. diripiebant praedatorii globi Gothorum.

Persarum rex manus Armeniis iniectabat, eos in suam dicionem ex integro vocare vi nimia properans, sed iniuste causando, quod post Ioviani excessum, cum quo foedera firmarat et pacem, nihil obstare debebit, quo minus ea recuperaret, quae antea ad maiores suos pertinuisse monstrabat.

Imperatores ambo comites et militares numeros inter se partiuntur; et paullo post alter Mediolani, alter Constantinopoli I. consulatum ineunt. Alamanni Gallias vastant; Procopius in Oriente res novas molitur.

Acta igitur tranquillius hieme, concordissimi principes, unus nuncupatione praelatus, alter honorihonori, Pet., Momm.; honore, V. specie tenus adiunctus, percursis Thraciis Naessum advenerunt,advenerant, Novák; adven. erunt, V. ubi in suburbano, quod appellatum Mediana, a civitate tertio lapide disparatur, quasi mox separandi, partiti sunt comites.

Et Valentiniano quidem, cuius arbitrio res gerebatur, Iovinus evenit dudum promotus a Iuliano, per Gallias magister armorum, et Dagalaifus, quem militiae rectorem provexerat Iovianus: in Orientem vero secuturus Valentem, ordinatus est Victor, ipse quoque iudicio principis ante dicti provectus, cui iunctus est Arintheus. Lupicinus enim pridem a Ioviano pari modo promotus, magister equitum partes tuebatur eoas.

Tunc et Aequitius Illyriciano praeponitur exercitui, nondum magister, sed comes, et Serenianus, olim sacramento digressus, recinctus est, ut Pannonius, sociatusque Valenti, domesticorum praefuit scholae. Quibus ita digestis et militares partiti suntsunt, added by Clark, Harmon, c.c.; V omits. numeri.

Et post haec cum ambo fratres Sirmium introissent, diviso palatio, ut potiori placuerat, Valentinianus Mediolanum, Constantinopolim Valens discessit.

Et Orientem quidem regebat potestate praefecti SallustiusSalutius, Italiam vero, cum Africa et Illyrico, Mamertinus, et Gallicas provincias Germanianus.

Agentes igitur in memoratis urbibus principes, sumpsere primitus trabeas consulares, omnisque hic annus dispendiis gravibus rem Romanam afflixit.

Alamanni enim perrupere Germaniae limites, hac ex causa solito infestius moti. Cum legatis eorum, missis ad comitatum, certa et praestituta ex more munera praeberi deberent, minora et vilia sunt attributa, quae illi suscepta, furenter agentes ut indignissima proiecere. Tractatique asperius ab Ursatio, tunctune magistro officiorum, iracundo quodam et saevo, regressi factumque exaggerentes, ut contumeliose despectas gentes immanissimas concitarunt.

Et circa id tempus, aut non multo posterius, in Oriente Procopius in res surrexerat novas, quae prope Kalendas Novembris, venturo Valentiniano Parisios unouno, added by Her.; lac. 5 letters, G. eodemque nuntiata sunt die.

Et Alamannis quidem occursurum Dagalaifum pergere mature praecepit, qui vastitatis propinquioribus locis, longius discesserant incruenti.incruenti, G; incruentus, EA; incruentis, V. Super appetitu vero Procopi, antequam adulesceret, reprimendo, curis diducebatur ambiguis, ea potissimum ratione sollicitus, quod ignorabat utrum Valente superstite, an exstincto, memoratus imperium affectarat.

Aequitius enim relatione Antoni tribuni accepta, agentis in Dacia mediterranea militem, qui nihil praeter negotium ipsum auditum obscure significabat, ipse quoque nondum liquida fide comperta, simplicibus verbis principem gestorum conscium fecit.

His cognitis Valentinianus eodem Aequitio aucto magisterii dignitate, repedare ad Illyricum destinabat, ne persultatis Thraciis perduellis iam formidatus, invaderet hostili excursu Pannonias. Documento enim recenti impendio terrebatur, reputans paulo antea Iulianum, contempto imperatore,imperatore bellorum, G; -rem bellorum, EB; contempto rebellorum, V. bellorum civilium ubique victore, nec speratum ante nec exspectatum, ab urbe in urbem incredibili velocitate transisse.

Verum ardens ad redeundum, eius impetus molliebatur consiliis proximorum, suadentium et orantium, ne interneciva minantibus barbaris exponeret Gallias, neve hac causatione provincias desereret, egentes adminiculis magnis, eisquemagnis iisque, Val.; eius iisque, G; maenis que, V. legationes urbium accessere nobilium, precantes ne in rebus duris et dubiis, inpropugnatas eas relinqueret, quas praesens eripere poterit discriminibus maximis, metu ambitiosi nominis sui Germanis incusso.

Tandem denique utilitate rei perpensius excogitata,excogitata, EBA; recogitata, Pet.; perpensi use cogitata, V. 4 quod ibi, EG; qua diu, Bent.; in multorum sententias flexus, replicabat aliquotiens, hostem suum fratrisque solius esse Procopium, Alamannos vero totius orbis Romani; statuitque nusquam interim extra confinia moveri Gallorum.

Et ad usque Remos progressus, sollicitusque super Africa, ne repente perrumperetur, Neoterium, postea consulem, tunc notarium, ad eandem tuendam ire disposuit, et Masaucionem domesticum protectorem, ea consideratione, quod ibiquod diu, Val.; quod iui, V. sub patre Cretione quondam comite educatus, suspecta noverat loca, hisque scutarium adiunxit Gaudentium, olim sibi cognitum et fidelem.

