Libro XXVII

Latín

Liber XXVII
Alamanni, fusis acie Romanis, Chariettonem et Severianum comites interficiunt.

Dum per eoum orbem haec, quae narravimus, diversi rerum expediunt casus, Alamanni post aerumnosas iacturas et vulnera, quae congressi saepe Iuliano Caesari pertulerunt, viribus tandem resumptis, licet imparibus pristinis, ob causam expositam supra Gallicanos limites formidati iam persultabant. Statimque post Kalendas Ianuarias, cum per glaciales tractus hiemis rigidum inhorresceret sidus, cuneatim egressa, multitudomultitude licentius vagabatur.

Horum portioni primae Charietto, tunctune per utramque Germaniam comes, occursurus cum milite egreditur ad bella ineunda promptissimo, adscito in societatem laboris Severiano itidem comite, invalido et longaevo, qui apud CabillonaCabillona, Hadr. Val.; calidona, V. Divitensibus praesidebat et Tungricanis.

Proinde confertius agmine in unum coacto, ponteque brevioris aquae festinafestina, Kellerbauer, C. F. W. M.; summa, Pet.; firma, V. celeritate transmisso, visos eminus barbaros, Romani sagittis aliisque levibus iaculis incessebant, quae illi reciprocis iactibus valide contorquebant.

Ubi vero turmae congressae strictis conflixere mucronibus, nostrorum acies impetu hostium acriore concussa nec resistendi nec faciendi fortiter copiam repperit, cunctis metu compulsis in fugam, cum Severianum vidissent equo deturbatum, missilique telo perfossum.perfossum, N, Bent., Kiess.; per os fixum, EAG; peroffessum, V.

Ipse denique Charietto, dum cedentes obiectu corporis et vocis obiurgatorioobiurgatorio, N, Kiess.; iurgatorio, V (cf. of- in note 2). sonu audentius retinet,retinet, Val.; pertinet, V, restored by Pet. pudendumque diluere dedecus fiducia diu standi conatur, oppetit telo letali confossus.confossus, Eyssen.; confixus, EAG; confusu, V.

Post cuius interitum, Erulorum Batavorumque vexillum direptum, quod insultando tripudiantes barbari crebro sublatum altius ostendebant, post certamina receptum est magna.

Iovinus, magister equitum per Gallias, unam et alteram Alamannorum manum imparatam caedit; tertiam barbarorum partem apud Catalaunos proelio superat, VI hostium millibus interfectis, IV vulneratis.

Qua clade cum ultimo maerore comperta, correcturus seciussequiussecius, Val.; sed eius, V. gesta, Dagalaifus a Parisiis mittitur. Eoque diu cunctante, causanteque diffusos per varia barbaros semet adoriri non posse, accitoque paulo postea-eaut, W2, Novák; post aut, V. ut cum Gratiano, etiam tum privato, susciperet insignia consulatus, Iovinus equitum magister accingitur, et instructus paratusque cautissime, observans utrumque sui agminis latus, venit prope locum Scarponna, ubi inopinus maiorem barbarorum plebem antequam armaretur, temporis brevi puncto praeventam ad internecionem exstinxit.

Exsultantes innoxii proelii gloria milites, ad alterius globi perniciem ducens, sensimque incedens rector eximius, speculatione didicit fida, direptis propius villis, vastatoriam manum quiescere prope flumen, iamque adventans, abditusque in valle densitate arbustorum obscura, videbat lavantes alios, quosdam comas rutilantes ex more, potantesque non nullos.

Et nanctus horam impendio tempestivam, signo repente per lituos dato, latrocinalia castra perrupit, contraque Germani, nihil praeter inefficaces minas iactanter sonantes et fremitum, nec expedire arma dispersa, nec componere aciem, nec resurgere in vires permittebantur urguente instanterinstanter, A; EG omit; urgenter instante, Val., Pet.; urguente instante, V. victore. Quocirca forati pilis et gladiis, cecidere complures, absque his quos versos in pedes texere flexuosi tramites et angusti.

Hoc prospero rerum effectu, quem virtus peregerat et fortuna, aucta fiducia, Iovinus militem ducens, diligenti speculatione praemissa, in tertium cuneum qui restabat, propere castra commovit, et maturato itinere omnem prope Catelaunos invenit, ad congrediendum promptissimum.

Et vallo opportune metato, suisque pro temporis copia cibo recreatis et somno, primo aurorae exortu, in aperta planitie composuit aciem, dilatatam arte sollerti, ut spatiis amplioribus occupatis, aequiperare Romani hostium multitudinem apparerent, inferiores numero (licet viribus pares).

Signo itaque per bucinas dato, cum pede collato res agi coepisset, saevasaeua, Aldrich; sueta, vulgo; insueta, AG; et sueta, V. vexillorum splendentium facie territi, stetere Germani. Quibus hebetatis parumper, reparatisque confestim, ad usque diei extimum concertatione protenta, validius imminens miles, fructum rei bene gestae sine dispendio quaesisset, ni Balchobaudes armaturarum tribunus, magniloquentia socordi coalitus, propinquante iam vespera, cessisset incondite. Quem si secutae residuae cohortes abissent, ad tristes exitus eo usque negotium venerat, ut necnee acta nuntiaturus quisquam posset superesse nostrorum.

Sed resistens animorum acri robore miles, ita lacertis eminuit, ut hostium quattuor milibus sauciis, sex alia interficeret milia, ipse vero non amplius millemille, W2, Val.; EAG omit; ille, V. ducentis amitteret, ducentis tantummodo vulneratis.

Noctis itaque adventu proelio iam dirempto, refectisque viribus fessis, prope confinia lucis ductor egregius, in agminis quadrati figuram producto exercitu, cum comperisset occultantibus tenebris barbaros lapses, securus insidiarum per aperta camporum sequebatur et mollia, calcando semineces et constrictos, quos, vulneribus frigorum asperitate contractis, dolorum absumpserat magnitudo.

Exin progressus ulterius, revertens ubi nullum reppererat, didicit regem hostilium agminum cum paucis captum, ab Ascariis (quos ipse per iter aliud ad diripienda tentoria miserat Alamannica) suffixum patibulo. Ideoque iratus, in tribunum animadvertere statuit, ausum hoc inconsulta potestate superiore fecisse, eumque damnasset, ni militari impetu commissum facinus atrox documentis evidentibus constitisset.

Eiei, Clark; et, V, del. Pet. post haec redeunti Parisios post claritudinem recte gestorum, imperator laetus occurrit, breviquebreuique, Pet.; eumque, E2AG, Novák; aeuique, V. postea consulem designavit, illo videlicet ad gaudii cumulum accedente, quod eisdem diebus Procopii susceperat caput, a Valente transmissum.

Praeter haec alia multa narratu minus digna conserta sunt proelia, per tractus varios Galliarum, quae superfluum est explicare, cum neque operae pretium aliquod eorum habuere proventus, nec historiam producere per minutias ignobiles decet.

De III praefectis Urbi, Symmacho, Lampadio, et Iuventio.The text (3, 11) has Viuentius. Sub eo Damasi et Ursini de Episcopatu Romano contentiones.

Hoc tempore vel paulo ante, nova portenti species per Annonariam apparuit Tusciam, idque quorsum evaderet, prodigialium rerum periti penitus ignorarunt. In oppido enim Pistoriensi, prope horam diei tertiam, spectantibus multis, asinus tribunali escensoescenso, V, restored by Bent.; ascenso, W2AG. audiebatur destinatius rugiens, et stupefactis omnibus, qui aderant quique didicerant referentibus aliis, nulloque coniectante ventura postea quod portendebatur evenit.