Quia igitur uno eodemque tempore, utrubique turbines exarsere maestissimi, competenti loco singula digeremus, nunc partem in Oriente gestorum, deinde bella barbarica narraturi, quoniam pleraque et in occidentali et in eoo orbe eisdem mensibus sunt actitata, ne dum ex loco subinde saltuatim redire festinamus in locum, omnia confundentes, squaliditate maxima rerum ordines implicemus.

Patria et genus, mores, ac dignitates Procopii; deque eius sub Ioviano latebra: et qua ratione Constantinopoli imperator sit appellatus.

Insigni genere Procopius in Cilicia natus et educatus, ea consideratione qua propinquitate Iulianum, postea principem, contingebat, a primo gradu eluxit, et ut vita moribusque castigatior, licet occultus erat et taciturnus, notarius diu perspicaciter militans, et tribunus, iamque summatibus proximus, post Constanti obitum in rerum conversion, velut imperatoris cognatus, altius anhelabat, adiunctus consortio comitum: et apparebat eum, si umquam potuisset, fore quietis publicae turbatorem.

Hunc Iulianus Persidem ingrediens, consociato pari potestatis iure Sebastiano, in Mesopotamia cum manu militum reliquerat valida, mandaratque (ut susurravit obscurior fama, nemo enim dicti auctor exstitit verus), pro cognitorum ageret textu, et si subsidia rei Romanae languisse sensisset, imperatorem ipse se provideret ocius nuncupari.

Qui iniuncta civiliter agens et caute, Iuliani letaliter vulnerati funus et ad regenda communia comperit Iovianum evectum, falsoque rumore disperso, inter abeuntis anhelitus animae eundem Iulianum verboverbo, Madvig; vero, VWB (G omits); sero, Eyssen. mandasse, placere sibi Procopio clavos summae rei gerendae committi, veritus ne hac ex causa indemnatus occideretur, e medio se conspectu discrevit,discrevit, Lind.; disseruit, V. maxime post Ioviani territus necem, notariorum omnium primi, quem Iuliano perempto veluti dignum imperio paucis militibus nominatum, novaque exinde coeptare suspectum, cruciabiliter didicerat interfectum.

Etet, added by G; V omits. quia se quaeri industria didicerat magna, vitans gravioris invidiae pondus, ad abdita longiusque remota, discessit. Cumque a Ioviano exploratius indagari latibula sua sentiret, et ferinaeferinae, EW2 Pricaeus; formae, VG. vitae iam fuisset pertaesum,—quippe a celsiore statu deiectus ad inferiora, etiam edendi penuria, in locis squalentibus, stringebatur, hominumque egebat colloquiis—postremae necessitatis impulsu, deviis itineribus ad Chalcedonos agrum pervenit.

Ubi quoniam eiei, Haupt; V and G omit. illud firmius visum est receptaculum, apud fidissimum amicorum delitescebat, Strategium quendam, ex palatino milite senatorem, Constantinopolim quantum fieri poterat clanculo saepe intermeans, ut indicio eiusdem StrategiStrategiiStrategii, Clark, c.c.; Strategi, V. patuit, postquam saepius in factionis conscios est inquisitum.

Ritu itaque sollertissimi cuiusdam speculatoris, ignotus ob squalorem vultus et maciem, rumusculos colligebat tunctune crebrescentes, ut sunt acerba semper instantia, incusantium multorum Valentem, quasi cupiditate aliena rapiendi succensum.

Cuius diritati adiectum erat incentivum exitiale, socer Petronius, ex praeposito Martensium militum, promotus repentino saltu patricius, animo deformis et habitu, qui ad nudandos sine discretione cunctos immaniter flagrans, nocentes pariter et insontes, post exquisita tormenta quadrupli nexibus vinciebat, debita iam inde a temporibus principis Aureliani perscrutans, et impendio maerens, si quemquam absolvisset indemnem.

Cuius morum intolerantiae, haec quoque pernicies accedebat,accedebat, EAG; accidebat, V. quod cum ditaretur luctibus alienis, erat inexorabilis et crudelis, et intrepidointrepido, Haupt; in * rapido (* formerly i), V; in rapido, EBG. corde durissimus,durissimus, Bent.; crudissimus, E1B, Haupt; rudissimus, V. nec reddendae nec accipiendae rationis umquam capax, invisior Cleandro, quem agentem sub imperatore Commodo praefecturam, sublata vecordia, diversas legimus vexasse fortunas, et onerosior Plautiano, qui praefectus itidem sub Severo, ultra mortalemmortalem, Pet.; mortale, V, defended by Fletcher (cf. xxviii. 4, 12). potuerit, sugg. by Clark, c.c.; poterit, C. F. W. M.; poterat, V. tumens cuncta confuderat, ni gladio perisset ultore.

Haec lacrimosa, quae incitante Petronio, sub Valente clausere multas paupertinas et nobiles domos, impendentiumque spes atrocior provincialium, et militum paria gementium, sensibus imis haerebant, et votis, licet obscuris et tacitis permutatio status praesentis ope numinis summi concordi gemitu poscebatur.

Quae Procopius latenter accipiens, arbitratusque ubi felicius acciderit fatum, negotio levi ad apicem summae potestatis assumi, subsidebat ut praedatrix bestia viso, quod capi potuerit,potuerit, sugg. by Clark, c.c.; poterit, C. F. W. M.; poterat, V. protinus eruptura.