Terentius enim, humili genere in urbe natus et pistor, ad vicem praemii, quia peculatus reum detulerat Orfitum ex praefecto, hanc eandem provinciam correctoris administraverat potestate. Eaque confidentia deinceps inquietius agitans multa, in naviculariorum negotio falsum admisisse convictus, ut ferebatur, perit carnificis manu, regente Claudio Romam.

Multo tamen antequam hoc contingeret, Symmachus Aproniano successit, inter praecipua nominandus exempla doctrinarum atque modestiae. Quo instante urbs sacratissima otio copiisque abundantius solito fruebatur, et ambitioso ponte exsultat quem ipse,fruebatur dedit ipse, V; et a. p. e. atque firmissimo q. condidit, added by G; iudicio principum maximorum, scripsi (cf. English note 3), om. atque . condidit. iudicio principum maximorum, et magna civium laetitia dedicavit, ingratorum, ut res docuit apertissima.

Qui consumptis aliquot annis, domum eius in Transtiberino tractu pulcherrimam incenderunt, ea re perciti, quod vilis quidam plebeius finxerat,plebeiusfinxerat, EAG; plebe eius infixerat, V. illumilium dixisse sine indice ullo vel teste, libenter se vino proprio calcarias exstincturum, quam id venditurum pretiis quibus sperabant.sperabant, Her. c.c.; sperabatur, V.

Advenit post hunc urbis moderator Lampadius, ex praefecto praetorio, homo indignanter admodum sustinens, si (etiam cum spueret) non laudaretur, ut id quoque prudenter praeter alios faciens, sed non numquam severus et frugi.

Hic cum magnificos praetor ederet ludos, et uberrime largiretur, plebis nequiens tolerare tumultum, indignis multa donari saepe urgentis, ut etut et, Her.; V omits et. liberalem se et multitudinis ostenderet contemptorem, accitos a Vaticano quosdam egentes, opibus ditaverat magnis.

Vanitatis autem eius exemplum, ne latius evagemur, hoc unum sufficiet poni, leve quidem, sed cavendum iudicibus. Per omnia enim civitatis membra, quae diversorum principum exornarunt impensae, nomen proprium inscribebat, non ut veterum instaurator, sed conditor. Quo vitio laborasse etlaborasse et, Her.; laborasset, V. Traianus dicitur princeps, unde eum herbam parietinam iocando cognominarunt.

Hic praefectus exagitatus est motibus crebris, uno omnium maximo, cum collecta plebs infima domum eius prope Constantinianum lavacrum iniectis facibus incenderat et malleolis, ni vicinorum et familiarum veloci concursu a summis tectorum culminibus petita saxis et tegulis abscessisset.

Eaque vi territus ipse, primitiisprimitiis, Pet.; primitus, EA; premitus, V (primitus, V3). crebrescentis seditionis in maius, secessit ad Mulvium pontem, quem struxisse superior dicitur Scaurus, ut lenimentaut lenimenta, Pet.; lenimenta, Novák; ad lenimenta, V. ibidem tumultus opperiens, quem causa concitaverat gravis.

Aedificia erigere exordiensexordiens, Bent.; exoriens, V. nova, vel vetusta quaedam instaurans, non ex titulis solitis parari iubebat impensas, sed si ferrum quaerebatur, aut plumbum, aut aes aut quicquam simile, apparitores immittebantur, qui velut ementes diversas raperent species, nulla pretia persolvendo, unde accensorum iracundiam pauperum, damna deflentium crebra, aegre potuit celeri vitare digressu.

Advenit successor eius ex quaesitore palatii, Viventius, integer et prudens Pannonius, cuius administratio quieta fuit et placida, copia rerum omnium affluente. Sedafluente. set, Clark; adfluens. sed, C. F. W. M.; fluentes et V (fluens et, V3, EAG). hunc quoque discordantis populi seditiones terruere cruentae, quasquas, Pet.; quae, V. tale negotium excitarat.excitarat, Pet.; excitauere, EAG; excitare, V (excitauere, V3).

Damasus et Ursinus supra humanum modum ad rapiendam episcopiepiscopi, Her.; episcopalem, EAG; epicops, V (episcopalem, V3). sedem ardentes, scissis studiis asperrime conflictabantur,conflictabantur, G; conflictabant, V. ad usque mortis vulnerumque discrimina adiumentis utriusque progressis, quae nec corrigere sufficiens Viventius nec mollire, coactus vi magna, secessit in suburbanum.

Et in concertatione superaverat Damasus, parte quae eiei, GV3; causae eius, Her.; eius, V. favebat instante. Constatque in basilica Sicinini, ubi ritus Christiani est conventiculum, uno die centum triginta septem reperta cadavera peremptorum, efferatamque diu plebem aegre postea delenitam.

Neque ego abnuo, ostentationem rerum considerans urbanarum, huius rei cupidos ob impetrandum quod appetunt, omni contentione laterum iurgareiurgare, V, rest. by Pet.; iurgari, EAG. debere, cum id adepti, futuri sint ita securi, ut ditentur oblationibus matronarum, procedantque vehiculis insidentes, circumspecte vestiti, epulas curantes profusas, adeo ut eorum convivia regales superent mensas.

Qui esse poterant beati re vera, si magnitudine urbis despecta, quam vitiis opponunt, ad imitationem antistitum quorundam provincialium viverent, quos tenuitas edendi potandique parcissime, vilitas etiam indumentorum, et supercilia humum spectantia, perpetuo numini, verisque eius cultoribus, ut puros commendant, et verecundos. Hactenus deviasse sufficiet, nunc ad rerum ordines revertamur.

Describuntur populi et VI provinciae Thraciarum, singularumque clarae urbes.

Dum aguntur ante dicta per Gallias et Italiam, novi per Thracias exciti sunt procinctus. Valens enim ut consulto placuerat fratri, cuius regebatur arbitrio, arma concussit in Gothos, ratione iusta permotus, quod auxilia misere Procopio, civilia bella coeptanti. Ergo convenietconueniet, C. F. W. M.; conuenit, EAGV3; con, V. pauca super harum origine regionum et situ transcurrere, per brevem excessum.

Erat Thraciarum descriptio facilis, si veteres concinerent stili, quorum obscura varietas, quoniam opus veritatem professum non iuvat, sufficiet ea quae vidisse meminimus expedire.

Has terras immensa quondam camporum placiditate aggerumque altitudine fuisse porrectas, Homeri perennis auctoritas docet, aquilonem et zephyrum ventos exinde flare fingentis, quod aut fabulosum est, aut tractus antehac diffusi latissime, destinatique nationibus feris, cuncti Thraciarum vocabulo censebantur.

Et partem earum habitavere Scordisci, longe nunc ab eisdem provinciis disparati, saevi quondam et truces, etet truces et ut, Her.; et truces ut, EAG; atrocitate, ut, Pet.; et trucetas aut, V. (ut antiquitas docet), hostiis captivorum Bellonae litantes et Marti, humanumque sanguinem in ossibus capitum cavis bibentes avidius, quorum asperitate post multiplices pugnarum aerumnas saepe res Romana vexata postremo omnem amisit exercitum, cum rectore.

Sed (ut nunc cernimus), eadem loca, formata in cornuti sideris modum, effingunt theatri faciem speciosam. Cuius in summitate occidentali montibus praeruptis densitatedensetaedensetae, C. F. W. M.; densitate, vulgo; densita et, V. Succorum patescunt angustiae, Thracias dirimentes et Daciam.

Partem vero sinistram, arctois obnoxiam stellis, Haemimontanae celsitudines claudunt, et Hister, qua Romanum caespitem lambit, urbibus multis et castris contiguus et castellis.

Per dextrum (quod australe est) latus, scopuli tenduntur Rhodopes, unde eoum iubar exsurgit, finitur in fretum; cui undosius ab Euxino ponto labenti, pergentique fluctibus reciprocis adad, added by G; V omitus. Aegaeum, discidium panditur terrarum angustum.

Ex angulo tamen orientali, Macedonicis iungitur collimitiis, per artas praecipitesque vias, quae cognominantur Acontisma: cui proxima Arethusa cursualiscursualis, Haupt; arhetus acures vales, V. est statio, in qua visitur Euripidis sepulcrum, tragoediarum sublimitate conspicui, et Stagira, ubi Aristotelem (ut Tullius ait), fundentem aureum flumen, accipimus natum.

Haec quoque priscis temporibus loca barbari tenuere, morum sermonumque varietate dissimiles, e quibus praeter alios ut immaniter efferati memorantur Odrysae, ita humanum fundere sanguinem assueti, ut cum hostium copia non daretur, ipsi inter epulas post cibi satietatem et potus, suis velut alienis corporibus imprimerent ferrum.

Verum aucta re publica, dum consulare vigeret imperium, has gentes antehac semper indomitas, vagantesque sine cultu vel legibus, Marcus Didius ingenti destinatione repressit,repressit, Kellerbauer; pressit, V. Drusus intra fines continuit proprios, Minucius prope amnem Hebrum a celsis Odrysarum montibus defluentem,defluentem, Clark, c.c.; fluentem, V. superatassuperatas, Her.; superatos, W2AG; superatis, V. proelio stravit, post quos residui ab Appio Claudio pro consule sunt infesta concertatione deleti. Oppida enim in Bosporo sita et Propontide classes optinuere Romanae.

Advenit post hos imperator Lucullus, qui cum durissima gente Bessorum conflixit omnium primus, eodemque impetu Haemimontanos acriter resistentes oppressit. Quo imminente, Thraciae omnes in dicionem veterum transiere nostrorum, hocque modo post procinctus ancipites, rei publicae sex provinciae sunt quaesitae.

Inter quas prima ex fronte, quae Illyriis est confinis, Thracia speciali nomine appellatur: quam Philippopolis, Eumolpias vetus, et Beroea, amplae civitates exornant. Post hanc Haemimontus Hadrianopolim habet (quae dicebatur Uscudama), et Anchialon, civitates magnas et opulentas.et opulentas, added by Novák, c.c.; V omits. Dein Mysia, ubi Marcianopolis est, a sorore Traiani principis ita cognominata, et Dorostorus et Nicopolis et Odessus, iuxtaque Scythia, in qua celebriora sunt aliis oppida Dionysopolis et Tomi et CalatisCallatia.Callatia, Her.; Calatis, G; galati, V. Europa omnium ultima, praeter municipia urbibus nitet duabus, Apris et Perintho, quam Heracleam posteritas dixit.

Rhodopa huic annexa, Maximianopolim habet et Maroneam et Aenum, qua condita et relicta, Aeneas Italiam auspiciorum prosperitate perpetua, post diuturnos occupavit errores.

Constat autem (ut vulgavere rumores assidui), omnes paene agrestes, qui per regiones praedictas montium circumcolunt altitudines, salubritate virium, et praerogativa quadam vitae longius propagandae, nos anteire, idque inde contingere arbitrantur, quod colluvione ciborum abstinent calidisque,calidisque, scripsi; indumentisque, Brakman in lac. 3 letters in G; calidis without lac., V; calida, J. Miller (with conluuie for conluuione); auida without lac., Her. (cf. xxv. 10, 13). et perenni viriditate roris asperginibus gelidis corpora constringente, aurae purioris dulcedine potiuntur, radiosque solis, suapte natura vitales, primi omnium sentiunt, nullis adhuc maculis rerum humanarum infectos. His ita digestis, pedem referamus ad coepta.

Valens Aug. Gothis, qui auxilia Procopio contra ipsum miserant, bellum infert, et post triennium pacem cum eis facit.

Procopio superato in Phrygia, internarumque dissensionum materia consopita, Victor magister equitum ad Gothos est missus, cogniturus aperte, quam ob causam gens amica Romanis, foederibusque longaelongae, Liesenberg; ingenue, EAG (-uae, AG); iugis, Lind.; indultae, Novák; inge, V. pacis obstricta, tyrannotyranno, Pet.; armorum, G; ramoraum, EA; ramo, V. dederat adminicula, bellum principibus legitimis inferenti. Qui ut factum firma defensione purgarent, litteras eiusdem obtulere Procopii, ut generis Constantiniani propinquo, imperium sibi debitum sumpsisse commemorantis, veniaque dignum asserentes errorem.

Quibus eodem referente Victore compertis, Valens parvi ducensducens, V, restored by Novák; pendens, EAG. excusationem vanissimam, in eos signa commovit motus adventantis iam praescios, et pubescente vere, quaesito in unum exercitu, prope Daphnen nomine munimentum, est castra metatus, ponteque contabulato supra navium foros, flumen transgressus est Histrum, resistentibus nullis.

Iamque sublatus fiducia, cum ultro citroque discurrens, nullum inveniret quem superare poterat vel terrere: omnes enim formidine perciti militis cum apparatu ambitioso propinquantis, montes petivere Serrorum, arduos et inaccessos, nisi perquam gnaris.

Ne igitur aestate omni consumpta, sine ullo remearet effectu, Arintheo magistro peditum misso cum praedatoriis globis, familiarum rapuit partem, quae antequam ad dirupta venirent et flexuosa, capi potuerunt, per plana camporum errantes. Hocque tantum, quod fors dederat, impetrato, redit cum suis innoxius, nec illato gravi vulnere nec accepto.

Annoanno, added by W2G (after secuto, W2); autumno, EA (before secuto); V omits. secuto, ingredi terras hostiles pari alacritate conatus, fusius Danubii gurgitibus evagatis,euagatis, Corn.; uagatis, V. impeditus mansit immobilis prope Carporum vicum, stativis castris ad usque autumnum locatis emensum. Unde quia nihil agi potuit dirimente magnitudine fluentorum, Marcianopolim ad hiberna discessit.

Simili pertinacia, tertio quoque anno, per Novidunum navibus ad transmittendum amnem conexis, perrupto barbarico, continuatis itineribus longius agentes Greuthungos bellicosam gentem aggressus est, postque leviora certamina, Athanaricum ea tempestate iudicem potentissimum, ausum resistere, cum manu quam sibi crediderit abundare, extremorum metu coegit in fugam, ipseque cum omnibus suis Marcianopolim redivit ad hiemem agendam (ut in illis tractibus) habilem.

Aderant post diversos triennii casus finiendi belli materiae tempestivae. Prima quod ex principis diuturna permansione metus augebatur hostilis, dein quod commerciis vetitis ultima necessariorum inopia barbari stringebantur, adeo ut, legatos supplices saepe mittentes, venialem poscerent pace.

Quibus imperator rudis quidem, verum spectator adhuc aequissimus rerum, antequam adulationum perniciosis illecebris captus rem publicam funeribus perpetuo deflendis affligeret, in commune consultans pacem daridari, Pet.; dare, V. oportere decrevit.