Cui in haecin haec, Clark; ad, C. F. W. M.; ad haec, Novák; cui haec, V. quae maturabat ardenti, fors hanc materiam dedit impendio tempestivam. Consumpta hieme festinans ad Syriam Valens, iamque fines Bithynorum ingressus docetur relationibus ducum, gentem Gothorum, ea tempestate intactam, ideoque saevissimam, conspirantem in unum, ad pervadenda parari collimitia Thraciarum: hocque cognito, ut impraepediteimpraepedite, Kellerbauer; inpraepedito, V. ipse pergeret quo tendebat, sufficiens equitum adiumentum et peditum, mitti iussit ad loca, in quibus barbarici timebantur excursus.

Dimoto itaque longius principe, Procopius aerumnis diuturnis attritus, et vel atrocem mortem clementiorem ratus malis quibus afflictabatur, aleam periculorum omnium iecit abrupte, etet extrema, Pet.; extremaque, G; extrema, V. extrema iam perpeti nequaquam timens, praeeunte perdita ratione, facinus adoritur audacissimum; Divitenses, TungricanosqueTungricanosque, Lind.; Tungritanosque, G; tune grecanosque, V. Iuniores, ad procinctum urgentem per Thracias inter alios celerare dispositos, et Constantinopoli moraturos sollemniter biduum, per quosdam ex eisdem numeris notos sollicitare properans (quia cum omnibus loqui, periculosum erat et arduum), fidem paucorum elegit.

Qui pellecti spe praemiorum ingentium, sub consecratione iuris iurandi, promisere se quae vellet cuncta facturos, favorem quoque polliciti conturmalium, inter quos ipsi potiorem locum obtinebant in suadendo, stipendiis excellentes et meritis.

Utque condictum est,est, vulgo; et, V. ubi excanduit radiis dies, idem Procopius, diductus in cogitationes varias, Anastasianas balneas petit, a sorore Constantini cognominatas, ubi locata noverat signa, doctusque per arcanorum conscios omnes in eius studium consensisse, societate coita nocturna, fide salutis data libenter, admissus constipatione vendibilium militum, cum honore quidem, sed in modum tenebatur obsessi, qui ut praetoriani quondam, post Pertinacis necem licitantem imperii praemia, Iulianum susceperant, ipsi quoque Procopium, infausti dominatus exordia molientem, attenti ad omne compendium defenderunt.

Stetit itaque subtabidus—excitum putares ab inferis,—nusquam reperto paludamento, tunica auro distincta, ut regius minister, indutus, a calce in pubem, in paedagogiani pueri speciem, purpureis opertus tegminibus pedum, hastatusque purpureum itidem pannulum laeva manu gestabat, ut in theatrali scaena simulacrum quoddam insigne per aulaeum vel mimicam cavillationem subito putares emersum.

Ad hoc igitur dehonestamentum honorum omnium ludibriose sublatus, et ancillari adulatione, beneficii allocutus auctores, opesque pollicitus amplas et dignitates, ob principatus primitias, processit in publicum multitudine stipatus armorum,armorum, V; armatorum, Gardt. signisque sublatis erectius ire pergebat, circumclausus horrendo fragore scutorum, lugubre concrepantium, quae metuentes ne a celsioribus tectis, saxis vel tegularum fragmentis conflictaretur,conflictaretur, Momm.; confrictarentur, V. densius ipsis galearum cristis aptabant.

Huic intimidius incedenti, nec resistebat populus nec favebat; accendebatur tamen insita plerisque vulgarium, novitatis repentina iucunditate, ea re potius incitante, quod Petronium (ut praediximus) divitias violenter augentem, omnes eadem mente detestabantur, qui sepulta iam dudum negotia, et redivivas nebulas debitorum, in diversos ordines excitabat.

Cum itaque tribunal idem escendisset Procopius, et cunctis stupore defixis, timerettimeret, Her.; teneretur, E, Haupt; teneret, Momm.; timeretur, V. silentium triste, procliviorem viam ad mortem (ut sperabat), existimans advenisse, per artus tremore diffuse, implicatior ad loquendum, diu tacitus stetit; pauca tamen interrupta et moribunda voce dicere iam exorsus, quibus stirpis propinquitatem imperatoriae praetendebat, leni paucorum susurro, pretio illectorum, deinde tumultuariis succlamationibus plebis, imperator appellatus incondite, petit curiam raptim. Ubi nullo clarissimorum sed ignobiliumignobilium, Bent.; ignobili, BG; sedigno vilia, V. paucitate inventa, palatium pessimo pede, festinatis passibus introiit.

Mirantur quidam profecto irrisione digna principia incaute coepta et temere, ad ingemiscendas erupisse rei publicae clades, ignari forsitanforsitan, V; forsan, vulgo. exemplorum, accidisse primitus arbitrantes.

Sic Adramytenus Andriscus, de genere quidam infimae sortis, ad usque Pseudophilippi nomen evectus, bellis Macedonicis tertium addidit grave. Sic Antiochiae Macrino imperatore agente, ab Emesa Heliogabalus exsiluitexiluit, Novák; exivit, EBG; exibi tantoninus, V. Antoninus. Ita inopino impetu Maximini, Alexander cum Mamaea matre confossus est. Itaita, Clark; et, Günther; est, V. in Africa superior Gordianus in imperium raptus, adventantium periculorum angoribus implicatus vitam laqueo spiritu intercluso profundit.

Procopius Thracias sine sanguine in suam potestatem redigit, et equites peditesque per Thraciam iter facientes, promissis in verba sua adigit, necnon Iovios et Victores, a Valente adversus se missos, sibi oratione iungit.