Missique vicissim Victor et Arintheus, qui tunc equestrem curabant militiam et pedestrem,militiam curabant et pedestrem, Momm. (c.m. tr. by Clark, c.c.); V omits. cum propositis condicionibus assentiri Gothos docuissent litteris veris, praestituitur componendae paci conveniens locus. Et quoniam asserebat Athanaricus, sub timenda exsecratione iurisiuris iurandi, EAG (iuris deleted by Pet.); iuris omitted by V. iurandi se esse obstrictum, mandatisque prohibitum patris, ne solum calcaret aliquando Romanum,Romanum, Bent., Novák (and c.c.); romanorum, V. et adigi non poterat, indecorumque erat et vile ad eum imperatorem transire: recte noscentibus placuit navibus remigio directis in medium flumen, quae vehebant cum armigeris principem, gentisque iudicem inde cum suis, foederari, ut statutum est, pacem.

Hocque composito, et acceptis obsidibus, Valens Constantinopolim redit, ubi postea Athanaricus proximorum factione genitalibus terris expulsus, fatali sorte decessit et ambitiosis exsequiis ritu sepultus est nostro.

Gratianum filium Valentinianus consentiente exercitu Augustum nuncupat, et puerum purpuram indutum ad fortiter faciendum hortatur, militibusque commendat.

Inter haec Valentiniano magnitudine quassato morborum, agitanteque extrema, colloquioconloquio, T, Hadr. Val.; consilio, Val.; conuiuio, G; conuii, V. occultiore Gallorum, qui aderant in commilitio principis, ad imperium Rusticus Iulianus, tunc magister memoriae, poscebatur, quasi afflatu quodam furoris, bestiarum more humani sanguinis avidus, ut ostenderat cum proconsulari potestate regeret Africam.

In praefectura enim urbana, quam adhuc administrans exstinctus est, tempus anceps metuens tyrannidis, cuius arbitrio, tamquam inter dignorum inopiam, ad id escenderatescenderat, vulgo; adscenderat W2G (asc-, G); discenderat, V. columen,columen, VEA, restored by Pet.; culmen, W2G. lenis videri cogebatur et mollior.

Contra hos nitebantur aliqui studiis altioribus in favorem Severi, magistri tunctune peditum, ut apti ad hoc impetrandum, qui licet asper esset et formidatus, tolerabilior tamen fuit, et praeferendus modis omnibus ante dicto.

Sed dum haec cogitantur in cassum, imperator remediis multiplicibus recreatus, vixque se mortis periculo contemplans extractum, Gratianum filium suum, adulto iam proximum, insignibus principatus ornare meditabatur.

Et paratis omnibus militeque firmato, ut animis id acciperet promptis, cum Gratianus venisset, progressus in campum, tribunal escendit,escendit, Gronov; ascendit, EAG; tribunale se condit, V. splendoreque nobilium circumdatus potestatum, dextra puerum apprehensum, productumque in medium, oratione contionaria destinatum imperatorem exercitui commendabat.

Faustumfaustum, C, vulgo; augustum, Corn.; austum, V. erga me vestri favoris indicium, hunc loci principalis circumferens habitum, quo potior aliis iudicatus sum, multis et claris: consiliorum sociis votorumque auspicibus vobis, pietatis officium aggrediar tempestivum, prospera deo spondente, cuius sempiternis auxiliis stabit Romana res inconcussa.

Accipite igitur, quaeso, placidis mentibus, viri fortissimi, desiderium nostrum, id reputantes, quod haec quae fieri caritatis sanciunt iura, non tantum transire voluimus per conscientiam vestram, verum etiam probata firmari, ut congrua vobisuobis, Bent.; nobis, V. et profutura.

Gratianum hunc meum adultum, quem diu versatum inter liberos vestros, commune diligitis pignus, undique muniendae tranquillitatis publicae causa, in augustum assumereadsumere, Her.; sumere, W2G; sumeret, V. commilitium paro, si propitia caelestis numinis vestraeque maiestatis voluntas parentis amorem iuverit praeeuntem: non rigido cultu ab incunabulis ipsis (ut nos) educatum, nec tolerantia rerum coalitum asperarum, nec capacem adhuc Martii pulveris, ut videtis, sed familiae suae laudibus, maiorumque factis praestantibus, concinentem—parciusparcius, Madvig; paucioribus, EAG; cautius, Pet.; paucibus, V. invidiae metu dicitur—protinus surrecturum.

Ut enim mihi videri solet mores eius et appetitus, licet nondum maturos, saepe pensanti: ineunte adulescentia, quoniam humanitate et studiis disciplinarum sollertium estest, add. vulgo, V omits; sollertium expolitus librauit, Pighius, with VP. expolitus, librabit suffragiis puris merita recte secusve factorum: faciet, ut sciant se boni intellegi: in pulchra facinora procursabit, signis militaribus et aquilis adhaesurus: solem nivesque et pruinas et sitim perferet et vigilias: castris (si necessitas adegerit aliquotiens) propugnabit: salutem pro periculorum sociis obiectabit: et quod pietatis summum primumque munus est, rem publicam ut domum paternam diligere poterit, et avitam.

Nondum finita oratione, dictis cum assensu laeto auditis, pro suo quisque loco et animo, milites alius alium anteire festinans, tamquam utilitatis et gaudiorum participes, Gratianum declararunt Augustum, clamorumclamorum, Pet.; classicorum, EAG; clarimorum, V. amplissimo sonu blandum fragorem miscentes armorum.

Quo viso maiore fiduciamaiore fiducia, G; more fiduciae, Pet.; more fiducia, V. Valentinianus exultans, corona indumentisque supremae fortunae ornatum, filium osculatus, iamque fulgore conspicuum, alloquitur advertentem quae dicebantur.

En, inquit, habes, mi Gratiane, amictus, ut speravimus omnes, augustos, meo commilitonumque nostrorum arbitrio, delatos ominibus faustis. Accingere igitur pro rerum urgentium pondere, ut patris patruique collega, et assuesce impavidus penetrare cum agminibus peditum gelu pervios Histrum et Rhenum, armatis tuis proximus stare, sanguinem spiritumque considerate pro his impendere quos regis, nihil alienum putare, quod ad Romani imperii pertinet statum.statum, Her.; salutem, Haupt; latus, V.

Haec pro tempore praecepisse sufficiet, cetera monere non desinam. Nunc reliqui vos estis, rerum maximi defensores, quos rogo et obtestor, ut accrescentem imperatorem fidei vestrae commissum, servetis affectione fundata.

His dictis sollemnitate omni firmatis, Eupraxius (Caesariensis Maurus) magister ea tempestate memoriae, primus omnium exclamavit: Familia Gratiani hoc meretur statimque promotus quaestor multa et prudentibus aemulanda bonae fiduciae reliquit exempla, nusquam a statu naturae discedens intrepidae, sed constans semper legumque similis, quas omnibus una eademque voce loqui in multiplicibus advertimus causis: qui tunc magis in suscepta parte iustitiae permanebat, cum eum recta monentem, exagitaret minax imperator et nimius.

Consurrectum est post haec in laudes maioris principis et novelli, maximeque pueri, quem oculorum flagrantior lux commendabat, vultusque et reliqui corporis iucundissimus nitor, et egregia pectoris indoles: quae imperatorem implesset cum veterum lectissimis comparandum, si per fata proximosque licuisset, qui virtutem eius etiam tum instabilem obnubilaruntobnubilarunt, C, vulgo; adnubilarunt, N; adnubilabant, EAG; alinubilarunt, V. actibus pravis.

In hoc tamen negotio, Valentinianus morem institutum antiquitus supergressus, non Caesares sed Augustos germanum nuncupavit et filium, benevole satis. Nec enim quisquam antehac adscivit sibi pari potestate collegam, praeter principem Marcum, qui Verum, adoptivum fratrem, absque diminutione aliqua maiestatis imperatoriae, socium fecit.

Valentiniani A. iracundia, feritas, et saevitia.

His ex sententia rectoris et militum ordinatis, vix dies intercessere pauci cum Mamertinum, praefectum praetorio, ab urbe regressum, quo quaedam perrexerat correcturus, Avitianus ex vicario peculatus detulerat reum.

Cui ideo Vulcatius successit Rufinus, omni ex parte perfectus, et velut apicem senectutis honoratae praetendens, sed lucrandi opportunas occasiones occultationis spe numquam praetermittens.

Qui nanctus copiam principis, Orfitum ex praefecto urbis solutum exsilio, patrimonii redintegrata iactura, remitti fecit in lares.

Et quamquam Valentinianus, homo propalam ferus, inter imperitandi exordia, ut asperitatis opinionem molliret, impetus truces retinere non numquam in potestate animi nitebatur, serpens tamen vitium et dilatum,dilatum, V; celatum or dissimulatum, Corn. paulatimpaulatim, added by Brakman; aliquandiu, by EAG; V omits. licentius erupit ad perniciem plurimorum, quod auxit ira acerbius effervescens. Hanc enim ulcus esse animi diuturnum, interdumque perpetuum, prudentes definiunt, nasci ex mentis mollitia consuetum, id asserentes argumento probabili, quod iracundiores sunt incolumibus languidi, et feminae maribus, et iuvenibus senes, et felicibus aerumnosi.

Eminuit tamen per id tempus inter alias humilium neces, mors Dioclis ex comite largitionum Illyrici, quem ob delicta breviabreuia, V, Clark; leuia, EAG, Novák. flammis iussit exuri; et Diodori ex agente in rebus, triumque apparitorum potestatis vicariae per Italiam, ob id necatorumnecatorum, Hadr. Val.; uexatorum, G; peccatorum, V. atrociter, quod apud eum questus est comes, Diodorum quidem adversus se civiliterciuiliter, G; uiriliter, W2; inlicite, Dimock; inlicite ter, suggested by Clark; uiliciter, V. implorasse iuris auxilium, officiales vero iussu iudicis ausos monere proficiscentem, ut responderet ex lege. Quorum memoriam apud Mediolanum colentes nunc usque Christiani, locum ubi sepulti sunt Ad Innocentis appellant.

Dein cum in negotio Maxentii cuiusdam Pannonii, ob exsecutionem a iudice recte maturari praeceptam, trium oppidorum ordines mactari iussisset, interpellavit Eupraxius, tunc quaestor, et Parcius inquit agito, piissime principum: hos enim, quos interfici tamquam noxios iubes, ut martyras (id est divinitati acceptos) colet religio Christiana.

Cuius salutarem fiduciam praefectus imitatus Florentius, cum in re quadam venia digna audisset, eum percitum ira, iussisse itidem ternos per ordines urbium interfici plurimarum, Et quidet quid, V, Clark; ecquid, vulgo. ageturagetur, Novák; agimus, Pet.; agitur, Clark; agitus, V. ait si oppidum aliquod curialis non habuerithabuerit, A; habet, Pet.; haberet, V. tantos? Inter reliqua id quoque suspendi debet, ut cum habuerit, occidantur.

Ad hanc inclementiam illud quoque accedebat, dictu dirum et factu, quod siquis eum adisset, iudicium potentis inimici declinans, aliumque sibi postulans dari, hoc non impetrato, ad eundem quem metuebat, licet multa praetenderet iusta, remittebatur. Itemque aliud audiebatur horrendum, quod ubi debitorum aliquem egestate obstrictum nihil reddere posse discebat,discebat, Clark; dicebatur, AG; dicebant, E; dicebat, V. interfici debere pronuntiabat.

Haec autem et similia licenter ideo altiore fastu quidam principes agunt, quod amicis emendandi secus cogitata vel gesta copiam negant, inimicos loqui terrent amplitudine potestatis. Nil autem valet correctionil autem (autem, cod. Scott.) ualet correctio, Clark (ualet, Novák; correctio, Val.; mentio, Dimock); nulla uasat uectio, V. pravitatum apud eos qui quod efficiuelint effici, Madvig (transposui); ueineffi; maximas, V. velint maximae putant esse virtutis.

Pictis, Attacottis, et Scottis post Ducem et Comitem interfectos, Britanniam impune vastantibus, Theodosius comes fusis praedam excussit.

Profectus itaque ab Ambianis, Treverosque festinans, nuntio percellitur gravi, qui Britannias indicabat barbarica conspiratione ad ultimam vexatas inopiam, Nectaridumque comitem maritimi tractus occisum, et Fullofauden ducem hostilibus insidiis circumventum.

Quibus magno cum horrore compertis, Severum etiam tum domesticorum comitem misit, si fors casum dedisset optatum, correcturum sequius gesta: quo paulo postea revocato, Iovinus inin, added by Her. with preceding lac.; reuocata uinus cadem, V (eadem, EAG). eadem loca profectus reverti eisdemreuerti isdem, Her.; prouertuidem, vulgo; prouertu idem caeleri, V. celeri gradu permisit, adminicula petiturus exercitus validi; id enim instantes necessitates flagitare firmabat.firmabat, scripsi; firmabant, V.

Postremo ob multa et metuenda, quae super eadem insula rumores assidui perferebant, electus Theodosius illuc properare disponitur, officiis Martiis felicissime cognitus, asscitaque animosa legionum et cohortium pube, ireire, vulgo; EAG omit; tenus, W2; pubetere, V. tendebat praeeunte fiducia speciosa.

Et quoniam cum Constantis principis actus componerem, motus adulescentis et senescentis oceani, situmque Britanniae, pro captu virium explanavi, ad ea quae digesta sunt semel, revolvi superfluum duxi, ut Ulixes Homericus apud Phaeacas ob difficultatem nimiam replicare formidat.

Illud tamen sufficiet dici, quod eo tempore Picti in duas gentes divisi, Dicalydonas et Verturiones, itidemque Attacotti, bellicosa hominum natio, et Scotti, per diversa vagantes, multa populabantur. Gallicanos vero tractus Franci et Saxones, eisdem confines, quo quisque erumpere potuit, terra vel mari, praedis acerbis incendiisque, et captivorum funeribus omnium violabant.

Ad haec prohibenda, si copiam dedisset fortuna prosperior, orbis extrema dux efficacissimus petens, cum venisset ad Bononiae litus, quod a spatio controverso terrarum, angustiis reciproci distinguitur maris, attolli horrendis aestibus assueti, rursusque sine ulla navigantium noxa, in speciem complanari camporum, exinde transmeato lentius freto, defertur Rutupias, stationem ex adverso tranquillam.tranquillam, V; tranquilla unda, Gardt.

Unde cum consecuti Batavi venissent et Heruli, Ioviique et Victores, fidentes viribus numeri, egressus tendensque ad Lundinium, vetus oppidum quod Augustam posteritas appellavit, divisis plurifariam globis, adortus est vagantes hostium vastatorias manus, graves onere sarcinarum, et propere fusis, qui vinctos homines agebant et pecora, praedam excussit, quam tributarii perdidere miserrimi.

Eisdemqueisdemque, Gardt.; denique, EAG; benigne, Corn.; miserimisdemque, V. restituta omni praeter partem exiguam, impensam militibus fessis, mersam difficultatibus summissummis, C. F. W. M.; arduis, Her.; suis, V. antehac civitatem, sed subito, quam salus sperari potuit recreatam, in ovantis speciem laetissimus introiit.

Ubi ad audenda maiora, prospero successu elatus, tutaque scrutando consilia, futuri morabatur ambiguus, diffusam variarum gentium plebem, et ferocientem immaniter, non nisi per dolos occultiores, et improvisos excursus, superari posse,et uinci, added by Novák, c.c. captivorum confessionibus, et transfugarum indiciis, doctus.