Igitur cuppediarum vilium mercatores, et qui intra regiam apparebant, aut apparereapparere, suggested by Gardt.; parere, V. desierant, quique coetu militarium nexi, ad pacatiora iam vitae discesserant, in insoliti casus ambigua, partim inviti, alii volentes, adsciscebantur, non nulli omnia tutiora praesentibus rati, e civitate occulte dilapsi, imperatoris castra petivere, itineribus festinatis.

Hos omnes Sophronias vivacissimo cursu praegressus (tunctune notarius) praefectus postea Constantinopoleos, Valentem a Caesarea Cappadocum iam profecturum, ut vaporatis aestibus Ciliciae iam lenitis, ad Antiochiae percurreret sedes, textu narrato gestorum, spe dubia (ut in talibus) percitum et stupentem, avertit Galatiam, res adhuc trepidas arrepturum.

Qui dum itineribus properat magnis, attentissima cura Procopius in dies agitabatur etagita- batur et, Günther; agitabat et, Val.; agitabat noctes, V. noctes, subditivos quosdam ostentans, qui astutia confidenti, partim ab Oriente, alii e Gallis se venisse et Valentinianum obisse fingentes, cuncta patere novo et favorabili principi, memorabant.

Et quia res novae petulanter arreptae, celeritate muniri solent interdum, nequid formidandum omitteretur, confestim Nebridius, in locum Saluti praefectus praetorio, factione Petronii recens promotus, et Caesarius Constantinopolitanae urbis praefectus, in vincula compinguntur, et iubetur civitatem curare solita potestate PhronemiusPhronimius,Fronimius, Her.; fronemus, V. esseque magister officiorum Euphrasius, ambo Galli institutis bonarum artium spectatissimi, et administratio negotiorum castrensium, Gomoario et Agiloni revocatis in sacramentum, committitur inconsulte, ut docuit rerum exitus proditarum.proditarum Corn.; proditor, PBG; proditar, V.

Quia igitur Iulius comes, per Thracias copiis militaribus praesidens, oppressurus rebelles, si comperisset conata, ex propinquis stationibus timebatur, commentum excogitatum est validum, et quasi iussu Valentis, seria super barbaricis motibus tractaturus, Nebridii litteris adhuc clausi violenter expressis, accitus Constantinopolim, strictius tenebatur. Hacque callida fraude bellatrices Thraciae gentes sine cruore adquisitaeacquisitae, adminicula ausis tumultuariis maxima compararunt.

Post quae ita eventu laetiore completa, Araxius exambita regia praetorio praefectus accessit, velut Agilone genero suffragante, aliique plures ad aulae varios actus et administrandas provincias sunt admissi, quidam inviti, alii ultro semet offerentes cum praemiis.

Utique in certaminibus intestinis usu venire contingit, emergebant ex vulgari faece non nulli, desperatione consiliisque ductantibus caecis, contraque quidam orti splendide a culminibus summis ad usque mortes et exsilia corruebant.

Ubi per haec et similia factio firmiter videbatur esse composita, restabat ut abundans cogeretur militum manus, et impetratum est facile, id quod in publicis turbamentis, aliquotiens ausa ingentia, vel iustis exorsa primordiis impedivit.

Transeuntes ad expeditionem per Thracias, concitatae equitum peditumque turmae, blandeque acceptae et liberaliter, cum essent omnes in unum quaesitaequaesitae, Kellerbauer (quae from omnesque, Günther); omnesque in unum sitae, V. iamque exercitus species apparebat, promissis uberrimis inhiantes, sub exsecrationibus diris in verba iuravere Procopii, hanc polliciti pertinaciam, quod eum suis animis defensabunt.

Inventa est enim occasio ad illiciendosilliciendos, V (alic-, V2, restored by Clark; alliciendos, WAG. eos perquam opportuna, quod Constanti filiam parvulam, cuius recordatio colebatur, sinu ipse circumferens necessitudinem praetendebat eiusdem.eiusdem, Her.; et Iuliani, G; et iul (nil, V3), V. Adeptusque est aliud tempori congruum, quod Faustina matre puellae, casu praesente, quaedam acceperat habitus insignia principalis.

Adiungit his aliud veloci diligentia maturandum, et electi quidam stoliditate praecipites, ad capessendum Illyricum missi sunt, nullo praeter petulantiam adiumento confisi, aureos scilicet nummos, effigiatos in vultum novi principis, aliaque ad illecebras aptantes,apta temptantes, Her. c.c.; aptantes, V. quos correptos Aequitius, per eas regiones militum rector, exstinxit genere diverso poenarum.

Pariaque deinde metuens, obstruxit tres aditus angustissimos, per quos provinciae temptantur arctoae, unum per Daciam ripensem,ripensem Daciam, tr. by Clark, c.c. alterum per Succos notissimum, tertium per Macedonas, quem appellant Acontisma. Hacque cautela vana persuasione rapiendi Illyrici destitutus usurpator indebitae potestatis magna perdidit instrumenta bellorum.

Dum haec ita aguntur, atrocitate nuntii Valens perculsus iamque revertens per Gallograeciam, auditis apud Constantinopolim gestis, diffidenter incedebat et trepide, ac repentino pavore vias providendi turbante, eo usque desponderat animum, ut augustos amictus abicere tamquam gravem sarcinam cogitaret, fecissetque profecto, ni vetantibus proximis, detractus a deformi proposito, firmatusque meliorum sententiis, agmina duo praeire iussisset, quibus nomina sunt Iovii atque Victores, castra perduellium irrupturos.

His iam propinquantibus, ipse Procopius a Nicaea regressus, quo nuper advenerat, cum Divitensibus desertorumque plebe promiscua, quam dierum brevibrevi, WA; fere sex, G; urebi, V. spatio congregarat, MydgumMygdum acceleravit, qui locus Sangario alluitur flumine.

Ubi cum legiones iam pugnaturae congrederentur, inter reciprocantes missilia quasi procursatione hostem lacessens, solus prorupit in medium. Et secundioris ductu fortunae, ex contraria acie velut agnitum quendam Vitalianum, quem si norat ambigitur, Latine salute data blande produxit, eumque porrecta dextera saviatus omnibus hinc inde attonitis.

En inquit cana Romanorum exercituum fides et religionibus firmis iuramenta constricta! Placet, fortissimi viri, pro ignotis tot suorumsuorum, V; signorum, Corn.; potiorum, Pet. consurrexisse mucrones, utque Pannonius degener, labefactans cunctalabefactans cuncta, G; alienas res labefactans cunctas, Pighius; alien factas cunctas, V. et proterens, imperio quod ne votis quidem concipere ausus est umquam, potiatur, ingemiscere nos vestris nostrisque vulneribus! Quin potius sequimini culminis summi prosapiam, non ut rapiat aliena, sed in integrum maiestatis avitaeut avitae, added by G; V omits. restituatur, arma iustissima commoventem.

Hac sermonis placiditate molliti omnes, qui acriter venerant pugnaturi, signorum apicibus aquilisque summissis descivere libentes ad eum, et pro terrificopropere terrifico, Pet.; perterrifico, Her., Novák; lac. indic. by Clark; pro, without lac., V. fremitu, quem barbari dicunt barritum, nuncupatum imperatorem, stipatumque de more,-que de more, A; -que idem, Gardt.; -que decore, Novák; quidem core, V. consentientes in unum, reduxerunt ad castra, testati more militiae Iovem, invictum Procopium fore.

Nicaea et Chalcedone obsidione liberatis, Bithynia in dicionem Procopii redigitur; et mox, Cyzico expugnato, Hellespontus.

Huic perduellium prosperitati aliaaltera (after decessit), added by Momm.; alia before laetior, Clark, c.c.; V omits. laetior accessit. Rumitalca enim tribunus, in societatem Procopianorum adscitus, et suscepta cura palatii, digesto mature consilio, permeatoque permeatoque, Gardt.; permixtoque, V. cum militibus mari, ad Drepanum ante,ante, nunc H., Her.; antea nunc H., G; anteum celenopolim, V. nunc Helenopolim venit, exindeque Nicaeam spe celerius occupavit.

Ad quam obsidendam, cum huius modi pugnarum peritis, Vadomario misso, ex duce et rege Alamannorum, Valens Nicomediam pergit. Exindeque profectus, oppugnationi Chalcedonis magnis viribus insistebat, cuius e muris probra in eum iaciebantur, et irrisiveinrisive, Novák; iniuriose, WBG; iniuria se, V (iniuriosa, V3. compellebatur ut Sabaiarius. Est autem sabaia ex ordeo vel frumento, in liquorem conversis, paupertinus in Illyrico potus.

Fessus denique inopia commeatuum, et obstinatione nimia defensorum, discedere iam parabat, cum inter haec clausi apud Nicaeam, patefactis subito portis, egressi, munitorum magna parte prostrata, ductore fidentissimo Rumitalca, properabant ardenter circumventuri Valentem a tergo, nondum a Chalcedonos suburbano digressum, et patrassent conata, ni rumore quodam praeverso, imminens exitium ille perdoctus, instantem vestigiis hostem per Sunonensem lacum et fluminis Galli sinuosos amfractus propere discedendo, frustra sequentem lusisset. Et hoc casu Bithynia quoque inin, added by HAG (put after Procopii by Brackman); V omits. Procopii dicionem redacta est.

Unde cum Ancyram Valens citis itineribus revertisset, comperissetque Lupicinum ab Oriente cum catervis adventare, non contemnendis, spe prosperorum erectior, Arintheum lectissimum ducem occursurum hostibus misit.

Qui ubi Dadastanam tetigit, in qua statione perisse diximus Iovianum, Hyperechium,Hyperechium, G; Hyperethium, W; yperechium, V. sibi oppositum, repente vidit cum copiis, antehac cellaecellae, Her.; rectoris, Gardt.; recte, VEBG. castrensis apparitorem, id est ventris ministrum et gutturis,id estgutturis, del. as a gloss by Val., Eyssen., Corn. cui ut amico Procopius auxilia ductanda commisit. Et dedignatus hominem superare certamine despicabilem, auctoritatis et celsi fiducia corporis, ipsis hostibus iussit, suum vincire rectorem: atque ita turmarum antesignanus umbratilis comprensus suorum estest, added by Clark, Harmon, c.c.; V omits. manibus.

Quae dum hoc modo procedunt, Venustus quidam, largitionum apparitor sub Valente, multo ante Nicomediam missus, ut aurum susceptum stipendii nomine, militibus per Orientem diffusis, viritim tribueret, hac tristitia cognita, alienum pervidens tempus, Cyzicum cum his quae susceperat, se citius contulit.

Ubi forte Serenianus repertus, domesticorum tunctune comes, missus ad thesauros tuendos, urbem inexsuperabili moenium ambitu, monumentis quoque veteribus cognitam, fretus tumulturio praesidio, custodibatcustodibat, Harmon, c.c.; costodiebat, V (corr. by V2. : ad quam expugnandam, Procopius, ut possessa Bithynia, sibi etiam Hellespontum iungeret, validam destinaverat manum.

Morabantur autem effectum sagittis et glandibus, ceterisque iaculis, obsidentium saepe globi confixi, et propugnatorum sollertia, claustrum per catenam ferream valde robustam ori portus insertum,insertum, vulgo; insertam, W2G; incertam V. quae ne rostratae irruerent naves hostiles, erat altrinsecus colligata.