Denique edictis propositis, impunitateque promissa, desertores ad procinctum vocabat, et multos alios per diversa libero commeatu dispersos. Quo monitu rediere plerique, incentivo perciti,perciti, Momm.; percitus, W2G; percitur, V. relevatusquereleuatusque, Her.; deiectutsque, Pet.; ei et usque, V. anxiis curis, Civilem nomine recturum Britannias pro praefectis, ad se poposcerat mitti, virum acrioris ingenii, sed iusti tenacem et recti, itidemque Dulcitium, ducem scientia rei militaris insignem.

Mauricae gentes Africam populantur. Isaurorum latrocinia Valens compescit. De Praetextati praefectura urbana.

Haec in Britanniis agebantur. Africam vero, iam inde ab exordio Valentiniani imperiiimperil, exurebat barbarica rabies, per procursus audentiores, et crebris caedibus et rapinis intenta. Quam rem militaris augebat socordia, et aliena invadendi cupiditas, maximeque Romani nomine comitis.

Qui venturiuenturi, EAG; uenturi exitii, sugg. by Clark, c.c.; uentura, V. providus transferendaeque in alios invidiae artifex, saevitia morum multis erat exosus, hac praecipue causa, quod superare hostes in vastandis provinciis festinabat, affinitate Remigii tunctune magistri officiorum confisus, quo prava et contraria referente, princeps (ut prae se ferebat ipse) cautissimus, lacrimosa dispendia diutius ignoravit Afrorum.

Gestorum autem per eas regiones seriem plenam, et RuriciRuricii praesidis legatorumque mortem, et cetera luctuosa, cum adegerit ratio, diligentius explicabo.

Et quoniam adest liber locus dicendi quae sentimus, aperte loquemur:loquemur, Her. and Clark, c.c.; loquamur, EA; loquimur, V. hunc imperatorem omnium primum in maius militares fastus ad damna rerum auxisse communium, dignitates opesque eorum sublimius erigentem, et quod erat publice privatimque dolendum, indeflexa saevitia punientem gregariorum errata, parcentem potioribus, qui tamquam peccatis indulta licentia, ad labes delictorum immanium consurgebant; qui ex eo altius anhelantes,altius anhelantes, C.F.W.M., a. superbius, Novák; anhelantes, EAG; annillantes (second n from h), V. ex nutu suo indistanter putant omnium pendere fortunas.

Horum flatus et pondera inventores iuris antiqui mollientes, etiam insontes quosdam aliquotiens suppliciis aboleri censuere letalibus. Quod saepe contingit, cum ob multitudinis crimina non nulli sortis iniquitate plectuntur innoxii; id enim non numquam ad privatorum pertinuit causas.

At in Isauria, globatim per vicina digressi praedones, oppida villasque uberes libera populatione vexantes, magnitudine iacturarum Pamphyliam afflictabant et Cilicas. Quos cum nullis arcentibus, internecive cuncta disperdere, Asiae vicarius ea tempestate Musonius advertisset, Athenis Atticis antehac magister rhetoricus, deploratis novissime rebus, luxuque adiumento militari marcente, adhibitis semermibus paucis, quos Diogmitas appellant, unum grassatorum cuneum (si patuisset facultas), adoriri conatus, per angustum quendam transiens devexitatis anfractum, ad inevitabiles venit insidias, et ibi cum his confossus est quos ducebat.

Tali successu latrones praetumidos, palantesque per varia confidentius, interfectis aliquibus, ad latebrosa montium saxa, quae incolunt, excitae tandem copiae contruserunt; ubi cum eis nec quiescendi necnee inveniendi ad victum utilia copia laxaretur, per indutias pacem sibi tribui poposcerunt, Germanicopolitanis auctoribus, quorum apud eos ut signiferae manus semper valuere sententiae, obsidibusque datis (ut imperatum est), immobiles diu mansere, nihil audentes hostile.

Haec inter Praetextatus praefecturam urbis sublimius curans, per integritatis multiplices actus et probitatis, quibus ab adulescentiae rudimentis inclaruit, adeptus est id quod raro contingit, ut cum timeretur, amorem non perderet civium, minus firmari solitum erga iudices formidatos.

Cuius auctoritate iustisque veritatis suffragiis, tumultu lenito, quem Christianorum iurgia concitarunt, pulsoque Ursino, alta quies est parta,parta est, Val.; est parta, sugg. by Fletcher; pari iam, EAG; pariam, V. proposito civium Romanorum aptissima, et adulescebat gloria praeclari rectoris, plura et utilia disponentis.

Namque et Maeniana sustulit omnia, fabricari Romae priscis quoque vetita legibus, et discrevit ab aedibus sacris privatorum parietes, eisdem inverecunde conexos, ponderaque per regiones instituit universas, cum aviditati multorum, ex libidine trutinas componentium, occurri nequiret. In examinandis vero litibus ante alios id impetravit quod laudando Brutum Tullius refert, ut cum nihil ad gratiam faceret, omnia tamen grata viderentur esse, quae factitabat.

Valentinianus A. Rhenum transit, et Alamannos qui in celsissimos montes fugerant, non incruento utrimque certamine fundit fugatque.

Sub idem fere tempus, Valentiniano ad expeditionem caute (ut rebatur ipse) profecto,1 rebatur ipse profecto, Eyssen.; rebatur profecto, EAG; rebaturi per profecto, V. Alamannus regalis (Rando nomine) diu praestruens quod cogitabat, Mogontiacum praesidiis vacuam cum expeditis ad latrocinandum latenter irrepsit.

Et quoniam casu Christiani ritus invenit celebrari sollemnitatem, impraepedite cuiusquecuiusce modi fortunae virile et muliebre secus cum supellectili non parva indefensum abduxit.

Parvo inde post intervallo, inopina rei Romanae spes laetiorum adfulsit. Cum enim Vithicabius rex, Vadomarii filius, specie quidem molliculus et morbosus, sed audax et fortis, ardores in nos saepe succenderet bellicos, opera navabaturnauabatur, vulgo; nauatur, V. impensior, ut qualibet concideretconcideret, G; conrueret, Novák; conperet, V. strage.

Et quia temptatus aliquotiens, nullo genere potuit superari vel prodi, fraude citerioris vitae ministri, studio sollicitante nostrorum, occubuit, cuius post necem aliquatenus hostiles torpuere discursus. Interfector tamen prae metu poenarum, quas verebatur si patuisset negotium, ad Romanum solum se celeri transtulit gradu.

Parabatur post haec contentioribuscontentioribus, Pet.; intentioribus, Corn.; lentioribus, V. curis, et per copias multiformes, in Alamannos expeditio solitis gravior, destinatius id publica tutela poscente, quoniam reparabilis gentis motus timebantur infidi: milite nihilo minus accenso, cui ob suspectos eorum mores nunc infimorum et supplicum, paulo post ultima minitantium, nullae quiescendi dabantur indutiae.

Contracta igitur undique mole maxima catervarum, armis et subsidiis rei cibariae diligenter instructa, accitoque Sebastiano comite cum IllyricisIllyric is, Her.; Illyriis, V. et Italicis numeris, quos regebat, anni tempore iam tepente Valentinianus cum Gratiano MoenumMenum, J. Gronov; Rhenum, EAG; inhenum, V. transiit, visoque nemine,transit uisoque nemine, J. F. Gronov; transiit, ibique nemine uiso, Novák; transgressus, G; tramititusque Rheni, EA; transtibusque neminem diuisis, V. divisis agminibus quadratis, ipse medius incedebat, Iovino et Severo, magistris rei castrensis, altrinsecus ordinum latera servantibus, ne repentino invaderentur adsultu.

Protinusque inde ductantibus itinerum callidis, exploratis accessibus, per regiones longo situsitu, Freinsheim; itu, EAG; nitu, V. porrectas, sensim gradiens miles, irritatior ad pugnandum, velut repertis barbaris minaciter infrendebat. Et quoniam aliquot diebus emensis, nullus potuit qui resisteret inveniri, cuncta satorum et tectorum quae visebantur, iniecta cohortium manu, vorax flamma vastabat, praeter alimenta quae colligi dubius rerum eventus adigebat et custodiri.

Post haec leniore gressu princeps ulterius tendens, cum prope locum venisset, cui Solicinio nomen est, velut quadam obice stetit, doctus procursantium relatione verissima, barbaros longe conspectos.

Qui nullam ad tuendam salutem viam superesse cernentes, ni se celeri defendissent occursu, locorum gnaritate confisi, unum spirantibus animis, montem occupavere praecelsum, per confragosos colles undique praeruptum et invium, absque septentrionali latere (unde facilem habet devexitatem et mollem). Signis ilico fixis ex more, cum undique ad arma conclamaretur, imperio principis et ductorum stetit regibilis miles, vexillum opperiens extollendum: quod erat opportune subeundae indicium pugnae.

Ergo quia spatium deliberandi aut exiguum dabatur aut nullum, hinc impatientia militis perterrente, inde horrenda circumsonantibus Alamannis, id consilium ratio celeritatis admisit, ut arctoam montium partem, quam clementer diximus esse proclivem, Sebastianus occuparet cum suis,occuparet cum suis, Clark, c.c.; occuparet after suis added by N2G; V omits. fugientes Germanos, si fors ita tulisset, levi negotio confossurus: quo ita (utquo ita ut, Novák; quo ut, Val.; quod aut, V. placuit) maturato, Gratianoque apud signa Iovianorum retro detento, cuius aetas erat etiam tum proeliorum impatiens et laborum, Valentinianus ut dux cunctator et tutus, centurias et manipulos capite intecto collustrans, nullo potentium in conscientiam arcani adhibito, remota multitudine stipatorum, speculatum radices aggerum avolavit cum paucis, quorum industriam norat et fidem, praedicans (ut erat sui arrogans aestimator) inveniri posse aliam viam, ducentem ad arduos clivos, praeter eam quam inspexere procursatores.

Per ignota itaque et palustres uligines devius tendens, insidiatricis manus locatae per abditaabdita, Her.; obliqua, W2; oblita, V. subito oppetisset accursu, ni necessitatis adiumento postremo, per labilem limum incitato iumento digressus, legionum se gremiis immersisset, post abruptum periculum, cui adeo proximus fuit, ut galeam eius cubicularius ferens, auro lapillisque distinctam, cum ipso tegmine penitus interiret, nec postea vivus reperiretur aut interfectus.

Proinde quiete reficiendis corporibus data, signoque erecto, quod solet ad pugnam hortari, tubarum minacium accendente clangore, fidentissimo impetu acies motas, prompte ante alios praeiere duo iuvenes lecti, in principiis adeundi discriminis, Salvius et Lupicinus, scutarius unus, alter e schola gentilium, bellumbellum, added by Pet.; socios, Novák; V omits. fragore terribili concitantes: hastasque crispando, cum ad rupium obiecta venissent, trudentibusque Alamannistrudentibusque Alamannis, V; trudentes Alamannos, Pet. evadere ad celsiora conarentur, advenit omne pondus armorum, eisdemque antesignanis, per hirta dumis et aspera, magno virium nisu in editas sublimitates erepsit.

Acri igitur partium spiritu, conflictus cuspidibus temptatur infestis, et hinc arte belli doctior miles, inde licet feroces sed incauti barbari dexteris coiere collatis, quos latius sese pandens exercitus, infusis utrimque cornibus afflictabat, per fremitus territos, et equorum hinnitus, et tubas.

Nihilominus tamen ipsi assumpta fiducia restiterunt, aequataque parumper proeliorum sorte, haud parva mole certatum est, dum ruinarumperiere, N, Pet.; oppetiere, EAG; petere, V. funeribus mutuis res gerebatur.

Disiecti denique Romanorum ardore, metuque turbati, miscentur ultimis primi, dumque in pedes versi discedunt, verrutis hostilibus forabantur et pilis. Postremo dum anheli currunt et fessi, pandebant sequentibus poplites et suras et dorsa. Stratis denique multis, lapsorum partem Sebastianus, cum subsidiali manu locatus post montium terga, trucidavit ex incauto latere circumventam: dispersi ceteri silvarum se latebris amendarunt.

In hac dimicatione, nostri quoque periereadministrat, Her.; administrarat, V. non contemnendi. Inter quos Valerianus fuit domesticorum omnium primus, et Natuspardo quidam scutarius, exsertus ita bellator, ut Sicinio veteri comparetur, et Sergio. Hisque tali casuum diversitate perfectis, milites ad hiberna, imperatores Treveros reverterunt.

De Probi nobilitate, opibus, dignitatibus et moribus.

Per haec tempora VulcatioVulcacio Rufino absoluto vita, dum administrat,Cf. xxv. 3, 13, notes. ad regendam praefecturam praetorianam ab urbe Probus accitus, claritudine generis et potentia et opum amplitudine cognitus orbi Romano, per quem universum paene patrimonia sparsa possedit, iuste an secus, non iudicioli est ruinarum, V; turmarum, EAG. nostri.

Hunc quasi genuina quaedam (ut fingunt poetae) fortuna vehens praepetibus pinnis, nunc beneficum ostendebat, et amicos altius erigentem, aliquotiens insidiatorem dirum et per cruentas noxium simultates. Et licet potuit (quoad vixit) ingentia,ingentia with comma, Her.; ingentia, V. largiendo et intervallando potestates assiduas, erat tamen interdum timidus ad audaces, contra timidos celsior, ut videretur cum sibi fideret, de cothurno strepere tragico, et ubi paveret, omni humilior socco.

Atque ut natantium genus, elemento suo expulsum, haud ita diu spirat in terris, itaita, EAG; tarn, N1, vulgo; itam, V. ille marcebat absque praefecturis, quas ob iugiiugi, Her. (cf. xxi. 5, 3); ob iurgia, E2AG;iurgiis, vulgo; iurgi, V. familiarum licentia,licentia, Her. (cf. xxi. 5, 3); ingentium, V. capessere cogebatur, numquam innocentium per cupiditates immensas, utque multa perpetrarent impune, dominum suum mergentium in rem publicam.

Namque fatendum est numquamnumnquam ille,ille, Günther; illa, V. magnanimitate coalitus, clienti vel servo agere quicquam iussit illicitum, sed si eorum quemquam crimen ullum compererat admisisse, vel ipsa repugnante Iustitia, non explorato negotio, sine respectu boni honestique defendebat. Quod vitium reprehendens, ita pronuntiat Cicero: Quid enim interest inter suasorem facti et probatorem? aut quid refert utrum voluerim fieri an gaudeam factum?

Suspiciosus tamen et munitus suopte ingenio fuit, et subamarum arridens, blandiensque interdum, ut noceat.

Id autem perspicuum est in eius modi moribus malum, tum maxime cum celari posse existimatur; ita implacabilis et directus, ut si laedere quemquam instituisset, nec exorari posset nec ad ignoscendum erroribus inclinari, ideoque aures eius non cera sedcera sed, vulgo; ceris ut, EA; erant sed, G; neeraset, V. plumboplumbo, Novák, Her.; plumbis, vulgo; pluribus, V. videbantur obstructae. In summis divitiarum et dignitatum culminibus, anxius et sollicitus, ideoque semper levibus morbis afflictus. Hae per occidentales plagas series rerum fuere gestarum.