Hanc post varios militum labores et ducum, fatigatorum acerrimis proeliis, Aliso quidam tribunus abscidit, exsertusexertus, VB; exercitiis, G; expertus, Bent. bellator et prudens, hoc modo. Coniunctis tribus navigiis, testudinem hac specie superstruxit: densetis cohaerentes supra capita scutis, primi transtris instabant armati, alii post hos semet curvantes humilius, tertiis gradatim inclinatis summisse, ita ut novissimi suffraginibus insidentes, formam aedificii fornicati monstrarent. Quod machinae genus contra murales pugnas ideo figuratur hac specie, ut missilium ictus atque saxorum, per decursus cadentium labiles, instar imbrium evanescant.

Itaque coniectua coniectu, Momm., Pet. coniectu, V. telorum Aliso paulisper defensus, ingenti corporis robore, supposito stipite, eandem catenam fortius bipenni concidens, ita confregit, ut disiecta patefaceret aditum latum, hocque exitu civitas hostili impetu patuit improtecta. Qua causa exstincto postea proterviae totius auctore, cum in factionis participes saeviretur, hic idem tribunus, contemplatione facinoris clari, vitam cum militia retinens, diu post in Isauria oppetit, v astatoria manu confossus.

Hoc Marte Cyzico reserata, Procopius ad eamearn propere festinavit, veniaque universis qui repugnavere donatis, Serenianum solum iniectis vinculis, iussit duciduel Nicaeam servandum artissime.

Statimque OrmizdaeOrmisdae mature iuveni, OrmizdaeOrmisdae regalis illius filio, potestatem proconsulis detulit, et civilia more veterum et bella recturo. Qui agens pro moribus lenius, a militibus quos per devia PhrygiaePbrygiae, miserat Valens, subito corripiendus incursu, tanto vigore evasit, ut escensa navi quamascensa navi quam, W2 escensana usquam, V. ad casus pararat ancipites, sequentem ac paene captam uxorem, sagittarum nube diffusa defensam, averteret secum: matronam opulentam et nobilem, cuius verecundia et destinatio gloriosa, abruptis postea discriminibus, maritum exemit.

Ea victoria ultra homines sese Procopius efferens, et ignorans quod quivis beatus, versa rota Fortunae, ante vesperum potest esse miserrimus, Arbitionis domum, cui antea tamquam eadem sibi sentientis parcebat, ut propriae, iussit exinaniri, mobilis census inaestimabilis plenam, ideo indignatus, quod venire ad eum accitus, aliquotiens distulit, causatus incommoda senectutis, et morbos.

Et licet hac ex causa praesumptor momentum pertimesceret grave, tamen, cum obsistente nullo se in orientales provincias effundere libenti cunctorum assensione, iam licentius posset, avidas novitatem quandam visere, taedio asperioris imperii, quo tune tenebantur: erga alliciendas quasdam civitates Asiae legendosque eruendi peritos auri (ut sibi profuturos proeliis, quae magna exspectabat et crebra), segnius commoratus, in modum acuti mucronis obtunsus est.

Ut quondam Pescennius Niger, ad subveniendum spei rerum extremae, a Romano populo saepe accitus, dum diu cunctatur in Syria, a SeveroSyria a Severo, Val.; syria seruere, V. superatus in sinu Issico (qui est in Cilicia, ubi Dareum Alexander fudit) fugatusque in suburbano quodam Antiochiae, gregarii manu militis interiit.

Procopius in Bithynia, in Lycia, et Phrygia a suis desertus, et vivus Valenti traditus, capite truncatur.

Haec adulta hieme Valentiniano et Valente consulibus agebantur. translatoTranslate vero in Gratianum, adhuc privatum, et Dagalaifum amplissimo magistratu, aperto iam vere, suscitatis viribus Valens, iuncto sibi Lupicino cum robustis auxiliis, Pessinunta signa propere tulit, Phrygiae quondam, nunc Galatiae oppidum.

Quo praesidiis tutiustutius, Bent.; totius, VWB; ocius, NG. communito, nequid inopinum per eos emergeret tractus, praeter radices Olympi montis excelsi, tramitesque fragosos, ire tendebat ad Lyciam, oscitantem ibi Gomoarium aggressurus.

Cui pertinaci conspiratione multorum, hac maxima consideration resistebatur, quod hostis eius (ut ante relatum est), Constanti filiam parvulam, cum matre Faustina, et in agminibus et cum prope in acie starent, lectica circumferens secum, ut pro imperiali germine cui se quoque iunctum addebat, pugnarent audentius, iras militum accenderat. Sicut aliquando dimicaturi Macedones cum Illyriis, regemregem, added in G; Eropum regem, sugg. by Clark; V omits. adhuc infantem in cunis locavere post aciem, cuius metu ne traheretur captivus, adversos fortius oppresserunt.

Contra has calliditatis argutias, sagaci opitulatione nutanti negotio, consuluit imperator: et Arbitionem ex consule, agentem iam dudum in otio, ad se venire hortatus est, ut Constantiniani ducis verecundia truces animi lenirentur, neque secus evenit.

Nam cum omnibus provectior natu, et dignitate sublimior, canitiem reverendam ostenderet, multis ad perfidiam inclinatis, publicum grassatorem Procopium, milites vero secutos eius errorem, filios et laborum participes pristinorum, appellans, orabat, ut se ac si parentem magis sequerentur, felicissimis ductibus cognitum, quam profligate morem gererent nebuloni, destituendo iam et casuro.

Quibus cognitis Gomoarius, cum elusis hostibus unde venerat, redire posset innoxius, ad castra imperatoris, opportunitate intervalli proximi nactusnactus, add. Clark; per opportunitatem, F. Walter; opportunitatem terualli V (interualli V3. captivi colore transivit, velut accursu multitudinis visae subito circumsaeptus.

Qua succensussucensus, C, Hadr. Val.; successes, V. alacritate, Valens castra promovit ad Phrygiam et prope Nacoliam collatis manibus partium, dum in ancipiti articulo proelium versaretur,dum in.verearetur, Novák; dum in ancipitia culorum excursus, V. Agilo rem excursu prodidit repentino, eumque secuti complures, iam pila quatientes et gladios, ad imperatorem transeunt cum vexillis, scuta perversa gestantes, quod defectionis signum est apertissimum.

Hoc praeter spem omnium viso Procopius, salutis intercluso suffragio,suffragio, EBG; suffugio, V, Lind. versus in pedes, circumiectorum nemorum secreta petebatpetebat, added by G after montium; after secreta by Clark; V omits. et montium, Florentio sequente et Barchalba tribuno, quem per saevissima bella iam inde aa, EG; V omits. Constanti temporibus notum, necessitas in crimen traxerat, non voluntas.

Maiore itaque noctis parte consumpta, cum a vespertino ortu luna praelucens in diem metum augeret, undique facultate evadendi exempta, consiliorum inops Procopius, ut in arduis necessitatibus solet, cum Fortuna expostulabat luctuosa et gravi, mersusque multiformibus curis, subito a comitibus suis artius vinctus, relate iam die, ductus ad castra, imperatori offertur, reticens atque defixus, statimque abscisa cervice, discordiarum civilium gliscentes turbines sepelivit et bella, ad veteris Perpennae exemplum, qui post Sertorium inter epulas obtruncatum, dominatione paulisper potitus, a frutectis ubi latebat, extractus, oblatusque Pompeio, eius iussu est interfectus.

Parique indignationis impetu Florentius et Barchalba, qui eum duxerunt, confestim, non pensata ratione, sunt interfecti. Nam si principem legitimum prodidissent, vel ipsa Iustitia iure caesos pronuntiaret; si rebellem et oppugnatorem internae quietis, ut ferebatur, amplas eis memorabilis facti oportuerat deferri mercedes.

Excessit autem vita Procopius anno quadragesimo, amplius mensibus decem: corpore non indecoro, nec mediocris staturae, subaquilus,subaquilus, Her.; subcurvus, W2AG; subfusculu, sugg. by Clark; subcuitus, V. humumque intuendo semper incedens, perque morum tristium latebras, illius similis Crassi, quem in vita semel risisse, Lucilius affirmat et Tullius, sedsed, Bent., Hermann; set, Eyssen.; et, V. (quod est mirandum), quoad vixerat, incruentus.

Marcellus protector, eius cognatus, et multi Procopianarum partium supplicio capitis affecti.

Eisdem fere diebus, protector Marcellus, eiusdem cognatus, agens apud Nicaeam praesidium, proditione militum et interitu Procopii cognito, Serenianum intra palatium clausum, medio noctis horrore incautum adortus, occidit. Cuius mors saluti plurimis fuit.

Nam si victoriae superfuisset incultis moribus homo, et nocendi acerbitate conflagrans, Valentique ob similitudinem morum, et genitalis patriae vicinitatem, acceptus, occultas voluntates principis introspiciens, ad crudelitatem propensioris multas innocentium ediderat strages.

Quo interfecto, idem Marcellus, occupata celeri cursu Chalcedone, concrepantibus paucis, quos vilitas et desperatio trudebat in scelus, umbram principatus funesti capessit, gemina ratione fallente, quod et Gothorum tria milia regibus iam lenitis, ad auxilium transmissatransmissa, Pet.; erant missa, V. Procopio, Constantianam praetendenti necessitudinem, ad societatem suam parva mercede traduci posse existimabat, quodque gesta in Illyrico etiam tum latebant.

Inter quae tam trepida, speculationibus fidis Aequitius doctus, conversam molem belli totius in Asiam, degressus per Succos, Philippopolim clausam praesidiis hostium, Eumolpiadam veterem, reserare magna vi conabatur, urbem admodum opportunam et impedituram eius appetitus, si pone relicta adiumenta Valenti laturus (nondum enim apud Nacoliam gesta compererat), festinare ad HaemimontumAemimontum, G; eam montum, V. cogeretur.

Verum paulo postea cognita levi praesumptione Marcelli, milites missi sunt audaces et prompti, qui eum raptum, ut deditum noxae mancipium, in custodiam compegerunt. Unde post dies paucospost dies paucos, Pet.; postridie, G; post dies, V. productus, lateribus sulcatis acerrime, pariaque perpessis consortibus, interiit,interiit, G in b; inter, V. hoc favorabilis solo quod abstulit Serenianum e medio, crudelem ut Phalarim, et illiet illi, Eyssen.; falari mille et ille, V. fidum quiaquia, Her., who thought, c.c., that in primis, or something similar, had been lost before quia; a, V. doctrinarum diritatem causis inanibus praetexebat.

Exstirpatis occasu ducis funeribus belli, saevitum est in multos acrius quam errata flagitaverant vel delicta, maximeque in Philippopoleos defensores, qui urbem seque ipsos, non nisi capite viso Procopii, quod ad Gallias portabatur, aegerrime dediderunt.