Romani et Persae de Armenia et Hiberia inter se pugnant.

Rex vero Persidis, longaevus ille Sapor, et ab ipsis imperitandi exordiis dulcedini rapinarum addictus, post imperatoris Iuliani excessum, et pudendae pacis icta foedera, cum suis paulisper nobis visus amicus, calcata fide sub Ioviano pactorum, iniectabat Armeniae manum ut eam, velut placitorum abolita firmitate, dicioni iungeret suae.

Et primo per artes fallendo diversas, nationem hominum potentemhominum potentem, Her.; h. potentum, Pet.; omnem renitentem, G; ingentem, sugg. by Clark; hominum tentem, V. dispendiis levibus afflictabat, sollicitans quosdam optimatum et satrapas, alios excursibus occupans improvisis.

Dein per exquisitas periuriisque mixtas illecebras, captum regem ipsum Arsacen, adhibitumque in convivium, iussit ad latentem trahi posticam, eumque effossis oculis vinctum catenis argenteis, quod apud eos honoratis vanum suppliciorum aestimatur esse solacium, exterminavit ad castellum Agabana nomine, ubi discruciatus cecideratceciderat, A; cecidit, G: deciderat, V. ferro poenali.

Deinde nequid intemeratum perfidia praeteriret, Sauromace pulse, quem auctoritas Romana praefecit Hiberiae, Aspacurae cuidam potestatem eiusdem detulit gentis, diademate addito, ut arbitrio se monstraret insultare nostrorum.

Quibus ita studio nefando perfectis, Cylaci spadoni et ArtabanniArrabanni, quos olim susceperat perfugas, commisit Armeniam (horum alter ante gentis praefectus, magister alteralter, added before magister, vulgo; after m., N2, Val.; V omits. fuisse dicebatur armorum) eisdemque mandarat, ut Artogerassam intentiore cura exscinderent, oppidum muris et viribus validum, quod thesauros et uxorem cum filio tuebatur Arsacis.

Iniere (ut statutum est) obsidium duces. Et quoniam munimentum, positum in asperitate montana, rigente tunc caelo nivibus et pruinis, adiri non poterat, eunuchus Cylaces, aptusque ad muliebria palpamenta, ArtabanneArrabanne ascito, prope moenia ipsa, fide non amittendae salutis accepta, propere venit, et cum socio ad interiora susceptus, ut postulavit, suadebat minaciter defensoribus et reginae, motum Saporis inclementissimi omnium lenire deditione veloci.

Multis post haec ultro citroque dictitatis, heiulanteque muliere truces mariti fortunas, proditionis acerrimi compulsores, in misericordiam flexi, mutavere consilium, et spe potiorum erecti, secretis colloquiis ordinarunt, hora praestituta nocturna, reclusis subito portis, validam manum erumpere, vallumque hostile caedibus aggredi repentinis, ut lateant id temptantes, polliciti se provisuros.prouisuros, Haupt; prospecturos, Novk; prodituros, EAG; produros, V.

Quibus religione firmatis, egressi, biduumque ad deliberandum quid capessere debeant, sibi concedi clausos petisse asseverantes, in desidiam obsessores traduxerunt, et vigiliis quibus ob securitatem altiore stertitur somno, civitatis aditu reserato iuventus exsiluit velox, passibusque insonis, expeditis mucronibus, repens, cum castra nihil metuentium invasissent, iacentes multos nullis resistentibus trucidarunt.

Haec inopina defectio, necesque insperatae Persarum, inter nos et Saporem discordiarum excitavere causas immanes, illo etiam accedente, quod Arsacis filium Papam,Papam, here and later, Clark; param, V. suadente matre cum paucis e munimento digressum, susceptumque imperator Valens apud Neocaesaream morari praecepit, urbem Polemoniaci Ponti notissimam, liberali victu curandum et cultu.

Qua humanitate Cylaces et ArtabannesArrabannes illecti, missis oratoribus ad Valentem, auxilium eundemque Papam sibi regem tribui poposcerunt.

Sed pro tempore adiumentis negatis, per Terentium ducem Papa reducitur in Armeniam, recturus interim sine ullis insignibus gentem, quod ratione iusta est observatum, ne fracti foederis nos argueremur et pacis.

Hoc comperto textu gestorum, Sapor ultra hominem efferatus, concitis maioribus copiis, Armenias aperta praedatione vastabat. Cuius adventu territus Papa, itidemque Cylaces et Arrabannes, nulla circumspectantes auxilia, celsorum montium petivere secessus,secessus, EAG; recessus, W, vulgo; cessus, V. limites nostros disterminantes et Lazicam, ubi per silvarum profunda, et flexuosos colles mensibus quinque delitescentes, regis multiformes lusere conatus.

Qui operam teri frustra contemplans, sidere flagrante brumali, pomiferis exustis arboribus, castellisque munitis et castris quae ceperat superata vel prodita,uel prodita, added in G; V omits. cum omni pondere multitudinis Artogerassam circumsaeptam, et post varies certaminum casus, lassatis defensoribus patefactam incendit: Arsacis uxorem erutam inde cum thesauris abduxit.

Quas ob causas ad eas regiones Arintheus cum exercitu mittitur comes, suppetias laturus Armeniis, si eos exagitare procinctu gemino temptaverint Persae.

Inter quae Sapor immensum quantum astutus, et cum sibi conduceret, humilis aut elatus, societatis futurae specie Papam ut incuriosum sui per latentes nuntios increpabat, quod maiestatis regiae velamento, Cylaci serviret et Arrabanni, quos ille praeceps blanditiarum illecebris interfecit, capitaque caesorum ad Saporem ut ei morigerus misit.

Hac clade late diffusa, Armenia omnis perisset inpropugnata, ni Arinthei adventu territi Persae, eam incursare denuo distulissent, hoc solo contenti, quod ad imperatorem misere legatos, petentes nationem eandem, ut sibi et Ioviano placuerat, non defendi.

Quibus repudiatis, Sauromaces pulsus (ut ante diximus) Hiberiae regno, cum duodecim legionibus et Terentio remittitur, et eum amni Cyro iam proximum, Aspacures oravit, ut socia potestate consobrini regnarent, causatus ideo se nec cedere, nec ad partes posse transire Romanas, quod Ultra eius filius obsidis lege tenebatur adhuc apud Persas.

Quae imperator edoctus,edoctus, Clark, c.c.; doctus, V. ut concitandas ex hoc quoque negotio turbas consilio prudentiprudenti, vulgo; prudentiaque, AG; prudentia, V. molliret, divisioni acquievit Hiberiae, ut eam medius dirimeret Cyrus, et Sauromaces Armeniis finitima retineret et Lazis, Aspacures Albaniae Persisque contigua.

His percitus Sapor, pati se exclamans indigna, quod contra foederum textum iuvarentur Armenii,Armenii et, vulgo; Armeniae et, AG; armeniict, V. et evanuit legatio, quam super hoc miserat corrigendo, quodque se non assentiente, nec conscio, dividi placuit Hiberiae regnum: velut obseratis amicitiae foribus, vicinarum gentium auxilia conquirebat, suumque parabat exercitum, ut reseratareserata, H, vir doctus (Wagner); serenata, E2AG; serata, V. caeli temperie subverteret omnia, quae ex re sua struxere Romani.

Español

Aparato crítico

Notas del traductor

Referencias

Herramientas y descargas