Ad gratiam tamen precantium, coerciti sunt aliqui lenius. Inter quos eminebat Araxius, in ipso rerum exustarum ardore adeptus ambitu praefecturam, et Agilone intercedente genero supplicio insulari multatus, breve post tempus evasit.

Euphrasius vero, itemque PhronemiusPhronimius, missi ad occiduas partes, arbitrio obiecti sunt Valentiniani, et absolute Euphrasio, PhronemiusPhronimius Cherronesum deportatur, inclementius in codem punitus negotio, ea re quod divo Iuliano fuit acceptus, cuius memorandis virtutibus, ambo fratres principes obtrectabant, nec similes eius, nec suppares.

His accedebant alia graviora, et multo magis quam in proeliis formidanda. Carnifex enim, et unci, et cruentae quaestiones, sine discrimine ullo aetatum et dignitatum, per fortunas omnes et ordines grassabantur, et pacis obtentu latrocinium detestandum agitabatur, infaustam victoriam exsecrantibus universis internecivo bello quovis graviorem.

Nam inter arma et lituos condicionis aequatio leviora facit pericula, et Martiae virtutis potestas, aut absumit quodobtentu latrocinium, Novák; obtentuitum, V. occupat, aut nobilitat, etabsumit quod, Novák; ausum id quod, V. mors (si acciderit), nullum ignominiae continet sensum, finemque secum vivendi simul et dolendi perducit: ubi vero consiliis impiis iura quidem praetenduntur et leges, et Catonianae vel Cassianae sententiae fuco perliti residentresiderintnobilita et, Novák (nobilitat, Momm.); nobilitate et, V. iudices, agatur autem, quod agitur, ad voluntatem praetumidae potestatis, et ex eius libidine, incidentiumresiderint, Her.; resident, G; residerendi, V. vitae necisque momenta pensantur, ibi capitalis vertitur pernicies et abrupta.

Nam ut quisque ea tempestate ob quamlibet valueratincidentium, V, restored by Clark (cf. xix. 12, 13); inceden. tium, G. valuerit, V; causam, regio imperiovoluerit, vulgo, Momm. propeimperio, added by Her.; V omits. prope, V; propere, vulgo. accedens, et aliena rapiendi aviditate exustus, licet aperte insontem, arcessens, ut familiaris suscipiebatur et fidus, ditandus casibus alienis.

Imperator enim promptior ad nocendum, criminantibus patens, et funereas delationes adsciscens, per suppliciorum diversitates effrenatius exsultavit, sententiae illius Tullianae ignarus, docentis infelices esse eos qui omnia sibi licere existimarunt.

Haec implacabilitas causae quidem piissimae, sed victoriae foedioris, innocentes tortoribus exposuit multos, vel sub eculeo locavitlocavit, Novák; capitis, B; capite statuit, Her.; capit, V. incurvos, aut ictu carnificis torvi substravit: quibus (si pateretur natura), vel denas animas profundere praestabat in pugna, quam lateribus fodicatis, omni culpa immunis, fortunis gementibus universis, quasi laesae maiestatis luere poenas, dilaniatis ante corporibus, quod omni est tristius morte.

Exin cum superata luctibus ferocia deflagrasset, proscriptiones et exsilia et quae leviora quibusdam videntur, quamquam sint aspera, viri pertulere summates, et (ut ditaretur alius) genere nobilis, et forte meritis locupletior, actus patrimonio praeceps, trususque in exsilium consumebatur angore, aut stipe precaria victitabat, nec modus ullus exitialibus malis impositus, quam diu principem et proximos opum satietas cepit et caedis.

Hoc novatore adhuc superstite, cuius actus multiplices docuimus et interitum, diem duodecimum Kalendas Augustas, consule Valentiniano primum cum fratre, horrendi terroresterrore, N2 vulgo; tremores, BG (but cf. xvii. 7, 12); erroris, V. per omnem orbis ambitum grassati sunt subito, qualis nec fabulae nec veridicae nobis antiquitates exponunt.

Paulo enim post lucis exortum, densitate praevia fulgurum acrius vibratorum, tremefacta concutitur omnis terreni stabilitas ponderis, mareque dispulsum, retro fluctibus evolutis abscessit, ut retecta voragine profundorum, species natantium multiformes limo cernerentur haerentes, valliumque vastitates et montium tunctune (ut opinari dabatur), sus- picerent radios solis, quosquas, Pet.; quos, V. primigenia rerum naturarerum nature Novák, Momm.; rerum, V. sub immensis gurgitibus amendavit.

Multis igitur navibus velut arida humo conexis, et licenter per exiguas undarum reliquias palantibus plurimis, ut pisces manibus colligerent et similia: marini fremitus velut gravati repulsam, versa vice consurgunt, perque vada ferventia insulis et continentis terrae porrectis spatiis violenter illisi, innumera quaedam in civitatibus, et ubi reperta sunt aedificia, complanarunt: proinde ut elementorum furente discordia, involuta facies mundi, miraculorum species ostendebat.

Relapsa enim aequorum magnitudomagnitude cum minime speraretur, milia multa necavit hominum et submersit, recurrentiumque aestuum incitata vertigine, quaedam naves, postquam umentis substantiae consenuit tumor, pessum datae visae sunt, exanimataque naufragiis corpora supina iacebant aut prona.

Ingentes aliae naves, extrusae rabidis flatibus, culminibus insedere tectorum (ut Alexandriae contigit) et ad secundum lapidem fere procul a litore contortae sunt aliquae, ut Laconicam prope Mothonen oppidum nos transeundo conspeximus, diuturna carie fatiscentem.

Español

Aparato crítico

Notas del traductor

Referencias

Herramientas y descargas